Apophthegmata Patrum

ſecundum librum: Eccleſiæ Græcæ Monumenta: Tomus primus, vertit ex græca lingua Johannis Baptiſta Cotelerius. Luteciæ Pariſiorum, 1677, pag. 338 ſeqq.

(Reproductio photographica Bibliothecæ Monacenſis & reproductio photographica Google)

Index

[Præfatio in Librum de] Exercitatione ſeu diſciplinâ Monaſticâ beatorum Patrum.

Hoc in libro fortis ac egregia exercitatio & admiranda vitæ inſtitutio, ſimulque dicta ſanctorum beatorumque Patrum conſcribuntur, ad æmulationem, eruditionem ac imitationem eorum qui ſecundum diſciplinam cœleſtem vivere cupiunt, atque in via quæ ad regnum cœlorum ducit volunt incedere. Igitur ſcire oportet, ſanctos Patres, qui hujuſce beatæ Monachorum vitæ ſectatores fuêre ac magiſtri, divino cœleſtique amore ſemel inflammatos, cunctaque apud homines præclara & precioſa pro nihilo ducentes, ante omnia ut nihil ad oſtentationem agerent contendiſſe; ſed latendo, & pleraque fortia facta præ exſuperantia humilitatis ocultando, ſic iter præſcriptum à Deo confeciſſe. Quapropter hanc è virtute vitam accuratè nobis deſcribere nemo potuit: ſed qui multum iſta in re ſuſceperunt laboris, pauca quædam ab iis hominibus excellenter aut dicta aut geſta, litteris commendârunt: non quò à viris gratiam inirent, ſed quia poſteros ad æmulandum excitare ſtudebant. Plurimi ergo diverſis temporibus hæc ſanctorum Senum verba atque facinora, narrantium in morem expoſuerunt; ſimplici ac incompoſito ſermone: id quippe unum reſpiciebant, quamplurimis prodeſſe. Porrò quoniam narratio plurium., cùm ſit confuſa & inordinata, difficultatem non mediocrem lectorum mentibus parit, quæ ſententias per librum variè diſperſas memoriâ comprehendere nequaquam valent; idcirco adducti ſumus ad ſuſcipiendam hanc per litteras explanationem, ut pote quæ propter ordinem, & claram promptamque complexionem, poſſit deſiderantibus præbere utilitatem. Si quidem quæ ſpectant ad Abbatem Antonium, Arſenium, Agathonem, cæteroſque quorum nomen à littera A [incipit, complectitur, quæque ad magnum] Baſilium, Beſarionem, Benjaminum, elemento B, ſicque deinceps uſque ad ultimam litteram. Jam verò quia exſtant alia quoque ſanctorum Senum effata, aliæ actiones, nec nominantur qui ita locuti ſunt atque egerunt, ea poſt completum Alphabetum diſpoſuimus per capita. Atque inveſtigatis conquitiſque libris pluribus, quotquot potuimus invenire, ad fines capitum collocavimus, eâ gratiâ ut ex cunctis fructum animæ colligentes, ac in Patrum eloquiis quæ Pſ. XVIII. II.ſuper mel & favum dulcia ſunt delectati, viventes condignè vocatione quâ à Domino vocati fuimus, regnum ipſius conſequamur. Amen.

Sanctorum Senum Apophthegmata.

[Principium litteræ Α.]

[De Abbate Antonio.]

Vitæ Patrum libro V. libello VII. n. 1. & libro III. n. 105. I. Sanctus Abbas Antonius, cùm ſederet aliquando in Eremo, incidit in tædium multamque cogitationum caliginem: dixitque ad Deum; Domine, volo ſalvus fieri, ſed cogitationes non permittunt: quid agam in afflictione hac meâ? Quo modo ſalvus ero? Cúmque paullo poſt ſurgens exiiſſet foras, videt Antonius quemdam, ſicut ſé, ſedentem ac operantem, dein ſurgentem ab opere, & orantem, iterumque ſedentem ac funiculum contorquentem; & inde rurſus ad orandum exſurgentem: erat autem Angelus Domini, qui ad Antonij correctionem cautionemque miſſus fuerat. Tum audivit Angelum dicentem; Sic fac, & ſalvus eris. Ille hoc audito, ſummâ lætitiâ atque fiduciâ repletus eſt. Et ita faciens, ſalvabatur.

Vit. Pat. V. XV. I. Miſcell. Voſſ. poſt Greg. Thaum. p. 133. II. Idem Abbas Antonius cùm ad judiciorum Dei profunditatem intenderet, poſtulavit dicens; Domine, quo modo nonnulli poſt paucos vitæ annos moriuntur, nonnulli verò ad ætatem decrepitam perveniunt? Quare quidam pauperes, alij divites ſunt? Et quo pacto injuſti locupletantur, juſti autem indigent? Tum venit ad eum vox, dicens; Antoni, attende tibi ipſi: hæc enim judicia Dei ſunt, nec tibi conducit illa diſcere.

Vit. Pat. III. 108. Ephræm. p. 386, n. 2. III. Interrogavit nonnullus Abbatem Antonium his verbis; Quidnam obſervans, Deo placebo? Et reſpondens Senex dixit; Quæ tibi mando cuſtodi: quocumque vadis, Deum semper habeto præ oculis tuis; & quidquid egeris, [ſive locutus fueris,] teſtimonium ex sacris Scripturis aſſumito; ac in quocumque reſederis loco, noli citò inde moveri. Tria hæc ſerva, & ſalvus fies.

V. XV. 2. Doroth. Doctr. 7. Ephræm. n. 3. Inf. in Pœm. n. 123. IV. Dixit Abbas Antonius Abbati Pœmeni; Hoc eſt magnum hominis opus, ut culpam ſuam ſuper ſe ponat coram Deo, & tentationem exſpectet uſque ad extremum vitæ halitum.

Doroth. Epiſt. 5. Inf. in Evagrio n. 5. V. Idem infit; Nemo tentationis expers intrare poterit in regnum cœlorum. Tolle enim, inquit, tentationes, & nemo ſalvus erit.

V. I. 2. VI. Interrogavit Abbas Pambo Abbatem Antonium; Quid agam? Ait illi Senex; Noli in tua juſtitia confidere, neque de re præterita pœniteas, & contine linguam ventremque.

V. XV. 3. LIII. 129 In Doroth. init. & Doctr. 2. Ephræm n. 4. Andreas in Apocal. c. 35. VII. Dictum eſt ab Abbate Antonio; Vidi omnes laqueos Inimici extenſos ſuper terram; & ingemiſcens dixi; Quis utique hoſce prætergredietur? Tum audivi vocem ajentem mihi; Humilitas.

V. X. 1. VIII. Iterum dixit, eſſe quoſdam qui ſua corpora in auſteritate contriverunt, & quòd diſcretione carerent, longè à Deo facti ſunt.

V. XVII. 2. IX. Rurſus ait; A proximo pendet vita & mors. Nam ſi lucrati fuerimus fratrem, Deum lucramur; ſin verò fratrem ſcandalizaverimus, peccamus in Chriſtum.

V. II. 1. X. Dixit adhuc; Sicut piſces ſi ſupra terram motati fuerint, moriuntur; ita quoque Monachi, ſi extra cellam tardaverint, aut cum ſæcularibus permanſerint, à quietæ vitæ tenore decidunt. Oportet igitur, ſicut piſcem in mare, ſic & nos ad cellam properare; ne fortè foris cunctantes, obliviſcamur interioris cuſtodiæ.

V. II. 2. XI. Hujuſmodi etiam oratio ejus exſtitit; Qui ſedet in ſolitudine, & quieſcit, à tribus bellis eripitur; auditûs, locutionis, & visûs; unum ſolum pugnare habet, nempe fornicationis.

V. X. 2. XII. Fratres quidam acceſſerunt ad Abbatem Antonium, nunciaturi quas cernebant viſiones, & diſcituri ab illo num veræ eſſent, an à Dæmonibus. Habebant autem aſinum, qui in via mortuus eſt. Ut ergo pervenerunt ad Senem, præveniens dixit illis; Quo modo in via mortuus eſt aſellus? Aiunt ei; Unde ſcis, Pater? Ille verò dixit ipſis; Dæmones mihi oſtenderunt. Tum dicunt ei; Nos propterea venimus interrogare te, quia videmus phantaſias, ac plerumque veræ exſiſtunt, ne erremus. Et ſatisfecit eis Senex per aſini exemplum, comprobavitque eas viſiones à Dæmonibus eſſe.

Ib. Ioh. Geom. Parad. 68. XIII. Erat autem quidam qui per Eremum agreſtia animalia venabatur: is Abbatem Antonium vidit cum Fratribus urbanè agentem. Volens autem ei plenè perſuadere Senex, interdum condeſcendendum eſſe Fratribus, ait illi; Pone ſagittam in arcu tuo, ac tende. Atque ita fecit. Dicit ei; Adhuc tende. Et tetendit. Iterum ait; Tende. Reſpondit venator; Si ultra menſuram tetendero, rumpetur arcus. Tum Senex; Ita, inquit, etiam in Dei opere, ſi ſupra menſuram tetenderimus erga Fratres, citò frangentur. Oportet igitur paullulum & aliquoties Fratribus condeſcendere. His auditis venator, compunctione ductus eſt; multumque à Sene emolumenti capiens, diſceſſit; Fratres etiam confirmati, reverſi ſunt in locum ſuum.

V. VIII. 1. Climacus Gradu 15. Schol. 41. ad Grad. 4. XIV. Audivit Abbas Antonius de quodam juniore Monacho, qui in via miraculum hujuſmodi fecerat; Cùm vidiſſet Senes quoſdam iter agentes atque defatigatos, onagris juſſit ut venirent ac portarent Senes, donec perveniſſent ad Antonium. Hæc ergo Senes Abbati Antonio nunciârunt. Et ait illis; Videtur mihi Monachus iſte, navigium eſſe plenum bonis; ſed neſcio an ad portum appellet. Et poſt aliquantum temporis, ecce ſubitò cœpit Abbas Antonius flere, capillos vellere, lamentari. Dicunt ei diſcipuli ipſius; Quam ob rem ploras, Abba? Reſpondit Senex; Modò magna Eccleſiæ columna cecidit. Loquebatur autem de juvene Monacho. Sed proficiſcimini, inquit, uſque ad illum, ac videte quidnam contigerit. Abeunt ergo diſcipuli; inveniuntque Monachum in matta ſedentem, ac flentem quod commiſerat peccatum. Intuitus autem Senis diſcipulos, ait; Dicite Seni, ut Deum deprecetur, decem ſolummodo dies mihi concedat, ac ſpero quòd ſatisfaciam. Sed intra quinque dies obiit.

III. 83. & V. VIII. 2. XV. Laudatus fuerat à Fratribus quidam Monachus apud Abbatem Antonium. Hic autem illum cùm acceſſiſſet tentavit, an ferret injuriam: compertoque quòd non ſufferret, ait illi; Similis es vico, cujus anteriora quidem exornata ſunt, poſteriora verò à prædonibus direpta.

V. X. 3. XVI. Frater dixit Abbati Antonio; Ora pro me. Ait illi Senex; Nec ego tui miſereor, nec Deus, niſi tu quoque operam navaveris, Deumque fueris deprecatus.

V. XV. 4. XVII. Convenerunt aliquando Senes Abbatem Antonium, eratque unà cum illis Abbas Joſeph. Et volens Senex probare eos, ſermonem propoſuit ex Scriptura, cœpitque percontari à minoribus, quis eſſet ſermo ille. Et unuſquiſque pro virili suâ explanabat. Senex autem ſingulis dicebat; Nondum inveniſti. Poſt cunctos Abbati Joſepho ait; Tu quid ſibi velle id verbi cenſes? Reſpondit; Neſcio. Excepit Abbas Antonius; Omnino Abbas Joſeph viam invenit, qui ſe neſcire profeſſus eſt.

V. IV. 3. XVIII. Fratres Abbatem Antonium inviſerunt de Sceti, & ingreſſi navem ut irent ad eum, invenerunt Senem qui ipſe etiam illuc proficiſci volebat. Fratribus autem non erat notus. Sedentes porrò in navi, loquebantur ſermones Patrum, nec non ex Scripturis, poſtea de laboribus manuum ſuarum. At Senex tacebat. Cùm autem veniſſent ad portum, deprehenſus eſt etiam Senex ad Abbatem Antonium proficiſci. Utque ad eum venerunt, ait illis; Bonum comitatum nacti eſtis, hunc Senem. Dixit quoque Seni; Probos Fratres tecum reperiſti, Abba. Tum Senex; Præclari quidem ſunt; verùm aula eorum non habet januam, & quicumque vult intrat in ſtabulum; ac solvit aſinum. Id verò dicebat, quia quidquid illis in buccam veniebat, loquebantur.

VI. IV. II. XIX. Venerunt Fratres ad Abbatem Antonium, aiuntque ei; Effare nobis verbum, quonam modo ſalvi erimus? Reſpondit Senex; Audîſtis Scripturam. Bene vobiſcum agitur. At illi exceperunt; A te pariter audire cupimus, Pater. Tunc ad illos Senex; Verba Evangelij ſunt; Matt. III. 39. Si quis te percuſſerit in dexteram maxillam, præbe illi & alteram. Dicunt ei; Hoc facere non poſſumus. Quibus Senex; Si alteram præbere non poteſtis, ſaltem unâ percuſsâ tolerate. Aiunt ei; Neque hoc agere valemus. Dein Senex; Si neque hoc valetis, nolite ferire pro eo quod vapulâſtis. Illi; Neque id poſſumus. Dicit igitur Senex diſcipulo ſuo; Para illis parvam pultem; etenim ægrotant. [Deinde dixit eis;] Si hoc non poteſtis, neque illud vultis, quid faciam vobis? Indigetis precibus.

III. 68. & V. VI. 1. XX. Frater qui renunciaverat ſæculo, & ſua pauperibus diſtribuerat, ſibi tamen retinuerat pauca, acceſſit ad Abbatem Antonium. Quo comperto, dixit ei Senex; Si vis Monachus fieri, perge ad illum vicum, eme carnes, circumpone corpori tuo nudo, ſicque huc veni. Cùm ergo ita feciſſet Frater, canes atque aves corpus ejus lacerabant. Occurrente autem illo ad Senem interrogavit num feciſſet ut ipſi conſilium dederat. Et poſtquam is oſtendiſſet corpus ſuum dilaceratum, ait ſanctus Antonius; Qui mundo renunciaverunt, voluntque habere pecunias, hunc in modum à Dæmonibus impugnati diſcerpuntur.

V. IX. 1. XXI. Contigit aliquando Fratri tentatio in Cœnobio Abbatis Eliæ: ac expulſus inde abiit in montem ad Abbatem Antonium. Cúmque manſiſſet apud eum Frater per aliquod tempus, remiſit illum in Cœnobium unde egreſſus fuerat. At Monachi ipſum intuiti, iterum ejecerunt: is verò ad Abbatem Antonium reverſus eſt, dixitque, Noluerunt me ſuſcipere, Pater. Itaque miſit Senex, dicens; Navis in pelago naufragium fecit, amiſitque merces ſuas, & vix in terram ſalva appulit: vos verò quæ ad terram ſervata fuerunt vultis ſubmergere. Illi porrò comperientes quòd ab Abbate Antonio miſſus fuiſſet, ſtatim eum receperunt.

V. V. 1. XXII. Dixit Abbas Antonius; Reputo quòd corpus habeat motionem naturalem ipſi contemperatam; ſed nolente animo, non operatur; tantùm indicat in corpore motum ſine paſſione. Eſt autem & alia motio, ex nutritione fomentoque corporis per cibum ac potum; unde ſanguinis calor corpus excitat ad operationem. Quare Apoſtolus ſcripſit; Eph. V. 18. Nolite inebriari vino, in quo eſt luxuria. Rurſumque Dominus in Evangelio diſcipulis præcipiens dixit; Luc. XXI. 34. Videte, ne fortè graventur corda veſtra in crapula & ebrietate. Eſt & alia motio in iis qui in hujus vitæ agone decertant, quæ ex inſidiis ac invidia Dæmonum ſupervenit. Itaque ſcire oportet, tres eſſe corporales motus; nunum naturalem; alium ex promiſcuo uſu ciborum, tertium denique à Dæmonibus.

V. X. 4. XXIII. Dixit iterum, Deum non demittere bella tentationeſque in ætatem hanc, quemadmodum apud antiquos: ſcire enim homines nunc infirmos eſſe, nec poſſe portare.

XXIV. Revelatum eſt in ſolitudine Abbati Antonio, eſſe aliquem in urbe ipſi ſimilem, profeſſione medicum, qui quidquid ſuperflui poſſidebat daret indigentibus, & quotidie Triſagium cum Angelis pſalleret.

XXV. Dictum Abbatis Antonij; Venit tempus, quo homines inſanient, & cùm viderint aliquem non inſanum, inſurgent adversùs illum, dicentes; Tu inſanis; eo quòd ipſis ſimilis non ſit.

XXVI. Fratres convenerunt Abbatem Antonium, ac protulerunt illi teſtimonium è Levitico. Egreſſus itaque eſt Senex in Eremum, clam ſequente eum Abbate Ammonâ, qui conſuetudinem ipſius noverat. Et procul Senex profectus, ſtans ad orationem, clamavit voce magnâ; Deus, Mayſem mitte, qui me doceat id oraculum. Tum venit ad eum vox cum ipſo colloquens. Dixit igitur Abbas Ammonas, ſe quidem audiîſſe vocem cum ipſo loquentem, verùm ſermonis vim non intellexiſſe.

XXVII. Tres Patres ſolebant ſingulis annis ad beatum Antonium proficiſci: ac duo quidem ſciſcitabantur ipſum de cogitationibus & ſalute animæ; tertius verò, tacebat omnino, nec quidquam rogabat. Itaque poſt multum tempus, ait illi Abbas Antonius; Ecce à tanto tempore huc venis, nec de quoquam interrogas me. Tum reſpondens dixit ei; Mihi id unum ſufficit, Pater, quòd te video.

L. Moſchum c. 128. XXVIII. Ajebant, quemdam Senum à Deo poſtulâſſe uti videret Patres: ac vidiſſe illos, præter Abbatem Antonium. Dicit ergo monſtratori; Ubi eſt Abbas Antonius. Reſponſumque tulit; eo loci quo Deus eſt, ibi eum eſſe.

III. 138. XXIX. Frater in Cœnobio calumniam paſſus eſt fornicationis, ſurgenſque acceſſit ad Abbatem Antonium: venerunt pariter Fratres è Cœnobio, ut curarent eum ac reducerent: cœperuntque arguere, cur ita feciſſet. Ille verò excuſabat, negans quidquam hujuſmodi à ſe factum. Commodùm illic adfuit Abbas Paphnutius, dictus Cephalas, qui hanc parabolam protulit: Vidi in ripa fluminis hominem uſque ad genua in luto dejectum; venientes autem nonnulli ut ei manum porrigerent, ad collum uſque eumdem demerſerunt. Dixit ipſis Abbas Antonius de Paphnutio Abbate; Ecce homo verus, qui poſſit curare animas & ſervare. Quocirca ſermone Senum compuncti, demiſſo genu veniam à Fratre poſtulârunt; atque à Patribus admoniti, Fratrem admiſerunt in Cœnobium.

XXX. Quidam aſſeruerunt de ſancto Antonio, fuiſſe illum Spiritiferum, ſeu à ſancto Spiritu afflatum, ſed propter homines noluiſſe loqui. Etenim quæ in mundo contingebant, quæque ventura erant indicavit.

XXXI. Quodam die accepit litteras à Conſtantio Imperatore Abbas Antonius, ut Conſtantinopolim veniret; & conſiderabat quid ſibi agendum eſſet. Ait igitur Abbati Paulo ſuo diſcipulo; Debeo ne proficiſci? Reſpondit ille; Si abieris, Antonius dic eris; ſi verò manſeris, vocaberis Abbas Antonius.

V. XVII. 1. XXXII. Dixit Abbas Antonius; Ego non ampliùs Deum timeo, ſed diligo illum. 1. Ioh. IV. 18. Caritas enim foras mittit timorem.

XXXIII. Idem dixit; Semper habe præ oculis timorem Dei. Memor eſto illius qui 1. Reg. II. 6. mortificat & vivificat. Odio habete mundum, omniaque quæ in illo ſunt. Odite omnem carnis quietem. Renunciate huic vitæ, ut Deo vivatis. Mementote quid promiſeritis Deo: illud enim à vobis requiret in die judicij. Eſurite, ſitite, nudi eſtote, vigilate, lugete, plorate, ingemiſcite in corde veſtro; probate vos, an ſitis Deo digni: carnem contemnite, ut animas veſtras ſervetis.

XXXIV. Venit aliquando Abbas Antonius ad Abbatem Amun in montem Nitriæ, & ubi congreſſi ſunt, dicit Abbas Amun; Quandoquidem per preces tuas Fratres multiplicati ſunt, cupiuntque eorum nonnulli cellas diſſitas ædificare, ut quietè inibi vivant, quanto ſpatio jubes ut conſtruendæ cellæ diſtent ab hoc loco. Dixit ille; Manducemus horâ nonâ, & egrediamur, ac ſolitudinem perambulemus, conſpiciamuſque locum. Ut autem Eremum peragrârunt, quo uſque ſol ad occaſum veniſſet, ita locutus eſt Abbas Antonius; Oremus, atque hìc ſtatuamus crucem, ut ibidem ædificent qui ædificare volunt; quò ij qui illic manebunt, quando ad eos qui hìc verſaturi ſunt accedere voluerint, guſtatâ ad horam nonam parvâ ſuâ bucceâ, ſic accedant; & qui hinc idem facientes perrexerint, in mutua viſitatione abſque mentis diſtractione perſeverent. Eſt autem intervallum, lapidum duodecim.

XXXV. Abbas Antonius dixit; Qui maſſam ferti percutit, priùs mente reputat, quidnam confecturus ſit, falcem, gladium, securim. Ita nos quoque, recogitare debemus, cujuſmodi virtutem aggredimur; ne laboremus in vanum.

XXXVI. Hanc quoque ſententiam protulit; Obedientia cum abſtinentia, feras hominibus ſubjicit.

XXXVII. Rurſum ait; Novi Monachos, qui poſt labores plurimos, lapſi ſunt, & in mentis exceſſum inciderunt; quòd in operibus ſuis ſperâſſent, atque decepti non cogitaviſſent mandatum illius qui dicit; Deut. XXXII. 7. Interroga patrem tuum, & annunciabit tibi.

III. 176. XXXVIII. Dixit adhuc; Si fieri poteſt, quot greſſus Monachus incedit, vel quot aquæ guttas bibit in cella ſua, debet confidenter Senibus declarare, num in illis offendat.

De Abbate Arsenio.

III. 190. & V. II. 3. I. Abbas Arſenius, cùm adhuc in palatio verſatur, oravit ad Deum, dicens; Domine, duc me per viam quâ ſalutem conſequar. Et deſcendit ad eum hæc vox; Arſeni, fuge homines, & ſalvus eris.

Ib. II. Idem cùm ad ſolitariam vitam ſeceſſiſſet, iterum oravit eamdem precem. Audivitque vocem hujuſmodi; Arſeni, fuge, tace, quieſce. Hæ enim ſunt radices impeccantiæ.

V. XV. 5. III. Adſiterunt aliquando Abbati Arſenio in cellâ poſito Dæmones, & moleſtiâ illum afficiebant. Accedentes autem miniſtri ejus, & extra cellam ſtantes, audierunt illum clamantem ad Deum ac dicentem; Deus ne derelinquas me: nihil boni feci coram te; ſed da mihi ſecundùm benignitatem tuam, ut nunc incipiam bene agere.

V. XV. 6. IV. Ajebant de eodem, quòd ſicut nullus è palatio, precioſiori eo veſte induebatur; ita nec in Eccleſia ullus tegebatur viliori.

V. X. 5. V. Dixit aliquis beato Arſenio; Quo modo nos, qui adeò eruditi ac docti ſumus, nihil habemus boni; iſti autem ruſtici & Ægyptij, tantas poſſident virtutes? Reſpondit ei Abbas Arſenius; Nos è mundana eruditione nihil retulimus; hi verò ruſtici & Ægyptij; per ſuos labores virtutes acquiſiverunt.

V. XV. 7. VI. Cùm interrogaret aliquando Abbas Arſenius quemdam Senem Ægyptium de cogitationibus ſuis, alius eum intuitus dixit; Abba Arſeni, Quî fit ut tu adeò in eruditione Latina & Græca præcellens, hunc ruſticum de cogitationibus tuis interroges? Reſpondit illi; Latinas Græcaſque diſciplinas novi quidem; ſed iſtius ruſtici Alphabetum nondum didici.

V. II. 4. VII. Venit aliquando beatus Theophilus Archiepiſcopus ad Arſenium Abbatem, unà cum quodam judice: interrogabat autem Senem, ut ab eo ſermonem audiret. Tum poſt aliquanti temporis ſilentium reſpondit Senex; Et ſi vobis dixero, cuſtodituri ne eſtis? Illi verò ſervaturos ſe promiſerunt. Ait ergo ad illos Senex; Ubicumque audieritis eſſe Arſenium, ne illuc accedatis.

Ib. VIII. Aliâ vice iterum cupiens Archiepiſcopus cum eo congredi, miſit priùs, ſciſcitatum an Senex aperiret. Is ſignificavit ei, dicens; Si veneris, aperiam tibi, cúmque tibi aperuero, cunctis aperiam; & tunc ultra non manebo hìc. Quibus auditis Archiepiſcopus ait; Si eum expulſurus pergo, non ampliùs eò pergam.

V. XI. 1. IX. Frater poſtulavit ab Abbate Arſenio, ex eo aliquid audire. Aitque ad eum Senex; Pro virili tuâ contende ut interior tua operatio ſecundùm Deum ſit, & vinces affectus externos.

Ib. X. Dixit iterum; Si Deum requiramus, apparebit nobis; & eum ſi retinuerimus, nobiſcum permanebit.

V. VII. 27. XI. Aliquis dixit Abbati Arſenio; Cogitationes meæ affligunt me, ita ſuggerentes; Non vales jejunare, nec operari; ſaltem infirmos viſita; id enim quoque caritas eſt. Senex verò, cui nota erat Dæmonum ſementis, ait illi; Vade, manduca, bibe, dormi, ne opereris; dumtaxat è cella ne diſcedas. Sciebat enim, per patientem in cella manſionem adduci Monachum ad ſuæ vitæ ordinem.

V. X. 6. XII. Dicebat Abbas Arſenius, peregrinum Monachum in aliena regione nullo in negotio medium interponere ſe debere; ita enim quieturum.

V. XVII. 5. L. Climac. Grad. 27. Anaſt. Quæſt. 60. XIII. Dixit Abbas Marcus Abbati Arſenio; Quare nos fugis? Reſpondit Senex; Deus ſcit, vos à me diligi; ſed nequeo eſſe cum Deo & cum hominibus. Cœleſtes Chiliades ac Myriades unam habent voluntatem, homines multas. Itaque non poſſum dimittere Deum, ac venire in hominum converſationem.

V. IV. 2. XIV. Retulit Abbas Daniel de Abbate Arſenio, quòd noctem totam pertranſibat inſomnis; cúmque circa matutinum tempus naturâ impellente dormitaret, ſomno dicebat; Euthymij Vita n. 58. Veni ſerve nequam; ſedenſque paullulum capiebat ſomni, ac ſtatim ſurgebat.

V. IV. 3. XV. Dicebat Abbas Arſenius, Monacho ſufficere per unam horam dormire, modò is pugilis nomen mereretur.

V. XV. 8. XVI. Ajebant Senes; Sceti aliquando datæ ſunt paucæ caricæ; & ut nullius precij, non miſerunt ad Abbatem Arſenium, ne contumeliam pati videretur. At Senex re compertâ, non venit ad Collectam, dicens; Excommunicâſtis me, non dando mihi Eulogiam quam Fratribus miſit Deus, ut qui eam accipere nequaquam mererer. Et audierunt cuncti, ceperuntque utilitatem ex humilitate Senis. Tunc Preſbyter veniens, caricas ei detulit, ac reduxit eum cum gaudio in Eccleſiam.

V. IV. 4. XVII. Abbas Daniel dicebat; Per tot annos manſit nobiſcum, & unum dumtaxat thallium, menſuram frumenti ei per annum dabamus; cúmque adveniremus, comedebamus ex illo.

V. IV. 5. XVIII. Dixit iterum de eodem Abbate Arſenio; quòd niſi ſemel in anno non mutaret aquam palmarum, ſed tantùm aliam adderet: ſiquidem plectam texebat & conſuebat uſque ad horam ſextam. Monuerunt ergo eum Senes, dicendo; Cur aquam palmarum non mutas, fœtidam? Aitque illis; Quia pro ſuffimentis & aromatibus, quibus in ſæculo uſus ſum, opus eſt ut odorem hunc capiam.

V. IV. 6. XIX. Adhuc retulit; quia ubi audivit, omne pomorum genus ad maturitatem perveniſſe; ex ſe dixit; Afferte mihi. Et ſemel tantùm ex omnibus parum guſtavit, gratias agens Deo.

V. VI. 3. XX. Ægrotavit aliquando Abbas Arſenius in Sceti, eóque paupertatis devenerat ut indigeret lineâ interulâ: & cùm non haberet unde emeret, accepit à quodam Eleemoſynam; dixitque; Gratias ago tibi Domine, quòd mihi conceſſeris ut Eleemoſynam pro nomine tuo acciperem.

V. II. 6. XXI. Dicebant de illo; quòd ipſius cella diſſita erat ſpatio miliarium triginta duo; non citò autem egrediebatur; alij enim miniſterium ei faciebant. Quando autem vaſtata eſt Scetis, exiit plorans, dixitque; Mundus Romam perdidit, & Monachi Scetim.

V. X. 7. XXII. Percontatus eſt Abbas Marcus Abbatem Arſenium his verbis; Bonum ne eſt, nullum habere in cella ſua ſolatium? Vidi enim Fratrem quemdam qui oluſcula habens, eradicabat ea. Reſpondit Abbas Arſenius; Bonum quidem eſt, at juxta hominis habitum. Nam ſi non habuerit vires in hujuſmodi incœpto, iterum alia plantaturus eſt.

XXIII. Narravit hoc modo Abbas Daniel diſcipulus Abbatis Arſenij; exſtiti aliquando prope Abbatem Alexandrum; & dolore correptus eſt, ſeque ob ægritudinem extendit, ſurſum aſpiciens. Contigit autem ut beatus Arſenius veniret ad loquendum ei; viditque illum extenſum. Poſtquam ergo locutus eſt, dicit ei; Et quis erat homo ſæcularis quem hìc vidi? Reſpondit Abbas Alexander; Ubinam conſpexiſti eum? Ait; Cùm è monte deſcenderem, reſpexi huc ad ſpeluncam, & vidi aliquem extenſum cernentem ſurſum. Tum veniam corpore inclinato petiit ab illo, dicens; Parce mihi; ego eram: dolor enim me comprehendit. Tum Senex; Tu igitur eras? Bene habet. Ego putavi ſæculi hominem fuiſſe, atque ideo ſciſcitatus ſum.

V. XIV. 1. XXIV. Aliâ vice Abbas Arſenius dixit Abbati Alexandro; Poſtquam diſcideris palmeos ramos tuos, veni manducare mecum: quòd ſi hoſpites ſupervenerint, cum illis comede. Igitur Abbas Alexander, lentè operabatur atque moderatè. Utque hora venit, adhuc habebat ramos. Et volens Senis mandato obtemperare, exſpectavit donec opus ſuum explêſſet. At Abbas Arſenius, poſtquam vidit eum tardare, comédit, ſecum reputans, fortè hoſpites illi contigiſſe. Abbas verò Alexander, completo opere circa veſperam, perrexit. Dicit ei Senex, Habuiſti ne peregrinos? Reſpondit; Nequaquam. Tum ille; Quare ergo non veniſti? Hic; Quia dixiſti mihi; Cùm abſcideris palmas tuas, veni; unde dicto tuo audiens, non profectus ſum, quia modò perfeci. Tum miratus eſt Senex accutatam ejus obedientiam; aitque illi; Citiùs ſolve jejunium, quò & Officium tuum recites, & aquam tuam ſumas: ſin minùs, brevi corpus tuum in infirmitatem incurret.

V. II. 5. XXV. Pervenit aliquando Abbas Arſenius ad quemdam locum in quo erant arundines; quæ à vento motæ ſunt. Et ait Senex Fratribus; Quis eſt motus hic= Reſponderunt; Arundines ſunt. Itaque dicit eis Senex; Revera ſi quis ſederit quietè, audieritque vocem aviculæ, non habebit cor ejus requiem eamdem: quanto magis vos, harum arundinum agitationem ſentientes.

III. 192. VII. XXXIV. 2. XXVI. Referebat Abbas Daniel, quoſdam Fratres Thebaida propter filum lineum perrecturos, dixiſſe; Per occaſionem Abbatem Arſenium inviſamus. Itaque ingreſſus Abbas Alexander, dixit Seni; Fratres ex Alexandria venientes, videre te cupiunt. Reſpondit Senex; Diſce ex iis qua de cauſſa advenerint. Ille ubi comperiſſet, in Thebaidem lini ergo proficiſci, Seni renunciavit. Tum hic; Certè faciem Arſenij non conſpicient, quoniam mei gratiâ non acceſſerunt, ſed ob opus ſuum. Suſcipe eos, ac recreatos dimitte in pace, dicens; Senex vobis occurrere non poteſt.

V. XVIII. 1. XXVII. Aliquis Fratrum abiit ad cellam Abbatis Arſenij in Sceti, ac per oſtium attendebat, videtque Senem inſtar ignis totum: erat autem is Frater dignus qui conſpiceret. Utque pulſavit, egreſſus eſt Senex, & conſpicatus Fratrem velut ſtupore correptum, dixit ei; A multo ne tempore, fores pulſas? Num aliquid hìc es intuitus? Reſpondit; Nequaquam. Tum collocutus, dimiſit eum.

III. 65. X. II. 7. XXVIII. Quodam tempore dum reſideret Abbas Arſenius in Canopo, fenatorij generis virgo, dives admodum, ac Deum timens, venit à Roma, ut videret eum: ſuſceptaque eſt à Theophilo Archiepiſcopo; quem rogavit, ut Seni perſuaderet admittere illam. Et veniens, hortatus eſt eum his verbis; Illa, ſenatoria, è Roma advenit, vultque videre te. At Senex non acquievit ut mulieri obviam iret. Cùm ergo virgini renunciatum fuiſſet, juſſi ſterni jumenta, apud ſe dicens; Confido Deo, quòd conſpectura ſim Arſenium: non enim ad hominem videndum ſum profecta; quippe cùm plurimis viris referta fit noſtra civitas; ſed ad intuendum Prophetam iter ſuſcepi. Utque pervenit circa cellam Senis, commodùm ſic Deo diſponente Senex extra cellam vacabat: quem illa contuens, procidit ad pedes ejus. Is verò erexit illam cum ira; intendenſque in eam dixit; Si faciem meam cupis aſpicere, en vide. Illa præ verecundia vultum ipſius contemplata non eſt. Tum Senex; Nonne audiîſti opera mea? Hæc conſiderare oportuit. Quo modo autem auſa es tantam navigationem conficere? Nonne ſcis te eſſe mulierem; nec debere quoquam exire? An ut Romam reverſa, dicas cæteris mulieribus; Vidi Arſenium; fiatque mare, iter mulierum adeuntium me? At illa excepit; Si Deo libuerit, non permittam quamque huc appellere. Verùm ora pro me, meique ſemper memento. Reſpondit Arſenius; Deum precor, ut memoriam tui deleat de corde meo. Quibus auditis virgo perturbata diſceſſit. Cúmque ad urbem veniſſet, præ triſtitia in febrem incidit: nunciatuſque eſt beato Theophilo Archiepiſcopo morbus ejus. Qui ad illam profectus, precibus diſcere contendebat quidnam eſſet quod haberet. Reſpondit ipſa; Utinam me huc non contuliſſem; Dixi quippe Seni; Memor mei eſto: ac tuli reſponſum; Deum precor, ut memoria tui è corde meo deleatur. Et ecce præ triſtitia ego morior. Tunc Archiepiſcopus, Neſcis, inquit, te eſſe mulierem, Sup. Nomos. n. 51. ſanctoſque per mulieres ab Inimico impugnari? Eapropter it apronunciavit Senex. Nam pro anima tua orabit ſemper. Atque hunc in modum curata eſt mens feminæ; & cum gaudio ad patriam remeavit.

V. VI. 2. XXIX. Narravit Abbas Daniel de Abbate Arſenio, quòd venerit aliquando Magiſtrianus, deferens teſtamentum cujuſdam ſenatoris propinqui ejus, qui ei maximam hæreditatem reliquerat: quod teſtamentum ubi accepit, voluit lacerare. At procidit Magiſtrianus ad pedes ejus, dicens; Obſecro te, noli diſcindere; alioqui capite truncabor. Tum Abbas Arſenius ait illi; Ego ante ipſum mortuus ſum; is autem modò obiit. Atque remiſit teſtamentum, nec quidquam cepit.

V. XII. 1.
Ioh. Geom. Parad. II.
XXX. Ajebant præterea de illo, quòd veſperè Sabbataroum illuceſcente Dominicâ, ſolem relinquebat retto, manuſque ad cœlum extendebat, orans, quouſque iterum ſol vultum ejus colluſtraret: atque ita reſidebat.

V. VIII. 3. XXXI. Dicebant de Abbate Arſenio & Abbate Theodoro Phermenſi, quòd ſupra cunctos gloriam hominum odio haberent. Quocirca Abbas Arſenius non facilè occurrebat cuiquam. Abbas verò Thodorus, occurrebat quidem, ſed velut gladius erat.

V. XV. 9. XXXII. Sedenti aliquando Abbati Arſenio in inferioribus partibus [Ægypti,] atque illic interpellari ſolito, viſum eſt cellam relinquere. Ac nihil inde aſſumens, ita perrexit ad ſuos diſcipulos Pharanitas Alexandrum & Zoilum. Dixit ergo Alexandro; Surge, aſcendito navem. Atque ita fecit. Et Zoilo ait; Veni mecum uſque ad flumen, & quære navim quæ Alexandriam me vehat. ſicque ad fratrem tuum naviga. Zoilus verò tali ſermone conturbatus, tacuit. Eoque modo à ſe invicem disjuncti ſunt. Deſcendit igitur Senex ad partes Alexandriæ; quo loci in vehementem morbum incidit. At ipſius miniſtri ſeu diſcipuli ſe mutuò rogaverunt; Num alteruter noſtrûm Senem contriſtavit, & eam ob cauſſam ſeceſſit à nobis? Nec invenerunt in ſe quidpiam culpæ, aut inobedientiæ. Porrò Senex recuperatâ ſanitate, dixit; Vadam ad Patres meos. Hunc in modum renavigans, venit ad locum qui dicitur Petra, ubi manebant miniſtri ipſius. Cúmque eſſet juxta flumen, ancilla quædam Æthiopiſſa accedens, tetigit ipſius meloten. Tum Senex increpavit illam. Igitur ancilla ad eum dixit; Si Monachus es, in montem proficiſcere. Quo ſermone Senex in compunctionem adductus, dicebat apud ſe; Arſeni, ſi es Monachus, in montem proficiſcere. Interea occurrerunt ei Alexander & Zoilus. Cúmque procidiſſent ante pedes illius, ſe etiam proſtravit Senex; ac flebant ex utraque parte. Ait Senex; Nonne audiiſtis ægrotâſſe me? Reſponderunt; Ita eſt. Senex tunc; Et cur non venîſtis ad videndum me? Abbas Alexander dixit; Separatio tua à nobis, nequaquam fuit accepta, immò multis nocuit, qui ita diſſerebant; Niſi inobedientes exſtitiſſent Seni, non ab illis ſeceſſiſſet. Dicit eis; Rurſus itaque pronunciaturi ſunt homines: Gen. VIII. 9. Non invenit columba requiem pedibus ſuis, & reverſa eſt ad Noë in arcam. Atque hoc pacto conciliati ſunt; manſitque cum eis uſque ad mortem ſuam.

V. XVIII. 2. XXXIII. Dixit Abbas Daniel; Nobis Abbas Arſenius velut de alio narravit; fortè autem ipſe erat; quòd ad Senem quemdam in ſua cella ſedentem delapſa fuerit hujuſmodi vox; Veni, oſtendam tibi opera hominum. Ac ſurgens egreſſus eſt; duxitque eum in locum quemdam, & oſtendit Æthiopem ligna cædentem, ex quibus conficiebat grandem ſarcinam; conabatur autem illam portare, nec valebat: & pro eo ut inde nonnihil tolleret, iterum incidebat ligna, atque adjiciebat ad ſarcinam. Id porrò diutiùs faciebat. Et paullulum progreſſus, iterum oſtendit ei hominem qui ſtabat ad lacum, hauriebatque aquam ex illo, ac tranſferebat in pertuſum vas, quod eamdem aquam in lacum refundebat. Poſtea dixit ei; Veni, oſtendam tibi aliud. Tum vidit templum, ac duos viros ſedentes in equis, & portantes lignum obliquè, hunc contra illum; volebant autem per januam ingredi, neque poterant, propterea quòd lignum tranſverſum eſſet. Nec ſe demiſit alteruter retro, ut lignum ferret in rectum; ideoque extra portam remanſerunt. Hi, inquit, ſunt homines qui velut justitiæ jugum portant cum ſuperbia, nec ſeſe demiſerunt ut corrigerentur, incederentque in humili Chriſti viâ: unde extra regnum Dei permanent. Qui verò ligna cædebat, homo eſt onuſtus peccatis; qui loco pœnitentiæ, alias adjicit iniquitates ad peccata ſua. Ille verò qui hauriebat aquam, homo eſt, qui quidem bona opera facit, ſes quia cum illis mala permiſta habet, in eo etiam bona opera perdidit. Oportet igitur ut quilibet vigilanter attendat ad opera ſua, quò non laboret in vanum.

XXXIV. Idem retulit, quòd aliquo tempore venerint quidam Patrum ab Alexandria, ut viderent V. Vitam Arſenij n. 22. Abbatem Arſenium; ex quibus unus erat veteris Timothei Archiepiſcopi Alexandrini, pauperis nuncupati, avunculus, comitemque habebat è fratris ſui liberis unum. Tunc verò ægrotabat Senex, noluitque eis occurrere, ne alij pariter accederent, ac eum interturbarent. Erat porrò in Petra Troæ. Illi triſtes remeârunt. Contigit autem ut Barbarorum irruptio fieret; unde manſit ſponte in inferioribus partibus. Quo audito, iterum venerunt illum inviſere. Et alacriter ſuſcepit eos. Dicit illi Frater qui una cum illis erat; Nonne ſcis, Abba, nos congreſſuros tecum, perrexiſſe Troen, nec à te admiſſos fuiſſe? Reſpondit Senex; Vos panem comediſtis, ac bibiſtis aquam: ego verò, fili, ſanè nec panem nec aquam guſtavi, neque ſedi, meipſum puniens, donec exploratum habui, vos ad locum veſtrum perveniſſe, quia propter me fatigati fueratis: ſed veniam mihi donare, Fratres. Illi recreati diſceſſerunt.

XXXV. Idem referebat; Quodam die vocavit me Abbas Arſenius, dixitque mihi; Solatio ſis Patri tuo, ut poſtquam ad Dominum diſceſſerit, oret pro te, ac bene ſit tibi.

Ioh. Geom. Parad. 10. Dixerunt de Abbate Arſenio; quòd cùm Sceti ægrotaret, profectus Preſbyter, eum adduxit ad Eccleſiam, poſuitque in ſtrato, cum parvo cervicali ſub capite ejus. Tum ecce è Senibus unus veniens ad viſitandum eum, ubi vidiſſet illum in ſtrato, cum cervicali ſubtus, ſcandalum paſſus eſt, dixitque; Hiccine eſt Abbas Arſenius? & eo modo recumbit? Sumens autem illum ſeorſim Preſbyter, ait; Quodnam erat opus tuum in tuo pago? Reſpondit ille; Eram paſtor. Quonam ergo modo, inquit, vitam tranſigebas? Ait; In labore multo. Tum Preſbyter; Nunc verò quem ad modum in cella agis? Senex; In majori dego quiete. Dicit illi; Vides hunc Abbatem Arſenium? Quando in mundo verſabatur, pater exſtitit Imperatorum; mille ſervi aureâ zonâ vincti, omneſque monilibus ac holoſericis exornati, aſſiſtebant ei; precioſi verò tapetes ſub eo ſternebantur: tu autem paſtor fuiſti, nec habebas in mundo quam nunc poſſides requiem; at ille deliciis quibuſcum vivebat in ſæculo, hìc caret. En igitur, tu animo indulges, ille afflictatur. Quibus auditis Senex compunctus eſt, veniâque per corporis inclinationem poſtulatâ, dixit; Parce mihi, Pater; peccavi. Certè enim hæc vera via eſt, quòd is ad humilem venit ſtatum, ego verò ad quietum. Et capto emolumento diſceſſit.

III. 193. XXXVII. Venit non nemo Patrum ad Arſenium Abbatem: & ut pulſavit fores, Senex aperuit, putans minſtrum ſuum eſſe. Sed ubi advertit eſſe alium, procidit in faciem. Ille dixit ei; Surge Abba, quò te ſalutem. Senex verò reſpondit; Non ſurgam, niſi abieris. Et diu rogatus, non ſurrexit quouſque diſceſſiſſet.

VII. XVIII. 2. XXXVIII. Ajebant de quodam Fratre qui Scetim venerat ad videndum Abbatem Arſenium, quòd ad Eccleſiam profectus, petebat à Clericis ut Abbatem Arſenium adiret. Itaque dixerunt ei; Exſpecta parumper, Frater; videbis eum. At ille; Nihil quidquam guſto, niſi ei occurrero. Miſerunt igitur Fratrem, qui eum ſiſteret; quoniam procul erat cella ipſius. Cúmque oſtium pulſaſſent, intrârunt. Salutatoque Sene ſederunt taciti. Dixit ille Eccleſiæ Frater; Ego abeo, orate pro me. Frater verò peregrinus, quòd erga Senem fiduciam loquendi non haberet, dixit Fratri; Ego etiam tecum proficiſcor. Simulque exierunt. Deprecatus ergo eum eſt, dicens; Duc me ad Abbatem Moſem qui fuit latro. Quò cùm perveniſſent, ſuſcepit illos lætus, dimiſitque amanter tractatos. Dixit Frater qui alium adduxerat; Ecce duxi te ad extraneum & ad Ægyptium; quis è duobus placuit tibi? Reſpondit ille; Mihi utique placuit Ægyptius. Audiens verò iſta Patrum aliquis, oravit Deum, ſic; Domine, oſtende mihi hanc rem; quia ille quidem propter nomen tuum fugit, hic verò propter idem nomen ambabus ulnis ſuſcipit. Et ecce oſtenſę ſunt ei duæ magnæ naves in fluvio; conſpicaturque Abbatem Arſenium & Spiritum Dei in una quietè navigantes. Cum Abbate verò Moſe Angeli Dei in altera vehebantur, eumque melle è favis diſtillante cibabant.

V. X. 9. XXXIX. Ajebat Abbas Daniel; Moriturus Abbas Arſenius, denunciavit nobis dicens; Nolite dare operam ut pro me Agapas faciatis. Ego enim ſi mihi Agapen feci, inventurus ſum eam.

V. XV. 9. XL. Cùm Abbas Arſenius moriturus eſſet, turbati ſunt ipſius diſcipuli. Et dixit eis; Nondum venit hora; quando autem venerit, vobis nunciabo. Cæterùm judicandus ſum vobiſcum ante tremendum tribunal, ſi corpus meum cuiquam dederitis. Dixerunt ij; Quid ergo faciemus, qui neſcimus ſepelire. Reſpondit Senex; Neſcitis mittere funem in pedem meum, & trahere me in montem? Doroth. Doctr. 10. Euthymij Vita, n. 59. Solebat autem dicere; Arſeni, quamobrem è ſæculo egreſſus es? Loqui, pœnituit me ſæpe; tacuiſſe, numquam. Ut autem morti fuit proximus, Fratres viderunt eum flere; & aiunt ei; In veritate, tu quoque times, Pater? Is illis; Re verâ, timor quo hac horâ corripior, mecum eſſe non deſtitit à tempore quo Monaſticam vitam ſuſcepi. Atque ita obdormivit.

V. III. I. Martyrologia Iulij 19. XLI. Affirmabant autem, quòd per omne tempus vitæ ſuæ, ſedens ad manuficium ſuum, pannum in ſinu geſtaverit, ob lacrymas ex oculis ejus decidentes. V. XV. 9. Cæterùm Abbas Pœmen, auditâ illius dormitione flens infit; Felicem te Abba Arſeni, qui hocce in mundo teipſum fleveris. Nam qui ſemetipſum hìc non deflet, ſempiternè illic plorabit. Sive ergo hìc ſponte, ſive ibi per tormenta, fieri nequit quin lugeamus.

V. XV. 10 XLII. Narravit de eodem Abbas Daniel, quòd numquam de ulla Scripturæ quæſtione loqui voluerit, licèt potuerit ſi voluerit, licèt potuerit ſi voluiſſet. Sed nec litteras facilè ſcribebat. Quando autem ad Eccleſiam per intervalla veniebat, ſedebat à tergo columnæ, ne quis videret faciem ipſius, nec ipſe aliis intenderet. Porrò ſpecie erat Angelicâ, ſicut Jacob; totus canus, corpore eleganti: fuit autem aridus: geſtavit barbam longam quæ ad ventrem pertingeret: pili oculorum præ fletûs vehementia deciderant. Staturâ erat altâ, ſed ſenio curvus. Annos natus nonaginta quinque. Et verò manſit in divinæ memoriæ. Theodoſij majoris palatio annos quadraginta, pater factus diviniſſimorum Arcadij & Honorij; Sceti alios quadraginta; in Troe ſuperioris Babylonis, versùs Memphim, decem; tres in Canopo Alexandriæ; ad reliquos autem duos annos, rediit Troen; ubi mortuus eſt; poſtquam in pace ac timore Dei curſum ſuum conſummâſſet; Act. XI. 24. Quia erat vir bonus & plenus Spiritu ſancto & fide. Reliquit verò mihi pelliceam ſuam tunicam, cilicinum camaſum album, cum ſandaliis palmeis. Quæ ego indignus geſtavi, ut per ea benedicerer.

XLIII. Iterum narravit Abbas Daniel de Abbate Arſenio; Vocavit aliquando Patres meos, Abbatem Alexandrum ac Zoilum, & præ humilitate remittens ſe, dixit eis; Quandoquidem Dæmones impugnant me, ac neſcio an in ſomno ſubrepant, noctem hanc vigilitate mecum, & obſervate, num in pervigilio dormitem. Igitur à veſpertino tempore ſederunt taciti, unus à dextris illius, alter à ſiniſtris. Dixeruntque Patres mei; Nos dormivimus ac experrecti ſumus, nec ſenſimus eum nictantem. Manè autem (Deus novit, utrùm ipſe ſimulaverit, quò putaremus eum dormituriiſſe, ſeu verè ſomnus naturâ cogente advenerit) ter flavit, confeſtimque ſurrexit, aiens; Dormij utique. Et reſpondimus nos; Neſcimus.

XLIV. Venerunt aliquando Senes ad Abbatem Arſenium, multúmque rogaverunt ut colloquerentur cum eo. Ille autem portam aperuit. Tum hortati ſunt, ut ad eos ſermonem haberet de ſolitariis qui neminem admittunt. Ait Senex; Quandiu virgo degit in domo patris ſui, plurimi cupiunt ſponſi illius fieri; cùm verò maritum acceperit, nequaquam placet cunctis, ſed illi quidem contemnunt, alij verò prædicant; nec in tali honore eſt, quali antea fruebatur, quando manebat abſcondita. Eodem pacto, & animæ res: ex quo vulgantur, omnibus nequeunt ſatisfacere.

De Abbate Agathone.

V. X. 2. I. Dixit Abbas Petrus, ille Abbatis Lot [diſcipulus;] Eram aliquando in cella Abbatis Agathonis: venit ad eum Frater, dicens; Volo habitare cum Fratribus: doce me quo pacto cum eis maneam. Reſpondit Senex; Quemadmodum primo die ingreſsûs tui, ſic cuſtodito hoſpitium tuum peregrinationemque cunctis diebus vitæ tuæ, ita ut erga illos non utaris fiduciâ. Dicit ei Abbas Macarius; Quid enim deſignat fiducia? Tum Senex; Doroth. Doctr. 4 Similis eſt fiducia æſtui magno; qui quando contigerit, fugiunt omnes à facie ejus, quique arborum fructus corrumpit. Dicit Abbas Macarius; Adeone ſævit fiducia? Abbas Agatho; Nullus eſt, inquit, affectus ſævior fiduciâ. Omnium quippe perturbationum mater eſt. Decet autem cultorem ſui, fiduciâ carere, etiam ſi ſolus in cellâ verſetur. Novi etenim quemdam Fratrem, qui diu in cella perſeveraverat, habens lectulum, dixiſſe; E cella emigrâſſem, non percepto illo lectulo, niſi alius monuiſſet me. Is homo, verè eſt operarius ac bellator.

V. XI. 2. II. Monuit Abbas Agatho; Oportet ut Monachus non permittat conscientiæ suæ accuſare ipſum ullâ in re.

Ib. III. Dixit iterum, Sine obſervatione mandatorum Dei, ne ad unam quidem virtutem hominem procedere.

V. XVII. 6. L. Matt. V. 23. Marc. XI. 25. IV. Rurſum dixit; Numquam ſomno me dedi, habens adversùs aliquem; nec ſivi quemquam ire cubitum, qui adversùs me haberet, quantum quidem valui.

V. X. 10 V. Ajebant de Abbat Agathone, quòd ad eum perrexerint nonnulli, qui audierant, magnâ præditum eſſe diſcretione; & volentes explorare an iraſceretur, dixerint ei; Tu ne es Agatho? Audimus de te, quòd ſis fornicator ac ſuperbus. Reſpondit; Etiam, ita habet. Iterum aiunt; Tu es Agatho ille nugax & oblocutor? Aſſenſus eſt ſe eſſe. Adhuc ij; Tu es Agatho Hæreticus? Et reſpondit; Non ſum Hæreticus. Tunc rogaverunt eum hix verbis; Indica nobis, cur ubi tanta tibi impoſuimus, agnoveris, poſtremum verò ſermonem non ſuſtinueris? Ait illis; Priora adſcribo mihi; quia id conducit animæ meæ: at Hæreſis, ſeparatio eſt à Deo, à quo ſeparari nequaquam volo. Quibus auditis, admirati ſunt illi diſcretionem ejus, atque inſtructi diſceſſerunt.

V. VI. 4. VI. De Abbate Agathone narraverunt, quod ſatis diu perſeveraverit ædificans cellam cum diſcipulis ſuis: quam cùm exſtruxiſſent, venerunt dein illic manſum. Vidit autem primâ hebdomadâ rem ſibi noxiam, & diſcipulis ſuis ait; Surgite, abeamus hinc. Illi vehementer turbati ſunt, ac dixerunt; Si omnino ſedebat menti, migrare, cur tantum laboris ſumpſimus in cella conſtruenda? Scandalum adhuc propter nos paſſuri ſunt homines, & dicturi; Ecce iterum ſedem mutârunt iſti vagi atque inſtabiles. Cernens igitur eos puſillanimitate dejectos, ita prolocutus eſt; Licèt nonnullis ſcandalo futuri ſimus, at aliis erimus ædificationi, qui dicent; Beati iſti homines, quia propter Deum tranſmigrârunt, omnibus neglectis. Verumtamen qui voluerit venire, veniat, ego jam recedo. Itaque ſe in ſolum proſtraverunt, poſtulantes, donec permiſſi ſunt cum eo iter agere.

VII. Dixerunt rurſus de illo, sæpius emigrâſſe, cùm haberet dumtaxat ſcalpellum in ciſta.

V. X. II. VIII. Interrogatus eſt Abbas Agatho, quidnam majus eſſet, labor corporis, aut interiorum cuſtodia. Senex autem pronunciavit; Homo ſimilis eſt arbori: & corporalis quidem labor, folia refert; interiorum verò cuſtodia, fructum. Quia verò juxta Scripturam, Matt. III. 10. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur, patet omne ſtudium noſtrum ſpectare ad fructum, hoc eſt, ad mentis cuſtodiam. Opus tamen habemus etiam tegumento & ornatu ex foliis; nimirum corporis labore.

V. XII. 2. IX. Interrogaverunt eum adhuc Fratres, dicentes; Quæ virtus, Pater, inter cæteras majorem exigit laborem? Dicit eis: Ioh. Geom. Parad. 77. Ignoſcite mihi, exiſtimo nullum laborem æquari precibus ad Deum. Quotieſcumque enim homo voluerit orare, Inimici ſeu Dæmones nituntur eum avertere. Sciunt quippe non aliter impediri ſe, niſi per orationem ad Deum. Certè quidquid aliud boni operis homo aggreſſus fuerit, in eo perſeverans, requiem obtinet: at oratio, ad ultimum uſque ſpiritum eget certamine.

V. X. 11. X. Erat autem Abbas Agatho ſapiens mente, impiger corpore; & in cunctis idoneus, opere manuum, cibo, veſtitu.

V. IV. 8. XI. Idem iter agebat cum diſcipulis ſuis: eorumque unus inventâ ad viam cicerculâ viridi, ait Seni; Pater, jubes illam accipiam? Intendit ergo in eum Senex miratus, dicitque; Tune illam ibi poſuiſti? Reſpondit Frater; Nequaquam. Tum Senex; Quo modo igitur tollere vis quod non poſuiſti?

Appēd. p. 1002. n. 6 XII. Venit Frater ad Abbatem Agathonem, dixitque; Permitte ut tecum maneam. Veniens autem, reperit in itinere parum nitri, illudque attulit. Ad quem Senex; Unde accepiſti nitrum? Reſpondit Frater; In via incedens repertum ſumpſi. Senex dicit ei; Si mecum veniebas habitare, quod non poſueras quo modo cepiſti? Miſitque eum reportare nitrum quo loco acceperat.

V. VII. 2. XIII. Frater ita percontatus eſt Senem: Mandatum accepi, ſed periculum tentationis occurrit in loco mandati. Volo igitur pergere, ob præceptum, ſed periculum timeo. Dicit ei Senex; Si Agatho eſſet, mandatum peregiſſet, ac superâſſet tentationem.

V. X. 11. XIV. Idem Agatho, cùm Sceti haberetur conſeſſus ob aliquod negotium, illudque ſanctione finem accepiſſet, poſtea veniens dixit Monachis; Non rectè de negotio ſanxiſtis. Illi autem ad eum, Tu, inquiunt, quiſnam es, qui vel loqueris? Reſpondit; Sum filius hominis. Scriptum enim eſt; Pſ. LVII. 2. Si verè utique juſtitiam loquimini, recta judicate filij hominum.

V. IV. 7. XV. Dicebant de Abbate Agathone, per tres illum annos lapidem ore geſtâſſe, donec ſilere didiciſſet.

XVI. Ajebant iterum de illo & de Abbate Amun, quòd quando vas aliquod vendebant, ſemel precium ponerent, datamque pecuniam acciperent taciti cum quiete: quando autem quidpiam emere volebant, quod petebatur tribuerent cum ſilentio, ſumerentque vas, nihil omnino prlocuti.

XVII. Idem Agatho dixit; Numquam dedi Agapen: ſed dare & accipere, Agape mihi erat: reputabam enim quòd lucrum fratris mei, opus ſit fructuum oblationis.

XVIII. Idem, cùm aliquid vidiſſet, velletque mens ejus de re judicare, ſibimet ajebat; Agatho, tu ne id feceris. Sicque quietus manebat animus ejus.

V. X. 13. Ioh. Geom. Parad. 69. XIX. Dixit idem; Iracundus quamvis mortuum ſuſcinaverit, apud Deum non eſt acceptus.

XX. Habuit aliquando Abbas Agatho duos diſcipulos qui ſeorſum vitam Anachoreticam ducebant. Quadam ergo die petiit ab uno, quonam pacto in cella ſua ageret. Reſpondit ille; Uſque ad veſperam jejuno, & comedo duo paxamatia. Tum Agatho; Præclara vivendi ratio, nec labori multum obnoxia. Ad alterum verò dixit; Tu autem, quo modo? Reſpondit; Poſt biduum jejunij, duos ſubcineticios panes manduco. Et ait illi Senex; Valde laboras, duo bella gerens. Quia ſi quis ſingulis diebus comederit, nec fuerit ſatiatus, defatigatur. Eſt verò alius, qui cupit per bidua jejunare, atque ſaturari. At tu duplicatò ſeu biduatim jejunans, nequaquam ſatiaris.

XXI. Frater ſciſcitatus eſt Abbatem Agathonem de fornicatione: qui reſponſum dedit; Vade, ante Deum projice infirmitatem tuam, & habebis requiem.

XXII. Ægrotaverunt aliquando Abbas Agatho, & alius Senex. Recumbentibus autem illin in cella, Frater quidam legens recitabat è libro Geneſeos; venitque ad capitulum ubi dicit Jacob; Gen. XLII. 36. 38.Ioſeph non eſt, Symeon non est, & Benjamin auferetis: & deducetis ſenectam meam cum triſtitia ad Infernum. Et Senex cœpit dicere; Non tibi ſufficiunt alij decem, Pater Jacob? Ad quem Agatho, Deſine, inquit, ô Senex. Si Deus comprobat, quis audeat condemnare?

XXIII. Dixit Abbas Agatho; Si quis mihi ſupra modum carus eſſet, & cognoſcerem quòd me ad peccatum deduceret, abſcinderem illum à me.

XXIV. Etiam dixit; Oportet ut homo qualibet hora attendat ad judicium Dei.

XXV. Cùm Fratres de caritate loquerentur, dixit Abbas Joſeph; Scimus nos quid ſit caritas? Et retulit de Abbate Agathone, qu-ßod habuerit ſcalpellum, cúmque adveniſſet Frater, ac illud prædicâſſet non permiſerit eum abire, niſi poſtquam ſcalpellum accepit.

Radevi Viridar. III. VI. 20. XXVI. Dixit Abbas Agatho; Si fieri poſſet ut invento leproſo, darem illi corpus meum, pſiuſque acciperem, facerem libenter. Ea enim eſt perfecta caritas.

III 156. Rad. lb. XXVII. Adhuc de illo ajebant, quòd veniens aliquando ad civitatem ut venderet vaſa ſua, invenerit hominem peregrinum jacentem in platea ægrum, nec habentem qui ejus curam gereret: permanſeritque cum eo Senex, conductâ cellâ, ac ex operis ſui mercede precium cellæ ſolverit, reliquam pecuniam ad infirmi neceſſitatem inſumens, & manſerit tres menſes, quouſque ægrotus recuperâſſet ſanitatem: atque ita ad cellam ſuam regreſſus fuerit cum pace.

XXVIII. Retulit Abbas Daniel; Antequam veniſſet Abbas Arſenius ad Patres meos, ipſi quoque manebant cum Abbate Agathone. Diligebat autem Abbas Agatho Abbatem Alexandrum, quia erat manſuetus ac in exercitatione Monaſtica diligens. Adcidit porrò ut omnes ejus diſcipuli ſcapos lavarent in flumine; & Abbas Alexander lavabat moderatè. Cæteri verò Fratres dixerunt Seni; Frater Alexander nihil facit. Unde volens eis mederi, ait illi; Frater Alexander, rectè lava eos; lini enim ſunt. Utque is audivit, acerbè tulit. Et poſtea ſolatus eſt eum Senex, his verbis; An neſciebam te rectè agere? Verùm id tibi coram illis dixi, Frater, quò eorum animum in tua obedientia curarem.

XXIX. Commemoraverunt de Abbate Agathone, quòd omne mandatum exſequi contenderet. Et in navi ſi trajiciebat, primus ipſe tractabat remum. Cùm adventâſſent Fratres, ſtatim poſt precem, manus ejus menſam apponebat. Plenus enim erat caritate Dei. V. XI. 2. Cæterum quando mortis tempus appropinquavit, tres dies manſit oculis apertis immotiſque. Fratres antem pulſaverunt deum, dixeruntque; Abba Agatho, ubinam es? Reſpondit eis; Sto ante tribunal Dei. Doroth. Doctr. 2. 5. Aiunt; Etiam tu times, Pater? Ille; Antea quod potui feci ut obſervarem mandata Dei; ſed homo ſum; unde sciam utrùm DEo placuerit opus meum? Dicunt ei Fratres; Non confidis in opere tuo, quòd ſecundùm Deum ſit? Reſpondit Senex; Non habeo fiduciam, niſi Deo occurrero. Aliud enim eſt judicium Dei, aliud hominum. Cúmque vellent eum aliâ de re percontari, ait illis; Caritatis opus peragite; ne ampliùs mecum loquamini, ſum quippe occupatus. Et exceſſit è vita cum gaudio. Viderunt ſiquidem eum eductum, quo modo quis ſalutat amicos ſuos dilectoſque. Habuit porrò in cunctis magnam cuſtodiam; & dicere ſolebat, abſque ingenti cuſtodia hominem neque ad unam virtutem progredi.

XXX. Ingreſſus quodam tempore in civitatem Abbas Agatho ad vendenda vaſcula, reperit in via leproſum: qui ſciſcitatus eſt, quò iret. Reſpondit^Abbas Agatho; Ad urbem, venditum vaſa. Tunc leproſus infit; Fac caritatem, eò me tolle. Et portans eum, adduxit in civitatem. Iterum ille; Ubi vendere ſoles vaſa, ibi me pone. Ita fecit. Cúmque vendidiſſet vas, petiit ab eo leproſus, quanti vendidiſſet. Tanti, inquit. Tum is; Eme mihi placentam. Emit. Iterum aliud vas vendidit. Et ille; Hoc verò quanti? Tanit, inquit. Leproſus; Eme mihi hoc. Emit Abbas. Cùm ergo vendidiſſet omnia vaſa, velletque abire, dixit ei leproſus; Recedis? Reſpondit; Etiam. Tum ille; Adhuc opus caritatis exerce, refer me quo loco inveniſti. Portavitque eum, & ad ſuum locum reſtituit. Tunc dixit ei; Benedictus es Agatho à Domino in cœlo & in terra. Levatiſque oculis Abbas neminem ampliùs vidit. Erat enim Angelus Domini qui venerat ut probaret eum.

De Abbate Ammona.

V. III. 2. I. Frater interrogavit Abbatem Ammonam, dicens; Profer mihi verbum. Ait Senex; Vade, talem habe cogitationem, L. Climac. p. 418. Anaſtaſ. Quæſt. 135. qualem rei qui in carcere verſantur. Illi namque ſemper interrogant accedentes viros, ubinam degat præſes, & quando venturus ſit: atque ex exſpectatione plorant. Pari modo Monachus debet ſemper attendere, ac animam ſuam objurgare, dicendo; Væ mihi, quo modo potero adſtare ad tribunal Chriſti? quidve habebo defenſionis coram illos? Si ita aſſiduè meditatus fueris, poteris conſequi ſalutem.

III. 214. II. Memorabant de Abbate Ammona, quòd baſiliſcum occiderit. Nam profectus in deſertum ad hauriendam aquam è lacu, cùm vidiſſet baſiliſcum, ſeſe in faciem proſtravit, ac dixit; Domine, aut ego moriar, aut iſte. Statimque baſiliſcus virtute Chriſti crepuit.

V. VII. 3. III. Dixit Abbas Ammonas; Per quatuordecim annos in Sceti commoratus oravi Deum die ac nocte, ut mihi vim largiretur vincendi iram.

V. X. 16. IV. Narravit quidam Patrum; quòd ad Cellia erat aliquis Senex laborioſus, ferens mattam. Is abiens venit ad Abbatem Ammonam. Qui cernens eum mattâ veſtitum, dixit; Hæc tibi nihil prodeſt. Interrogavit autem Senex, dicens; Tres cogitationes mihi faciunt moleſtiam; vel per ſolitudines vagari; vel ad peregrinum locum abire, ubi nemo cognoſcat me, vel denique ut in cellam me includam, occurrens nemini, ac poſt biduum comedens. Ait illi Abbas Ammonas; Nullum è tribus expedit ut facias; ſed potiùs ſede in cella tua, & parum comede ſingulis diebus: atque habeto ſemper in corde tuo Luc. XVIII. 13. Publicani ſermonem: poteriſque ſalvus fieri.

V. Fratribus accidit afflictio in loco eorum; ac volentes locum relinquere profecti ſunt ad Abbatem Ammonam. Ecce autem Senex navigio devehebatur. Qui videns illos ad fluminis littus iter agentes, dixit nautis; Me ad terram demittite. Et vocatis Fratribus, dixit eis; Ego ſum Ammonas, quem convenire cupitis. Solatuſque ipſorum corda, remiſit eos unde venerant. Non enim quod contigerat nocebat animæ, ſed humana erat vexatio.

VI. Venit aliquando Abbas Ammonas ut trajiceret flumen, ac reperto inſtructo promptoque pontone, aſſedit. Ecce autem alia navis, eò deducta, vectores trajiciebat. Dicunt ei; Veni etiam tu Abba, trajice nobiſcum. Reſpondit ille; Niſi in publicum pontonem non aſcendo. Habebat autem faſciculum palmeorum ramuſculorum, & ſedebat plectam texens, iterumque ſolvens eam, quandiu in pontone ſtetit. Atque ita tranſiit. Igitur Fratres corpore flexo petierunt, cur id feciſſet. Ait Senex; Ne ſemper intentâ mente incederem. Sed & illud exemplo eſt, uti compoſitè in via Dei gradiamur.

VII. Profectus aliquando Abbas Ammonas ad Abbatem Antonium, à via aberravit: ſedenſque dormiit parumper: dein è ſomno excitatus, oravit Deum, ſic; Obſecro te Domine Deus meus, ne creaturam tuam patiaris perire. Tunc apparuit ei velut manus hominis è cœlo ſuſpenſa, oſtendens viam, quouſque perveniſſet ac ſtetiſſet ante Abbatis Antonij ſpeluncam.

Appēd. p. 1000. n. 3. VIII. Huic Abbati Ammonæ prædixit Abbas Antonius, quòd in timore Dei progreſſum facturus eſſet. Ac eduxit eum è cella, oſtenſoque lapide, dixit; Convicia jace in hunc lapidem, & illum verbera. Ille verò ita fecit. Ait illi Abbas Antonius; Num locutus eſt lapis? Reſpondit; Nequaquam. Tum Antonius; Ita tu ad eam menſuram perventurus es. Quòd & evenit. Adeò enim profecit Abbas Ammonas, ut præ multa bonitate, non ampliùs noſſet malitiam. Itaque cùm ad Epiſcopatum evectus fuiſſet, obtulerunt ei puellam prægnantem, & dixerunt; Ille hoc patravit: injunge illis peccati ſui pœnam. At Ammonas ſigno crucis ſuper puellæ uterum facto, juſſit ei dari ſex ſindonum paria, dicens; Ne dum ad partum venerit, aut ipſa, aut infans obeat, nec ſit unde ſepultura fiat. Aiunt ei qui feminam accuſaturi advenerant; Quare hoc feciſti? Impone illi pœnitentiæ mulctam. Ille ad eos: Videtis Fratres, prope mortem eſt; quid ego agere debeo? Tum dimiſit eam: nec auſus eſt Senex quemquam condemnare.

V. XV. 12. IX. De illo referebant, quòd acceſſerint ad eum quidam, ut judicarentur. Senex autem ſtultum ſimulabat. Et ecce quædam mulier quæ prope illum ſtabat, dixit; Iſte Senex è fatuis eſt. Audivit ergo mulierem Senex, vocatâque eâ dixit; Quantos labores in ſolitudinibus tuli, ut hanc fatuitatem acquirerem; hodie verò propter te perditurus ſum illam.

Doroth. Doctr. 6. X. Venit aliquando Abbas Ammonas ad quemdam locum manducaturus, ubi degebat homo malæ famæ: contigit autem ut mulier ingrederetur in cellam Fratris illius pravâ famâ laborantis. Quo comperto incolæ loci, perturbati ſunt, & convenerunt, ut eum è cella expellerent. Cúmque cognoviſſent Epiſcopum Ammonam adeſſe, adeuntes rogaverunt eum ut cum illis accederet. Poſtquam verò rem Frater reſcivit, acceptam mulierem occultavit in magno dolio. Adventante ergo multitudine, quod fecerat ſcivit Abbas Ammonas, ſed propter Deum obtexit negotium: & ingreſſus ſedit ſupra dolium, juſſitque inveſtigari per cellam. Ubi igitur cuncta rimati ſunt, nec feminam invenerunt, dixit Abbas Ammonas; Quid hoc eſt? Deus vobis veniam concedat. Tum precibus fuſis, juſſit omnes ſecedere; & apprehensâ manu Fratris, ait; Attende tibi, Frater. Eoque dicto abiit.

V. X. 8. Matt. VII. 14. XI. Interrogatus Abbas Ammonas, quænam eſſet via anguſta & arcta, reſpondit; Via anguſta & arcta, hæc eſt; vim inferre cogitationibus ſuis, atque Dei cauſsŝ abſcindere voluntates ſuas. Hoc etiam eſt illud; Matt. XIX. 27.Ecce nos reliqùimus omnia, & ſecuti ſumus te.

De Abbate Achila.

V. X. 14. I. Venerunt aliquando tres Senes ad Abbatem Achilam, quorum unus in mala erat exiſtimatione. Et ait unus Senum; Abba, fac mihi ſagenam. Reſpondit ille; Non facio. Alius rogavit; Facito ex caritate; ut tui memoriam habeamus in Monaſterio. Excepit; Non mihi vacat. Tertius, ille malæ famæ homo, dixit ei; Abba, ſagenam mihi confice, ut è manibus tuis habeam. Statim autem dedit ei reſponſum; Tibi conficiam. Duo itaque alij Senes ſecretò dixerunt Achilæ; Quare nobis rogantibus, noluiſti facere, huic autem promiſiſti te facturum? Tum illis Senex; Vobis dixi, Non facio; nec contriſtati fuiſtis, quaſi occupato me: huic verò ſi non fecero, dicturus eſt, Propter peccatum meum auditum, Senex noluit facere: & statim incidimus funem. Excitavi ergo animum ejus, ne triſtitiâ ipſe abſorbeatur.

II. Narravit Abbas Betimes; Cùm aliquando in Scetim deſcenderem, dederunt mihi nonnulli pauca poma, ut offerrem Senibus. Et pulſavi ad cellam Abbatis Achilæ, quò darem illi. Dixit autem; Verè, Frater, nolim pulſes mihi nunc, quamvis manna eſſet; nec ad aliam cellam pergas. Itaque receſſi in cellam meam, & ad Eccleſiam poma detuli.

V. IV. 10. Ioh. Geom. Parad. 64. III. Venit aliquando Abbas Achilas ad cellam Abbatis Eſaiæ in Sceti; & invenit eum comedentem; miſerat autem in ſcutellam ſal cum aqua. Porrò Senex conſpicatus quòd catillum occultâſſet poſt plectam, dixit ei; Eloquere mihi, quid manducabas? Reſpondit ille; Ignoſce mihi Abba; palmas incidebam, & aſcendi ad æſtum; miſique in os meum bucceam cum ſale: ſed exaruerant ex æſtu fauces meæ, nec deſcendere poterat buccella: eapropter coactus ſum mittere parum aquæ in ſal, ut ita comedere valerem. Sed ignoſce mihi. Tum dixit Senex; Venite, videte Eſaiam ſorbentem jus in Sceti. Si jus vis manducare, perge in Ægyptum.

V. IV. 9. IV. Convénti aliquis Senum Abbatem Achilam, viditque ſanguinem ex ore illius promanare; & interrogavit; Quid hoc eſt, Pater? Reſpondit Senex; Dictum eſt cujuſdam Fratris, qui me contriſtavit, & pugnavi mecum ut non declararem ei; Deumque deprecatus ſum, à me id verbi auferretur. Fuit ergo velut ſanguis in ore meo, atque exſpui illud, ac requiem obtinui, remque ſum oblitus.

V. Retulit Abbas Ammoes; Ego & Abbas Betimes acceſſimus ad Abbatem Achilam, & audivimus eum meditantem id verbi; Gen. XLVI. 3. Noli timere Iacob, deſcendere in Ægyptum. Diuque manſit meditans eum ſermonem. Cùm autem pulsâſſemus, aperuit nobis, & interrogavit; Unde eſtis? Porrò veriti, dicere, E Cellis, diximus, E monte Nitriæ. Ait ille; Quid vobis faciam, quòd de procul veniſtis? Et introduxit nos. Invenimus autem eum per noctem plectam multam operatum. Atque rogavimus ut nobis aliquid proloqueretur. Ille verò dixit; Ego à veſpertino tempore ad hoc, texui viginti ulnas, non tamen iis indigeo; ſed ne fortè indignetur Deus, accuſetque me, dicens; Cur cùm poſſes operari, non es operatus? ideo laboro, faciens quantum valeo. Unde fructu percepto diſceſſimus.

VI. Aliâ vice magnus Senex, venit è Thebaide ad Abbatem Achilam; & dixit ei; Abba, in te impugnor. Ille verò dicit ei; Vade etiam tu Senex, in me modò impugnaris? Senex autem ex humilitate reſpondit; Etiam, Abba. Erat autem illic as portam ſedens Senex cæcus & claudus. Dicit ei Senex; Cuperem hìc reſidere paucos dies, ſed propter Senem hunc non poſſum. Audiens igitur Abbas Achilas, Seniſque humilitatem admiratus, dixit; Hæc non eſt fornicatio, ſed invidia eſt malorum Dæmonum.

De Abbate Ammoe.

V. XI. 3. I. Dicebant de Abbate Ammoe, quòd quando ad Eccleſiam pergeret, non permittebat diſcipulum ſuum propre ſe ambulare, ſed à longè: & ſi veniſſet interrogare de cogitationibus, mox ut reſponderat, ſtatim expellebat eum, dicens; Ne fortè dum aliquid ex uſu loquimur, peregrinum irrepat colloquium: ideo te non ſino prope me.

V. XI. 4. II. Dixit Abbas Ammoes Abbati Eſaiæ initio; Quo pacto me vides modò? Reſpondit; Velut Angelum, Pater. Et poſterioribus temporibus ait; Nunc quo modo me vides? Et ille; Velut Satanam: quamvis bonum ad me protuleris ſermonem, inſtar gladij illum habeo.

V. IV. 11. III. Dixerunt de Abbate Ammoe, quòd ægrotaverit recumbens in lecto per plures annos, nec umquam cogitationem ſuam dimiſerit ad attendendum in cellam interiorem, ut aſpiceret quid haberet. Multa enim propter infirmitatem ei afferebant. Et diſcipulo ſuo Johanne intrante ac exeunte, claudebat oculos, ne videret quid faciebat. Noverat quippe fidelem eſſe Monachum.

IV. Retulit Abbas Pœmen, quòd Frater acceſſit ad Abbatem Ammoem, poſtulans ab eo ſermonem. Et licèt manſerit cum eo ſeptem dies, nihil reſpondit Senex. Verùm deducens eum, dixit; Inf. Pœmen. n. 52. L. Iſ. LIX. 2. Abi, attende tibi: mea certè peccata exſtiterunt paries tenebroſus inter me ac Deum.

V. Ajebant circa Abbatem Ammoem, quòd quinquaginta frumenti artabas faceit aliquando ad uſum ſuum, ſolique expoſuit: ſed priuſquam probè ſiccarentur, aſpexit in loco negotium non ipſi fructuoſum: & ait pueris ſuis; Abeamus hinc. At illi vehementer contriſtati ſunt. Videns autem eos triſtes, ait; Propter panes mœretis? Verè vidi ego nonnullos qui fugerunt, relinquentes oſtiola dealbata cum libris membraneis; nec fores clauſerunt, ſed abierunt relictis iis apertis.

De Abbate Ammun Nitriota.

V. XVII. 3. I. Abbas Ammun Nitriota venit ad Abbatem Antonium, & ait illi; Ego plus te laboravi; cur ergo nomen tuum magnificatum eſt inter homines ſuper me? Reſpondit Abbas Antonius; Quoniam Deum plus quàm tu diligo.

V. XI. 20. II. Dicebant de Abbate Ammun, eum è menſura hordei exigua vixiſſe duos menſes. Venit autem ipſe ad Abbatem Pœmenem, & ait ei; Si abiero ad cellam proximi, aut ipſe ad me venerit ob aliquam neceſſitatem, veremur colloqui mutuò, ne qua ſubrepat externa confabulatio. Dicit ei Senex; Rectè facis: indiget enim juventus cuſtodiâ. Tum Abbas Ammun; Senes ergo quid agere ſolebant? Reſpondit; Senes in virtute progreſſi, non habebant in ſe aliud quid, aut externum in ore, ut illud loquerentur. Si igitur evenerit neceſſitas, inquit Ammun, loquendi cum proximo, vis de Scripturis vel de Seniorum ſermonibus diſſeram? Excepit Senex; Tacere ſi non vales, præſtat loqui de Senum dictis, quàm de ſacra Scriptura. Non parvum enim eſt periculum.

Doroth. Doctr. 1. III. Profectus eſt Frater è Sceti ad Abbatem Ammun, & dixit ei; Mittit me Pater meus ad miniſterium, & vereor fornicationem. Ait ad eum Senex; Quâ horâ orietur tentatio, ita loquere; Deus virtutum, precibus Patris mei eripe me. L. Eucholog. p. 32. n. 50. Chryſoſt. 6. ad pop. Ant. Heſych. cent. 2. n. ult. Quodam igitur die, virgo januam clauſit ſuper eum: & clamans voce magnâ dixit; Deus Patris mei, eripe me: ſtatimque in via quæ Scetim ducit collocatus eſt.

De Abbate Anub.

V. XV. 11. Hæc Abbatis Johannis narratio exſtitit: Abbas Anub & Abbas Pœmen ac reliqui fratres eorum, ex uno utero orti, vitamque Monaſticam in Sceti agentes, quando venerunt Mazices ac vaſtaverunt eam primùm, diſceſſerunt illinc, veneruntque ad locum nomine Terenuthin, eo loco manſuri donec proſpicerent ubinam deberent habitare. Et manſerunt ibi aliquot dies in templo quodam antiquo. Dixit autem Abbas Anub ad Abbatem Pœmenem; Fac opus caritatis; tu & fratres tui, unuſquiſque ſeparatim ac ſolitariè degat, nec mutuò congrediamur per hanc habdomadam. Reſpondit Abbas Pœmen; Quemadmodum vis, faciemus. Atque ita fecerunt. Erat autem illic ipſo in templo ſimulacrum lapideum: & quotidie ſurgebat mane Senex Abbas Anub, ac in faciem ſimulacri jactabat lapides; veſpere verò dicebat ei; Ignoſce mihi. Ac totam hebdomadem pertranſiit ſic faciens. Sabbati verò die, congreſſi ſunt. Dixit ergo Abbas Pœmen Abbati Anub; Vidi te Abba, per hebdomadam hanc ſaxis petere faciem ſimulacri, & genu flexo ab eo veniam poſtulare: homo fide præditus iſta ne facit? Senex tum reſpondit; Hanc ego rem veſtrâ gratiâ feci. Vidiſtis me lapides jacientem in faciem ſimulacri; num tunc locutum eſt aut in iram prorupit? Dixit Abbas Pœmen; Nequaquam. Iterum vidiſtis, inclinato corpore ignoſci mihi poſtulantem; num turbatum eſt, ac dixit, Non ignoſco? Excepti Abbas Pœmen; Nullatenus. Tunc Senex, Etiam nos ergo, inquit ſumus ſeptem fratres: ſi cupitis ut ſimul maneamus, efficiamur velut illud ſimulacrum; quod ſive contumeliâ ſive honore afficiatur, non conturbatur ideo. Si verò ita non vultis agere, ecce quatuor portæ proſtant in templo, abeat unuſquiſque quocumque placuerit. Illi ſe humi proſtraverunt, dicentes ad Abbatem Anub; Quemadmodum vis, Pater, faciemus, obtemperabimus dictis tuis. Retulit porrò Abbas Pœmen; Manſimus unà per omne vitæ tempus, operati juxta verbum Senis quod dixit nobis; cùm ille unum è nobis conſtituiſſet œconomum: & quidquid nobis appoſuerat, comedebamus, nec licebat dicere, vel, Affer aliud quid, vel, Hoc nolumus manducare. Atque ita omne vitæ noſtræ tempus in quiete ac pace peregimus.

VIII. 58. II. Dixit Abbas Anub; Ex quo tempore nomen Chriſti invocatum eſt ſuper me, non egreſſum fuit mendacium ex ore meo.

De Abbate Abrahamo.

V. X. 15. I. De quodam Sene referebant, quòd annos quinquaginta egerit, nec panem comedens, nec vinum bibens, facilè. Ac dicebat; Fornicationem, avaritiam, & vanam gloriam peremi. Quod ubi ab eo dictum fuiſſe audivit Abbas Abraham, acceſſit, aitque illi; Tu talem ſermonem protuliſti? Reſpondit; Etiam. Dixit ei Abbas Abraham; Ecce intras in cellam tuam, & ſupra tuam mattam invenis mulierem, poteſne cogitare quòd non ſit mulier? Ait; Non; ſed adversùs animum meum pugno, ut non tangam illam. Tum Abbas Abraham; Ecce non peremiſti, ſed vivit affectus, quamquam ligatus eſt. Iterum, inter ambulandum, vides lapides ac teſtas, mediumque aurum, poteſt ne mens tua reputare hoc velut illa? Reſpondit; Neutiquam; ſed reſiſto cogitationi meæ, ut aurum non tollam. Excepit Senex; Ecce vivit, ſed ligatus eſt affectus. Iterum Abbas Abraham, En, inquit, audis de duobus fratribus, te ab uno diligi, ab alio odio haberi, ac vituperari; ſi te convenerint, ambos pari modo ſuſcipies? Ille; Nequaquam; ſed animum ſuperabo, ut benefaciam oſori meo perinde ac amatori. Ait illi Abbas Abraham; Atque adeò vivunt affectus, dumtaxat autem vinciuntur à ſanctis.

II. Frater interrogavit Abbatem Abrahamum, dicens; Si contigerit me ſæpe manducare, quidnam id eſt? Et reſpondens Senex infit; Quid loqueris, Frater? Tanta ne comedis? An putas te ad aream veniſſe?

Iohannes Geometra Parad. 3. III. De quodam Scetiotarum dixit Abbas Abraham; quòd ſcriba eſſet, nec pane veſceretur. Acceſſit Frater, orans ut ei exſcriberet librum. Senex igitur qui animum contemplationi intentum haberet deſcripſist per verſus mutilè, nec interpunxit. At Frater accepto libro cùm vellet pungere, invenit ſententias quaſdam fuiſſe omiſſas. Et ait Seni; Abba; omnes non continet verſus. Dicit Senex; Abi, priùs fac quæ ſcripta ſunt, tuncque veni, & ſcribam tibi quod ſupereſt.

De Abbate Are.

V. XIV. 2. Venit Abbas Abraham ad Abbatem Arem: & ipſis ſedentibus acceſſit Frater ad Senem, dixitque ei; Doce me, quid facere debeo ut ſalutem conſequar. Reſpondit ille; Abi, toto iſto anno veſpere manduca panem cum ſale; ac veni iterum, tibi loquar. Ille abiit, atque ita fecit. Peracto autem anno, rurſus adiit Frater Abbatem Arem: tuncque opportunè aderat Abbas Abraham. Igitur dixit iterum Fratri Senex; Vade, hoc etiam anno jejuna manducans ſemel per ſingulos duos dies. Cúmque abiiſſet Frater, ita compellavit Abbatem Arem Abbas Abraham; Cur Fratribus cunctis ex jugo levi loqueris, huic verò Fratri gravia imponis onera? Reſpondit Senex; fratres ſicut veniunt inquiſitum, it & recedunt: hic verò propter Deum accedit, ut audiat ſermonem. Bonus enim eſt operarius; quidquid eum monuero, exſequitur ſtudiosè. Propterea ego quoque profero ipſi ſermonem Dei.

De Abbate Alonio.

V. XI. 5. I. Dixit Abbas Alonius; Niſi homo dixerit in corde ſuo; Ego ſolus & Deus, ſumus in mundo; requiem non obtinebit.

II. Dixit iterum; Niſi totum deſtruxiſſem, non potuiſſem meipſum ædificare atque conſtruere.

V. XI. 6. III. Iterum; Homo ſi voluerit, à mane ad veſperam, ad menſuram divinam perveniet.

Doroth. Doctr. 9. IV. Interrogavit aliquando Abbas Agatho Abbatem Alonium, dicens; Quo modo potero tenere linguam meam, ut non loquatur mendacia? Et ait illi Abbas Alonius; Niſi mentitus fueris, multa peccata commiſſurus es. Ille; Quo pacto? Reſpondit Senex; Ecce duo viri coram te homicidium perpetrârunt, alterque eorum aufugit in cellam tuam: adeſt magiſtratus, quærit eum, ac te interrogat, his verbis; Num in conſpectu tuo cædes contigit? Niſi mentiaris, hominem tradis ad mortem. Præſtat ut illum dimittas coram Deo, abſque vinculis. Cuncta enim Deus novit.

De Abbate Apphy.

V. XV. 13. Narraverunt de Epiſcopo Oxyrynchi, qui vocabatur Abbas Apphy; quòd quando erat Monachus, duriori vitâ plurimum macerabat ſe; cùm verò epiſcopus factus eſt, voluit etiam in ſæculo, idem vivendi genus ſectari, nec valuit. Itaque proſtravit ſe coram Deo, dicens; Num ob Epiſcopatum gratia receſſit à me? Et in revelatione dictum eſt ei; Non receſſit; ſed tunc ſolitudo erat; cúmque deeſſet homo, Deus ferebat opem; nunc verò mundus adeſt, & homines opitulantur tibi.

De Abbate Apollo.

VII. XVII. 3. I. Erat Senex in Cellis, nomine Appollo; & ſi quis veniret, ac peteret eum ad quodlibet opus, cum lætitia proficiſcebatur, dicens; Cum Chriſto hodie operaturus ſum pro anima mea. Hæc enim eſt animæ merces.

II. Dicebant de quodam Abbate Apollo in Sceti, quòd fuit paſtor agreſtis ac ferus: & viſa ruri muliere gravidâ, à Diabolo excitatus, Cernere volo, inquit, quo modo infans ſitus ſit in ventre matris: eâque diſtuptâ vidit infantem. Illicò autem pulſavit eum cor; & compunctione ductus, venit Scetim, nunciavitque Patribus quid feciſſet. Audivit porrò eos pſallentes; Pſ. LXXXII. 10. Dies annorum noſtrorum in ipſis ſeptuaginta anni; ſi autem in potentatibus, octoginta: & amplius eorum, labor & dolor. Dixitque illis; Natus ſum annos quadraginta, neque vel unam precem ad Deum fudi; nunc verò ſi alios quadraginta annos vixero, non ceſſabo orare Deum, ut mihi condonet delicta mea. Non enim opus manuum faciebat; ſed orabat ſemper, hunc in modum; Peccavi ut homo, ut Deus eſto propitius. Atque eam orationem noctu dieque meditabatur. Cæterùm Frater manebat cum eo; audivitque hæc illius verba; Moleſtus tibi fui, Domine, dimitte mihi, ut parum quietis capiam. Et plenam accepit ſecuritatem, quòd ei ignoviſſet Deus cuncta peccata, etiam illud mulieris: at de puero certior factus non eſt. Dixit tamen ei Senum aliquis; Etiam ſcelus in puerulo perpetratum condonavit tibi Deus; ſed te in dolore ac labore relinquit, quia conducit animæ tuæ.

III. Idem dixit de ſuſceptione Fratrum; Venientes Fratres adorare oportet. Nam non eos, ſed Deum adoramus. Vidiſti enim, inquit, Fratrem tuum, vidiſti Dominum Deum tuum. Gen. XVIII. 2. Et hoc, addidit, accepimus ab Abrahamo. Cúmque ſuſceperitis, ad quietem capiendam cogite. Id namque nos docuit Lot, Gen. XIX. 3. quando Angelis vim intulit.

De Abbate Andrea.

Dixit Abbas Andreas; Tria hæ Monachum decent; ſeceſſus à patria, paupertas, & in tolerantia ſilentium.

De Abbate Aio.

Referebant de quodam Sene Thebaidis, Abbate Antiano, quòd dum eſſet juvenis multa bonæ converſationis opera fecerat, in ſenectute verò, incurrerat in morbum & cæcitatem; Fratres autem quòd ægrotaret, magnam de eo curam gerebant, cibumque in os ejus immittebant. Qua de re interrogaverunt Abbatem Aio; quidnam eveniret ex hac multa ſollicitudine. Ac reſpondit; Dico vobis; ſi cor ejus deſideraverit, & condeſcenderit lubenter, cùm comederit unam palmulam, Deus tollit eam è labore ejus; quòd ſi non acquieverit, ſed ſumpſerit invitus, ſalvum laborem illi ſervabit Deus, quia nolens cogitur: Fratres verò mercedem conſequentur.

De Abbate Ammonatha.

Advenit aliquando Peluſium Præſes, voluitque à Monachis exigere capitalem penſionem, ſicut à ſæcularibus. Itaque cuncti Fratres apud Abbatem Ammonatham eam ob rem convenerunt; decreverunt autem ut quidam Patrum adirent Imperatorem. Dicit eis Abbas Ammonathas; Non opus eſt ejuſmodi fatigatione; ſed potiùs quieti manete in cellis veſtris, ac jejunate duas hebdomadas, ego ſolus per Chriſti gratiam perficiam negotium. Reverſi igitur ſunt Fratres in cellas ſuas: Senex pariter in cella ſuas: Senex pariter in cella ſua quietem egit. Poſtquam ergo pertranſierunt dies quatuordecim, indignati ſunt Fratres adversùs Senem, quòd non viderint illum ullatenus moventem ſe: ac dixerunt; Irritum fecit Senex negotium noſtrum. Quinta decima verò die congregati ſunt, quemadmodum condixerant: venitque ad eos Senex cum Sacra ab Imperatore obſignata. Quod intuiti Fratres; obſtupuerunt, dixeruntque; Quando eam attuliſti, Abba? Ait Senex; Mihi credite, Fratres; hac nocte ad Imperatorem abij, & hanc Sacram exaravit: tum pergens Alexandriam, curavi ſubſcribi eam per magiſtratus; atque ita veni ad vos. Quo illi audito, timore correpti ſunt; & inclinaverunt ſe coram eo: confectumque fuit eorum negotium, nec illos ampliùs moleſtiâ affecit Præſes.

Principium litteræ Β.

De magno Basilio.

Dorotheus Doctrinâ I. Commemoravit Senum nonnullus, quòd ſanctus Baſilius cùm ad Cœnobium veniſſet, poſt convenientem doctrinam, dixerit Præpoſito; Habeſne hìc Fratrem qui obedientiæ virtute ornatus ſit? Reſpondit Hegumenus; Domine, omnes ſervi tui ſunt, & ad ſalutem conſequendam adſpirant. Iterum dixit ei; In veritate, eſt ne tibi aliquis obedientiâ præditus? At ille adduxit ei unum ex Fratribus. Uſuſque eſt eo ſanctus Baſilius miniſtro inter prandendum. Poſtquam autem comediſſet, dedict ei Frater aquam ad lavandum: tum dixit ſanctus Baſilius; Veni, ego quoque dabo tibi aquam abluendis manibus. Is vero paſſus eſt ſibi ab ipſo infundi aquam. Ait illi; Cùm ingreſſus fuero in ſacrarium, accede, ut te faciam Diaconum. Quo peracto, in Preſbyterum etiam ordinavit; aſſumpſitque ſecum in Epiſcopio, propter ſingularem ipſius obedientiam.

De Abbate Besarione.

VI. II. 1. I. Retulit Abbas Dulas diſcipulus Abbatis Beſarionis; Aliquando iter agentibus nobis ad littus maris, in ſitim incidi; & dixi Abbati Beſarioni; Abba, admodum ſitio. Tunc oratione ad Deum fusâ, ait mihi Senex; Bibe è mari. Edulcata autem eſt aqua; & bibi. Porrò ego aliam hauſtam infudi in vas, ſi fortè ſitirem adhuc in itinere. Quod intuitus Senex, dicit mihi; Quare hauſiſti? Reſponſum do; Ignoſce mihi; ne fortè poſtea ſitiam. Tunc Senex; Deus hìc, & ubique Deus.

VI. II. 2. II. Alio tempore cùm neceſſitas ingruiſſet, precatus eſt, ac fluvium Chryſoroam pedibus pertranſivit, atque ultra progreſſus eſt. Ego autem admirans, inclinavi me ante eum, & dixi; Quo modo ſentiebas pedes tuos, dum ambulares in aqua? Reſpondit Senex; Uſque ad talos ſentiebam aquam; reliquum verò, ſolidum erat.

VI. II. 3. III. Aliâ iterum vice, euntibus nobis ad quemdam Senem, venit ſol ad occaſum. Precatuſque Senex dixit; Obſecro te Domine, ſtet ſol, donec pervenerim ad ſervum tuum. Atque ita factum eſt.

V. XII. 3. IV. Aliàs iterum veni in cellam ejus, & reperi eum ſtantem in oratione, manuſque habebat in cœlum extenſas: id autem facere perſeveravit per quatuordecim dies. Poſt quos vocavit me, ac dixit; Sequere me. Egreſſi itaque perreximus ad eremum. Ego verò ſitiens, dixi; Abba, ſitio. Tum Senex acceptâ melote meâ abſceſſit quaſi jactum lapidis: atque oratione peractâ, retulit meloten plenam aquâ. VI. III. 1. Cæterum incedendo venimus ad quamdam ſpeluncam: quam ingreſſi, invenimus Fratrem ſedentem, qui plectam faciebat, nec ad nos intendebat oculos, nec ſalutabat, omninoque nolebat nobiſum ſermonem habere. Ait mihi Senex; abeamus hinc: forſitan non placet neque eſt revelatum Seni ut loquatur nobiſcum. Itaque profecti ſumus versùs civitatem Lyco, quouſque venimus ad Abbatem Johannem. Hunc poſtquam ſalutâſſemus, fecimus orationem. Deinde ſederunt, ut loquerentur de viſione quam conſpexerat. Et dixit Abbas Beſario; Emiſſum eſt Edictum, ut templa deſtruantur. Atque ita evenit, deſtructa ſunt. Cùm autem reverteremur, venimus iterum ad ſpeluncam, in qua Fratrem videramus. Dixit mihi Senex; Ingrediamur ad eum; ſi fortè Deus inſpiraverit ei ut nobis loquatur. Utque intravimus, invenimus eum morte conſummatum. Ait mihi Senex; Veni, Frater, componamus corpus ejus. Ad hoc enim miſit nos Deus huc. Cùm ergo componeremus ad ſepulturam, invenimus mulierem eſſe. Tum admiratus Senex, in hæc prorupit verba; Ecce quo modo etiam feminæ ſuperant Dæmones, nos verò in urbibus indecorè agimus. Atque glorificato Deo, qui protector eſt diligentium ſe, inde ſeceſſimus.

VI. II. 4. V. Scetim venit aliquando Dæmoniacus, & pro eo facta eſt oratio in Eccleſia; verùm Dæmon non egrediebatur; erat enim ſævus. Aiunt Clerici; Quid habemus facere adversùs hunc Dæmonem? Nemo poteſt eum ejicere, niſi Abbas Beſario: ſed ſi eum rogaverimus, neque in Eccleſiam venturus eſt. Hoc ergo faciamus: ecce venit mane ad Eccleſiam ante omnes; ponamus hunc Dæmonium patientem in loco ipſius, quaſi dormientem; & cùm ingredietur, ſtemus ad orationem, ac dicamus ei; Excita fratrem, Abba. Atque ita fecerunt. Accedente Sene manè, ſteterunt ad orationem, & aiunt ei; Excita fratrem. Tum dixit ei Senex; Surge, egredere foras. Statimque exiit ab eo Dæmon, & ſanatus eſt ex illa hora.

VI. VII. 4. VI. Dixit Abbas Beſario; Quadraginta dies ac noctes manſi inter ſpinas, ſtans, nec dormiens.

V. IX. 2. VII. Quidam Frater qui peccaverat, ſegregatus per Preſbyterum expellebatur ab Eccleſia. Abbas autem Beſario ſurgens, egreſſus eſt cum eo, his prolatis verbis; Ego quoque peccator ſum.

VIII. Idem Abbas Beſario dixit; Per annos quadraginta non recubui ſuper latus, ſed aut ſedens aut ſtans dormiebam.

IX. Is ipſe monuit; Quando in pace degis, neque impugnaris, tunc magis humilem te præbe: ne fortè gaudio extraneo irrepente gloriemur, tradamurque ad certamen. Nam Deus ſæpe non permittit propter infirmitates noſtras, ut bello ac tentationi tradamur, ne pereamus.

X. Frater commorans cum Fratribus interrogavit Abbatem Beſationem, quid ſibi opus facto eſſet. Reſpondit Senex; Tace, nec te cum aliis metiaris.

V. XI. 7. XI. Abbas Beſario, moriens dicebat; Debet Monachus, inſtar Cherubinorum & Seraphinorum, totus eſſe oculus.

XII. Narraverunt Abbatis Beſarionis diſcipuli, ita fuiſſe vitam illius, quemadmodum alicujus aëriæ avis, aut piſcis, aut terreſtris animalis; omne enim vitæ ſuæ tempus abſque moleſtia & curis peregiſſe. Nam nec domûs cura per eum agitabatur, nec locorum deſiderium viſum eſt tenere animum ipſius, non ſatietas deliciarum, non poſſeſſio domiciliorum, non librorum circumlationes: ſed totus omnino à corporis affectibus liber apparebat, alens ſe ſpe futurorum, ac fidei munimento firmus, patienter velut captivus agebat huc illucque, in frigore ac nuditate perſeverans, & ſolis ardore exuſtus, ſub dio ſemper; in præcipitiis ſolitudinum ſe tamquam erronem defigens, & ſponte paſſus ſæpenumero ſe in lata ac inhabitata arenæ regione velut in pelago ferri. Quòd ſi contigiſſet, ut ad loca mitiora veniret, in quibus communem conſimilemque vitam ducunt Monachi, extra portas ſedens plorabat, & velut naufragus in terram projectus lamentabatur. Poſtea, ſi quis Fratrum egreſſus inveniſſet eum tamquam mendicum ſedentem, velut unum ſæculi pauperem, & appropinquans, dixiſſet ex miſericordia; Homo, quid ploras? ſi alicujus rei neceſſariæ eges, quantum poterimus accipies; tantùm introi, nobiſcum menſam habe communem, refice te: tunc ille reſpondebat, non poſſe ſe ſub texto manere, donec inveniſſet domûs ſuæ res: aiens à ſe variis modis multas amiſſas fuiſſe opes. Etenim in piratas incidi, naufragium paſſus ſum; à ſplendore generis mei decidi, ignobilis factus qui inter noblies cenſebar. Frater verò ſi ad id ſermonis lamentatus, ingrediens, ſumptum fruſtum panis tradidiſſet, dicens; Accipe, pater: cætera tibi Deus, quemadmodum ais, tribuet, patriam, genus, divitias quas locutus es: is magis adhuc lugens, ingenti edito fremitu, adjiciebat hæc verba; Non habeo dicere, an potero invenire quæ amiſſa quæro bona; ſed adhuc majoribus afficiar malis, pericula quotidiana ſubiens uſque ad mortem, nec habens remiſſionem ab immenſis meis calamitatibus. Oportet enim me continuò oberrantem, peragere curſum vitæ.

De Abbate Benjamino.

I. Dixit Abbas Benjamin; Quando poſt meſſem Scetim deſcendimus, attulerunt nobis ex Alexandria oblationem, ſingulis vas ſextarij olei gypſatū. Cúmque meſſis tempus rediiſſet, quidquid reliqui eſſet, Fratres ad Eccleſiam ſolebant deferre. Ego verò non aperui vaſculum meum, ſed acu perforavi, & parum deduxi: atque in animo habui, à me quid magni actum eſſe. Verùm poſtquam attulerunt Fratres vaſa ſua uti erant, meumque erat perforatum, velut fornicator præ verecundia viſus ſum.

V. IV. 12. II. Retulit Abbas Benjamin Celliorum Preſbyter; Venimus Scetim ad quemdam Senem, & voluimus ei dare parum olei: tum dixit nobis; En locus in quo poſitum eſt parvum vas quod ad me attuliſtis ante triennium: quemadmodum collocâſtis illud, ita manſit. Quo nos audito, admirati ſumus Senis virtutem.

Appēd. p. 988. c. 6. III. Idem dixit; Perreximus ad alium Senem; qui detinuit nos ut manducarems: appoſuit autem nobis oleum è raphanis. Dicimus ei; Pater, potiùs immite parum boni olei. Ille verò audiens, ſe ſigno crucis obſignavit; atque ait; An ſit aliud oleum præter iſtud ego neſcio.

IV. Abbas Benjamin moriens ita monuit filios ſuos; Hæc facite, & poteritis ſalvari: I. Theſſ. V. 16. 17. 18. Semper gaudete: ſine intermiſſione orate: in omnibus gratias agite.

Doroth. Doctr. 10. V. Idem dixit; Regiâ viâ incedite, & miliaria metimini, nec ſitis negligentes.

De Abbate Biare.

Aliquis interrogavit Abbatem Biare, ſic; Quid agam, ut ſalvus fiam? Ait illi; Vade, fac ventrem tuum parvum, & opus manuum parvum, nec turberis in cella tua: ſic ſalvaberis.

Principium litteræ Γ.

De Abbate Gregorio Theologo.

V. I. 3. I. Dixit Abbas Gregorius; Tria hæc exigit Deus ab omni homine baptizato; fidem rectam ex animo, veritatem in lingua, & temperantiam de corpore.

Gr. Naz. Or. 28. p. 473. II. Dixit iterum; Velut tota hominis vita eſt, unus dies, iis qui deſiderio laborant.

De Abbate Gelaſio.

V. XVI. 1. I. Dicebant der Abbate Gelaſio, quòd habuerit librum in membranis, precij octodecim ſolidorum: in quo deſcriptum erat totum vetus ac novum Teſtamentum: & in Eccleſia poſitus erat, ut qui voluiſſet Fratrum, legeret. Veniens autem peregrinus aliquis Fratrum ad inviſendum Senem, poſtquam vidit codicem, deſiderio correptus, furatus eſt eum, ac diſceſſit. Senex autem non eſt hominem inſecutus, ut comprehenderet, quamvis rem intellexiſſet. Abiens ergo ille in civitatem, quærebat quò illum venderet. Inventoque qui vellet emere, poſtulavit pro precio ſedecim ſolidos. Qui verò volebat emere, dixit ei; Da mihi priùs, probem illum; & poſtea precium ſolvam. Dedit igitur. Porrò accipiens ille detulit ad Abbatem Gelaſium, uti probaret, declaravitque precium quod venditor impoſuerat. Ait Senex; eme illum; eſt enim bonus ac elegans, valetque quantum dixiſti. Rediens itaque homo, aliter prolocutus eſt vendenti, nec juxta Senis verba: aiens; Ecce oſtendi librum Abbati Gelaſio, dixitque mihi, carum eſſe, nec valere id quod petis. Quo ille audito, dixit ei; Nihilne aliud protulit Senex? Reſpondit; Nihil. Tunc Frater; Non amplius volo vendere. Compunctus autem acceſſit ad Senem pœnitens, & oravit ut reciperet codicem. At Senex nolebat. Tunc dixit ei Frater; Niſi acceperis, numquam ero quietus. Senex ad eum; Si quieſcere non potes, ecce admitto illum. Cæterùm manſit eo loci Frater uſque ad mortem ſuam, capto per id quod Senex egerat ſalutari emolumento.

II. Huic Abbati Gelaſio aliquande per Senem quemdam, Monachum etiam ipſum, incolam loci Nicopoleos vicini, relicta fuit cella cum agro circumjacente: colonus autem aliquis Vacati hominis qui tunc primas Nicopoli Palæſtinæ ferebat, cùm eſſet defuncti Senis cognatus, accedens ad Vacatum, orabat ut prędium illud acciperet, quod nempe per leges ad ſe pervenire deberet. Ille verò, (erat enim violentus) manu propriâ agrum auferre nitebatur ab Abbate Gelaſio. Qui Abbas Gelaſius, nolens cellam Monaſticam tradere viro ſæculari, non cedebat. At Vacatus cùm obſervâſſet jumenta Abbatis Gelaſij tranferre oleas relicti illius prędij, per vim ea diſtraxit, allatiſque in domum ſuam oleis, vix & cum contumelia remiſit jumenta cum veterinariis. Beatus verò Senex, fruges quidem nequaquam vendicabat ſibi, ſed prædij dominio cedere nolebat, ob prædictam cauſſam. Igitur contra eum exardeſcens Vacatus; aliis quoque negotiis trahentibus: nam litigioſus erat: Conſtantinopolim concitus perrexit, pedeſtri itinere proficiſcens. Cùm autem veniſſet circa Antiochiam; tunc inſtar luminaris magni fulgente beato Symeone, audiens quę de illo ferebantur (humanas enim vires ſuperabant) deſideravit tamquam Chriſtianus Sanctum videre. At ſanctus Symeon, è columna conſpicatus eum ſtatim intrantem in Monaſterium, interrogavit; Cujus es? & quo vadis? Reſpondit ille; Palæſtinus ſum; Conſtantinopolim proficiſcor. Symeon; Qua de cauſſa; Vacatus; Propter multa negotia; ac ſpero, per preces ſanctitatis tuæ rediturum me, atque adoraturum ſancta veſtigia tua. Dicit ei ſanctus Symeon; Non vis fateri, ô inter homines deplorate, quòd contra hominem Dei abeas. Sed proſperum non habebis iter, neque ampliùs videbis domum tuam. Si ergo pares conſilio meo, hinc jam recedens, ad ipſum properabis, & genu flexo petes veniam, modò adhuc vivus ad locum pertigeris. Statim igitur febre correptus eſt, & à comitibus in lecticam miſſus, feſtinabat juxta ſancti Symeonis ſermonem ut ad regionam perveniret, atque Abbati Gelaſio pœnitere ſe per profundam inclinationem monſtraret. Verùm ubi Berytum attigit, mortuus eſt, nec vidit domum ſuam, juxta Sancti prædictionem. Iſta filius ejus, Vacatus etiam nomine, poſt mortem patris, multis ac fide dignis hominibus enarravit.

III. Et hoc quoque multi è diſcipulis ejus retulerunt; Aliquando piſce ad Fratres allato cùm illum coquus frixiſſet, portavit ad Cellaritam: neceſſitate autem Cellaritam urgente, exivit è cellario, relinquens piſcem humi in vaſe, mandans alumnulo beati Gelaſij ut cuſtodiret ad tempus, donec ipſe reverteretur: puer verò gulæ libidine tentatus, cœpit avidè piſcem manducare. Tum ingreſſus Cellarius, & inveniens comedentem, irâ concitatus, puerum ſedentem humi, inconſideratè pede percuſſit: atque is, Dæmone procurante, letaliter pulſatus, deficiente animo interiit. Unde Cellarius timore correptus, reclinavit eum in proprium ſtratum, & obtexit: atque abiens procidit ad pedes Abbatis Gelaſij, nuncians ei quod contigerat. Ille verò poſtquam admonuiſſet ne alij cuiquam diceret, juſſit ut veſpere cùm omnes quieſcerent, afferret puerum in Diaconicum, poneret coram altari, ſicque abſcederet. Tum ad Diaconicum profectus Senex, ſtetit ad precationem: atque horâ nocturnæ Pſalmodiæ, congregatis Fratribus, exivit Senex, aſſeclam habens adoleſcentulum: nec quiſquam rem cognovit, quamdiu vixit, præter ipſum, & Cellarium.

IV. De Abbate Gelaſio, non modò diſcipuli ipſius ajebant, ſed & referebant multi eorum qui frequenter illum adierant, quòd tempore Oecumenicæ Synodi Chalcedone congregatæ, Theodoſius, ille qui in Palæſtina Schiſma Dioſcori auſpicatus eſt præveniens Epiſcopos ad ſuas Eccleſias reverſuros, (Nam ipſe quoque aderat Conſtantinopoli, patriâ quòd ſemper tumultibus delectaretur pulſus) irruit in Abbatem Gelaſium in Monaſterio eius, loquens adversùs Synodum, quaſi quæ dogma Neſtorij confirmâſſet: & per hujuſmodi dictum exiſtimans à ſe abreptum iri Senem in ſolcietatem fallaciæ ſuæ & Schiſmatis. At ille ex hominis conſtitutione, necnon ex ea quam divinitus habebat prudentia, deprehendens ejus depravatam ſententiam atque voluntatem, ad Hæretici defectionem ſeu Apoſtaſiam, inſtar cæterorum ferè omnium, non eſt abductus: ſed prout merebatur inhonoratum ablegavit. Nam in medium adducto alumno, puero illo quem excitaverat à mortuis, ita graviter & compoſitè locutus eſt; Si de fide cupis diſſerere, hunc habes, qui à te audiet, tecumque colloquetur: mihi enim non vacat tua auſcultare. Ad quæ verba ille confuſus, in ſanctam civitatem prorupit; ubi quidem ad ſuas partes abripuit omnes Monachos, ſpecie zeli divini; abripuit quoque Auguſtam quæ illic tunc aderat; atque ita hujus auxilio uſus, vi ſedem Hieroſolymitanam occupavit, cædibus præreptam; aliaque contra Leges & Canones perpetravit, quæ hucuſque commemorant multi. Tunc igitur, ut qui poteſtatem obtineret, votique eſſet compos, ordinatis Epiſcopis pluribus, invadendo Epiſcoporum nondum regreſſorum thronos, etiam Abbatem Gelaſium arceſſivit; quem ad ſacrarium invitavit, deliniens ſimul ac terrens. Cùm ergo ingreſſus eſſet in ſacrarium, dixit Theodoſius; Anathema profer adversùs Juvenalem. Abbas verò impavidus, Alium, inquit, non novi Hieroſolymorum Epiſcopum, præter Juvenalem. At Theodoſius veritus, ne alij quoque pium hominis zelum imitarentur, juſſit ut cum irriſione pelleretur ab Eccleſia. Acceptum autem Schiſmatici, circumdederunt lignis, minati ſe combuſturum eum. Sed videntes neque propterea cedere, nec pavere, atque veriti plebis concitationem, quòd homo eſſet celebri famâ; (totum autem è ſuperna veniebat providentia) Martyrem illæſum dimiſerunt, qui quantum fuerat in ſe, Chriſto in holocauſtum ſeſe obtulerat.

V. De eodem relatum eſt, quòd vitam inopem & Anachoreticam in juventute profeſſus fuiſſet: erant autem eo tempore iiſdem in locis etiam alij plures qui par vitæ inſtitutum fuerant amplexati; quos inter Senex quidam, ſummæ ſimplicitatis, nihilque poſſidens, qui in ſeparata cellula uſque ad mortem habitavit, quamvis in ſenectute habuerit diſcipulos. Is in ea obſervatione ſeſe exercuerat, ut duas tunicas non poſſideret, nec unà cum ſociis ſuis de craſtino cogitaret, ad mortem uſque. Cùm ergo accidit, ut Abbas Gelaſius, Cœnobium Deo cooperante conſtitueret, offerebantur ei multa prædia; poſſidebat autem & ad uſus Cœnobij neceſſaria jumenta ſarcinaria, cum bobus. Qui enim olim divino Pachomio oraculum dedit, ut conſtrueret Cœnobium, huic quoque ad omnem Monaſterij neceſſitatem ſuccurrebat. In his ergo verſantem Gelaſium intuitus prædictus Senex, ac germanam erga eum conſervans dilectionem, ait illi; Vereor Abba Gelaſi, ne alligentur mens tua cùm ad agros, tum ad reliquam Cœnobij poſſeſſionem. Tunc ille ad eum; Magis alligata eſt cogitatio tua ad ſubulam quâ oepraris, quàm Gelaſij mens ad ejuſmodi bona.

VI. Referebant de Abbate Gelaſio, quòd moleſtiam ſæpe paſſus à cogitationibus, ut in Eremum ſecereret, dixit quadam die diſcipulo ſuo; Exerce caritatem, Frater, quidquid fecero, tolera, nullumque ad me promas ſermonem hebdomadâ hac. Et accipiens virgam palmeam, cœpit ambulare in atriolo ſuo: cúmque laſſeſciſſet, ſedit parumuper; iterumque ſurgens ambulabat. Veſpere autem facto, reputavit intra ſe; Qui per ſolitudinem incedit, non pane veſcitur, ſed herbis; tu verò propter infirmitatem tuam comede oluſculum. Quod ubi feciſſet, iterum menti ſuæ dixit; Qui verſatur in Eremo, ſub tectum non dormit, ſed ad aërem; tu igitur ita facito; & recumbens dormivit in atriolo. Itaque poſtquam tres dies ambulâſſet in Monaſterio, manducans veſpertino tempore parum intybi, ſub dio verò noctibus dormiens, defatigatus eſt: tum increpans cogitationem quæ moleſtabat, redarguit ſeipſum, dicens; Si non potes ſolitudinis opera facere, ſede patienter in cella tua, plorans tua delicta, nec vageris: ubique enim Dei oculus conſpicit opera hoinum, nec quidquam eum latet, ſed cognoſcit eos qui operantur bonum.

De Abbate Gerontio.

V. V. 2. In Ephram p. 387. n. 8. I. Dixit Abbas Gerontius, ille Petræ, quòd multi voluptatibus corporeis tentati, non commiſti corporibus, mente fornicati ſunt; & corpore in virginitate ſervato, animâ ſcortantur. Bonum ergo eſt, dilectiſſimi, Prov. IV. 23. ut faciamus quod ſcriptum eſt, ac unuſquiſque cor ſuum omni servet cuſtodiâ.

Principium litteræ Δ.

De Abbate Daniele.

I. Memorabant de Abbate Daniele, quòd quando Barbari in Scetim prorupêre, fugæ ſe dederunt Patres: at Senex dixit; Si Deus mei non gerit curam, cur etiam vivo? Et per medios Barbaros tranſivit, nec viderunt eum. Tunc ad ſe ait; Ecce mei curam ſuſcepti Deus, nec mortuus ſum. Fac igitur etiam tu quod hominis eſt, ac inſtar Patrum fuge. Al. Cod. add. καὶ ἀναϛάς ἔφυγεν. [Surgenſque aufugit.]

II. Frater interrogavit Abbatem Danielem, hoc pacto; Da mihi mandatum, & cuſtodiam illud. Dixit ei; Numquam manum demittas cum muliere in catinum, nec manducaveris cum ea: atque in hoc aufugies modicùm à fornicationis Dæmone.

V. XV. 14. III. Retulit Abbas Daniel; Erat Babylone filia cujuſdam primatij hominis, Dæmonium habens; à patre autem ipſius diligebatur Monachus quidam: ist dixit ei; Nemo poteſt curare filiam tuam, præter quos novi Anachoretas: verùm eos ſi rogaveris, ob humilitatem id agere non ſuſtinebunt. Sed hoc faciamus: cùm venerint ad forum, ſimulate velle vos emere vaſa: ubi verò acceſſerint ad accipiendum precium, dicemus eis ut faciant orationem; & credo quôd illa ſanabitur. Egreſſi ergo ad forum, invenerunt unum è Senum diſcipulis ſedentem uti venderet eorum vaſa; adduxeruntwue eum cum ſportis, quaſi accepturum precium. Cùmque Monachus domum ingreſſus eſſet, venit Dæmoniaca, & dedit ei alapam. Is verò aliam maxillam obvertit, juxta præceptum Domini. Tunc Dæmon diſcruciatus, clamavit dicens; O vim! Mandatum Jeſu expellit me. Confeſtimque purgata eſt mulier. Poſtquam autem veniſſent Senes, nunciaverunt eis quod acciderat. Illi glorificaverunt Deum, ac dixerunt; Solet proſterni Diaboli ſuperbia, per humilitatem mandati Chriſti.

IV. Iterum dixit Abbas Daniel; quanto corpus pullulat, tantò corpus imminuitur, tantò animam creſcere.

V. XI. 3. V. Iter agebant aliquando Abbas Daniel & Abbas Ammoes. Dixit Abbas Ammoes; Quando nos quoque ſedebimus in cella, Pater? Reſpondit Abbas Danieln; Quis enim modò DEum à nobis aufert? Deus eſt in cella, & adhuc extra cellam Deus conſiſtit.

V. X. 18. VI. Narravit Abbas Daniel, quòd quando Abbas Arſenius degebat in Sceti, erat illic Monachus, qui vaſa Senum furabatur: & aſſumpſit eum in cellam ſuam Abbas Arſenius, volens tum lucrari eum, tum Senibus quietem præſtare. Et ait illi; Si quid volueris, dabo tibi, tantùm ne fureris: tum dedit ei aurum, pecuniam, veſtes, quidquid denique neceſſarium ei erat. Ille abiens, furabatur adhuc. Quocirca Senes videntes quòd non deſiſteret, expulerunt illum, dicentes; Si inventus fuerit Frater habens infirmitatis peccatum, oportet eum tolerare: ſi autem fur fuerit, ejicite ipſum; quia cùm animæ ſuæ nocet, tum cunctos eo loci commorantes conturbat.

V. XVIII. 3. & in Vita Arſenij. VII. Abbas Daniel Pharanita narravit hæc; Dixit Pater noſter Abbas Arſenius de quodam Scetiota, quòd magnus eſſet in agendo, in fide verò ſimplex: unde quia erat in idiota, fallebatur, ac dicebat; Non eſt revera corpus Chriſti, panis quem ſumimus, ſed antitypum, ſeu figura. Et audierunt duo Senes, quòd talem proferret ſermonem. Scientes autem magnum eum eſſe vitæ moribus, reputaverunt, ita loqui ex ſimplicitate, abſque malitia. Unde ad eum profecti dixerunt; Abba, ſermonem fidei contrarium audivimus de quodam, quòd putet non eſſe verè & naturâ corpus Chriſti quem ſumimus panem, ſed eſſe antitypum. Reſpondit Senex; Ego ſum qui ita ſentio. Illi verò monuerunt eum hiſce verbis; Abba; noli ſic tenere, ſed quemadmodum tradit Eccleſia Catholica. Nos enim credimus, quòd ipſe panis, corpus ſit Chriſti, & calix, ipſe ſit ſanguis Chriſti, ſecundùm veritatem, non ſecundùm figuram. Sed ſicut in mundi principio Deus pulverem de terra accipiens, hominem formavit ad imaginem ſuam, nec quiſquam dicere poteſt, non eſſe imaginem Dei, quamvis incomprehēſa ſit imago: ita etiam de pane de quo dixit; Corpus meum eſt; ſic credimus, quòd juxta veritatem corpus ſit Chriſti. Tum Senex infit; Niſi res ipſa perſuaſerit, non plenè mihi erit ſatisfactum. Illi ad eum; Deum deprecemur per hanc hebdomadam circa myſterium hoc, confidimus, eum nobis revelaturum. Senex verò cum lætitia admiſit ſermonem; Deumque orabat, dicens; Domine, tu ſcis, me non propter malitiam eſſe incredulum; ſed ne per ignorantiam aberrem, mihi revela Domine Jeſu Chriſte. Senes quoque regreſſi ad ſuas cellas, obſecrabant Deum, ac dicebant; Domine Jeſu Chriſte, myſterium iſtud revela Seni, ut credat, nec perdat labores ſuos. Et exaudivit Deus utroſque. Completâ ergo hebdomadâ, venerunt Dominico die ad Eccleſiam, ſteteruntque unà tres ſoli in uno embrimio; medius autem erat Senex. Tunc aperti ſunt oculi eorum. Nam cùm panis ad ſacrā menſam poſitus fuiſſet, tribus ſolis apparebat velut puerulus. Et ubi manum extendit Preſbyter ad frangendum panem, ecce Angelus Domini deſcendit de cœlo habens cultrum, & puerulum mactavit, ac ſanguinem ejus infudit in calicem. Tum quando Preſbyter in particulas fregit panem, etiam Angelus è puerulo particulas incidebat. Ut porrò acceſſerunt ad ſumendum è Sanctis, ſoli Seni data eſt caro cruenta. Quod intuitus, timuit, & clamavit, dicens; Credo Domine, quòd panis corpus tuum ſit, necnon calix ſanguis tuus. Atque illico caro quam præ manibus gerebat, evaſit in panem, juxta myſterium. Et communionem ſumpſit, gratias agens Deo. Aiunt ei Senes; Novit Deus humanam naturam, quòd carnibus crudis veſci nequeat; ideò corpus ſuum transformavit in panem, & ſuum ſanguinem in vinum, iis qui fide ſuſcipiunt. Et gratias egerunt Deo de Sene, quòd non permiſiſſet perire labores illius. Tunc abierunt tres illi in cellas ſuas ingenti cum gaudio.

V. XVIII. 4. VIII. Iterum Abbas Daniel narravit de alio Sene, magno viro, qui reſidebat in inferioribus. Ægypti partibus, quòd in ſimplicitate affirmaret Melchiſedecem eſſe Filium Dei. Id cùm beato Cyrillo Alexandriæ Archiepiſcopo nunciatum fuiſſet, miſit ad eum. Sciens autem Senem ſigna ſeu miracula adere, & quidquid à Deo poſceret, ei revelari, quódque ex ſimplicitate eam haberet opinionem, ejuſmodi uſus eſt arte, dicens; Abba, rogo te, quandoquidem mens mihi interdum ſuggerit, Melchiſedecem eſſe Filium Dei, interdum verò contraria me ſubit cogitatio, quòd non ſit Filius Dei, ſed homo, Dei pontifex; quia igitur eâ in re ambigo, miſi ad te, ut ores Deum, quò tibi revelet rem. Senex autem confidens ſuis virtutibus, liberè dixit; Concede mihi tres diese, Deum rogabo de negotio, tibique renunciabo quiſnam ſit. Abiens ergo precabatur Deum de illa quæſtione. Ac poſt tres dies veniens, dicit beato Cyrillo; Melchiſedec homo eſt. Ait illi Archiepiſcopus; Quo modo ſcis, Abba? Reſpondit; Deus in revelatione oſtendit mihi cunctos Patriarchas, ita ut ſinguli tranſirente coram me, ab Adamo uſque ad Melchiſedecem: certum habeto, ita eſſe. Regreſſus ergo Senex, ipſemet prædicabat Melchiſedecem eſſe hominem. Unde ingenti gaudio perfuſus eſt beatus Cyrillus.

De Abbate Dioscoro.

V. IV. 13. I. Narraverunt de abbate Dioſcoro è Nachiaſte, quòd panis ejus hordeaceus eſſet atque ex lenticula. Et ſingulis annis initium ponebat unius cujuſpiam boni propoſiti; dicens; Non occurro cuiquam per hunc annum, aut non loquor, qut non comedo decoctum quid, aut non manduco poma vel olus. Atque in omni operatione faciebat ſic: cùmque unum perfeciſſet, aſſumebat aliud. Et id annuatim agebat.

VII. XV. 5. App. p. 1000. n. 5. II. Frater interrogavit Abbatem Pœmenem; Conturbant me cogiationes meæ, ut dimittam peccata mea, efficiuntque ut attendam ad defectus fratris mei. Dicit ei Senex de Abbate Dioſcoro, quòd in cella erat plorans ſeipſum; diſcipulus autem ipſius in alia cella reſidebat. Quando ergo acceſſit ad Senem, invenit plorantem, & dixit ei; Pater, quid ploras? Reſpondit Senex; Defleo peccata mea. Ait ergo ipſi diſcipulus ejus; Non habes peccata, Pater. Excepit Senex; Sanè, fili, ſi permittar videre delicta mea, tres alij vel quatuor non ſufficient ad flenda ea.

III. Dixit Abbas Dioſcorus; Si geſtaverimus cœleſte noſtrum indumentum, non inveniemur nudi; ſin verò non inveniamur geſtantes indumentum illud, quid agemus, Fratres? Nos enim quoque audituri ſumus vocem illam; Matt. XXII. 13.Ejice hunc in tenebras exteriores: ibi erit fletus & stridor dentium. Nunc verò, Fratres, magna nobis eſt infamia, ſi poſt geſtatum tot annis Monachalem habitum, reperiamur in hora neceſſitatis deſtituti nuptiali indumento. O quanta nos comprehenſura eſt pœnitentia! ô quanta caligo in nos caſura eſt, coram Patribus & Fratribus noſtris, qui cernent nos ab Angelis ſupplicij exactoribus cruciari.

De Abbate Dula.

I. Dixit Abbas Dulas; Si Inimicus compulerit nos ad relinquendam quietem, ne auſcultaverimus ei. Nihil quippe illi par, ut & cibi abſtinentiâ. Hæc cum illa coaleſcit ad auxiliandum adversùs eum. Nam acumen internis oculis conciliant.

V. inf. in Evagrio n. 2. II. Hoc quoque habuit ſermonis; Abſcinde multorum affectus, ne bellum tuum contra mentem incommodum ſit, & quietis mores conturbet.

Principium litteræ E.

De sancto Epiphanio Epiſcopo Cypri.

L. Sozom. IV. 10. I. Narravit ſanctus Epiphanius Epiſcopus, quòd coram beato & magno Athanaſio, cornices circa fanum Serapidis volitantes, indeſinenter crocitabant, Cras, Cras. Et Græci ſeu Gentiles ſtantes ante beatum Athanaſium clamaverunt; Male ſenex, dic nobis quid crocitent cornices. Et reſpondit; Cornices crocitant, Cras, Cras. Illud autem Cras Auſoniorum ſive Latinorum linguâ ſignificat proximè venturum diem. Addiditque, quia proximo die videbitis gloriam Dei. Ac deinde nunciata eſt mors Juliani Imperatoris. Quod cùm contigiſſet, concurrentes clamabant contra Serapin, his verbis; Si tibi non placebat, cur dona ejus fumebas?

II. Idem enarravit, quòd fuerit Alexandriæ auriga quidam, filius mulieris nomine Mariæ. Is in certamine equeſtri cecidit; ac dein ſurgens, prætergreſſus eſt eum à quo dejectus fuerat, & coronam reportavit. Tunc clamavit plebs; Filius Mariæ cecidit, ſurrexit, vicit. Quo clamore adhuc durante, incidit inter populum rumor de templo Serapidis, quòd magnus Theophilus rediens, Serapidis Idolum evertiſſet, ac templi compos eſſet factus.

V. XII. 6. III. Significatum eſt beato Epiphanio Cypri Epiſcopo, per Abbatem Monaſterij quod in Palæſtina habuit; Precibus tuis, Canonem noſtrum ſeu Officium & Pſalmodiam non negleximus, ſed ſtudiosè Tertiam, Sextam, Nonam celebramus. At ille reprehendens indicavit illis per hæc verba; Manifeſtò negligitis alias diei horas, otiati à prece. Oportet autem ut verus Monachus ſine intermiſſione habeat in corde ſuo orationem & Pſalmodiam.

V. IV. 15. IV. Miſit aliquando ſanctus Epiphanius ad Abbatem Hilarionem, rogans eum, & dicens; Veni, videamus nos invicem, antequam recedamus de corpore. Cúmque adveniſſet, mutuâ lætitia affecti ſunt. Iis autem manducantibus, allata eſt volucris. Et ſumens Epiſcopus dedit Abbati Hilarioni. Ait Senex; Ignoſce mihi; ex quo hunc habitum aſſumpſi, non comedi mactactum quidquam. Tum Epiſcopus, Ego verò, inquit, ex quo habitum ſuſcepi, L. Mat. V. 23. Marc. XI. 25.non dimiſi quemquam dormire qui haberet adversùs me, nec ego dormivi habens adversùm aliquem. Ait illi Senex; Veniam mihi concede, quia inſtitutum tuum majus meo eſt.

V. Ejuſdem ſermo fuit; Imago & figura Chriſti Melchiſedec, Abrahamum Judæorum radicem benedixit: multò magis ipſa veritas Chriſtus, benedicit & ſanctificat omnes qui credunt in ipſum.

Matt. XV. Matt. IX. Luc. XVIII. VI. Idem dixit; Chananæa clamat, & auditur; femina fluxum ſanguinis patiens, tacet ac beata prædicatur: at Phariſæus clamat, & condemnatur; Publicanus nequidem aperit os, atque auditur.

VII. Dixit idem; Propheta DAvid nocte intempeſtâ orabat, mediâ nocte expergiſcebatur, ante matutinum obſecrabat, diluculo adſtabat, manè fundebat preces, veſpere ac meridie ſupplicabat: ac propterea ſcripſit; Pſ. CXVIII. 164.Septies in die laudem dixi tibi.

VIII. Iterum dixit; Neceſſaria eſt iis qui comparare poſſunt Chriſtianorum librorum poſſeſſio. Ipſe enim per ſe librorum conſpectus, nos efficit ſegniores ad peccatum, invitatque ut ad juſtitiam magis erigamur.

IX. Dixit adhuc; Magna cautio eſt ne peccemus, lectio Scripturarum.

X. Item pronunciavit; Magnum eſt præcipitium & vorago profunda, Scripturarum ignoratio.

XI. Rurſus dixit, magnam eſſe ſalutis proditionem, nullam divinarum legum cognoſcere.

XII. Idem hoc protulit; Juſtorum peccata, in labiis verſantur; impiorum verò, è toto manant corpore. Unde pſallit David; Pſ. CLX. 3.Pone Domine custodiam ori meo, & oſtium circumſtantiæ labiis meis. Et; Pſ. XXXVIII. 2.Dixi, cuſtodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.

XIII. Interrogatus eſt idem; Cur decem ſunt Legis præcepta, Matt. V.novem verò beatitudinis prædicationes? Ac reſpondit; Decalogus numero æquat plagas Ægyptiacas; triplæ autem trinitatis figura eſt beatitudinum enumeratio.

XIV. Ab eodem poſtulatum eſt, An unicus juſtus ſufficeret ad placandum Deum. Et ait, ita eſſe; à Deo quippe pronunciatum; Ier. V. 1.Conquirite unum qùi faciat judicium & juſtitiam, & propitius ero omni populo.

XV. Ejuſdem ſententia fuit; Deus peccatoribus quidem pœnitentiam agentibus etiam ſortem remittit, quemadmorum Meretrici, atque Publicano; à juſtis verò uſuras quoque exigit. Atque id eſt quod dixit Apoſtolis, Matt. V. 20.Niſi abundaverit juſtitia veſtra pluſquam Scribarum & Phariſæorum, non intrabitis in regnum cœlorum.

XVI. Hoc verò etiam dixit; Quamminimo Deus vendit juœtitias iis qui emere cupiunt; parvo panis fruſto, veſtimento vili, frigidæ poculo, obolo uno.

XVII. Iſtud quoque adjiciebat; Homo ab homine vel ob paupertatem, vel ob uſum abundantiæ, fœnore accipiens, & reddens, gratias quidem habet, verùm pudore affectus reddit clam. Dominus verò Deus è contrario; clam mutuo accipiens, coram Angelis, Archangelis & juſtis hominibus, retribuit.

De sancto Ephræm.

V. XVIII. 5. I. Puer adhuc erat Abbas Ephræm, viditque ſomnium ſeu viſionem, quòd orta ſit vitis in lingua ejus, maximè ferax, & creverit ac impleverit quidquid ſub cœlo eſt; quódque accederent cunctæ volucres cœli, ac manducarent de vitis fructu; & quantum comederent, fructus illius amplior evaderet.

V. XVIII. 6. II. Aliâ iterum vice, ſanctorum aliquis hac viſione donatus eſt: vidit Angelicum ordinem è cœlo juxta mandatum Dei deſcendere, habentem præ manibus volumen, hoc eſt tomum ſcriptum intus & foris: dicebantque ad invicem; Cui debemus illud tradere. Quidam autem ajebant; Huic; alij verò alium nominabant. Reſponderunt autem & dixerunt; Verè ſancti ſunt ac juſti; verumtamen nullus hoc accipere poteſt, præter Ephræm. Tum vidit Senex quòd Ephræm tradiderint volumen. Manè autem ſurgens, audivit eum commentantem, & velut fons manabat ex ore ipſius; cognovitque eſſe ex Spiritu ſancto quæ egrediebantur è labris Ephræm.

V. X. 21. III. Aliàs iterum, Ephremo prætereunte, immiſſa meretrix venit, ut blanditiis eum attraheret ad turpem concubitum, aut ſaltem ad iram provocaret; nemo enim umquam vidit illum iraſcentem. Et ait ad illam; Sequere me. Cúmque acceſſiſſet ad locum hominibus refertum, dixit mulieri; Veni, in hoc loco, quemadmodum cupis. At illa hominum multitudinem intuita ait; Quo modo poterimus id perpetrare, ac ſine verecundia, adſtante tantâ turbâ. Tunc Ephrem ad feminam; Si ob homines erubeſcimus, multo magis ob Deum debemus erubeſcere, I. Cor. IV. 5.qui deprehendet abſcondita tenebrarum. Unde illa pudore ſuffuſa, re infectâ diſceſſit.

De Eucharisto homine ſæculari.

VI. III. 3. Duo è Patribus oraverunt Deum, ut plenam illis fidem faceret de menſura ad quam perveniſſent. Tum deſcendit ad eos ejuſmodi vox; Illo in pago Ægypti, vir eſt ſæcularis nomine Euchariſtus, cujus uxor vocatur Maria: nondum attigiſtis vos menſuram virtutis eorum. Surgentes itaque ambo Senes, pergunt ad pagum; & percontati, invenerunt hominis cellam, atque ejuſdem uxorem. Dicunt mulieri; Ubi eſt vir tuus? Illa reſpondit; Paſtor eſt, paſcit oves. Et introduxit eos in cellam. Ut autem adveſperavit, rediit Euchariſtus cum ovibus; ac videns Senes, menſam apparavit, attulitque aquam abluendis eorum pedibus. Dicunt ei Senes; Non deguſtabimus quidquam, niſi nobis declaraveris quidnam ſit quod operaris. Euchariſtus verò cum humilitate ait; Ego paſtor ſum, & hæc eſt uxor mea. At Senes perſeverârunt orantes illum; nec voluit effari. Tunc illi ad eum; Deus ad te miſit nos. Quo audito ſermone territus, cœpit dicere; Ecce, oves iſtas accepimus à parentibus noſtris; & inde ſi Deo proſperante provenerit aliquid, tres partes facimus; unam pauperibus, alteram ad hoſpitalitatem, tertiam in uſus noſtros. Ex quo autem uxorem accepi, nec pollutus ſum ego, nec illa, ſed virgo eſt: & ſeorſum dormimus: noctu geſtamus cilicia, de die veſtimenta noſtra. Hucuſque mortalium nemo iſta cognovit. Quod poſtquam audiiſſent Senes, admirati ſunt, ac receſſerunt gloriam dantes Deo.

De Eulogio Presbytero.

V. VIII. 4. Eulogius quidam, celebrabatur ab hominibus, beati Johannis Epiſcopi diſcipulus, Preſbyter & Aſceta magnus, qui jejunabat per bidua, & ſæpe ad hebdomadem uſque trahebat jejunium, uſus in cibum pane ſolo cum ſale. Is venit ad Abbatem Joſephum in Panepho; ſperans ſpectaturum ſe apud illum auſteritatem majorem. Et ſuſcipiens eum cum gaudio Senex, quidquid habuit, ad ſolatium ejus impendit. Dicunt Eulogij diſcipuli; Non comedit Preſbyter niſi panem & ſal. Abbas autem Joſeph manducabat tacitus. Cúmque manſiſſent dies tres, non audierunt eos pſallentes aut orantes: occulta enim erat operatio illorum. Diſceſſerunt igitur, nullum adepti animæ emolumnetum. Porrò diſpenſatione Dei, orta eſt caligo; ac evagati reverſi ſunt ad Senem. Priúſque quàm pulſarent, audierunt eos pſallere. Poſtque diuturnum tempus, pulſaverunt iterum. At illi ſilentio poſt Pſalmodiam facto, læti ſuſceperunt eos. Tum Eulogij diſcipuli propter æſtum immiſerunt aquam in baucale, ac dederunt ei: erat autem aqua permiſta de mari & flumine: nec potuit bibere. Tunc Eulogius ſecum reputans, procidit Seni, ut diſceret ipſorum vivēdi rationem, dixitque; Abba, quid eſt hoc? Antea non pſallebatis, ſed modò poſtquam egreſſi fuimus: & baucali nunc ſumpto, aquam inveni ſalſam. Reſpondit Senex; Frater ſtolidus eſt, atque ex errore permiſcuit aquam marinam. Eulogius verò rogabat Senem, cupiens rei veritatem diſcere. Dicit ei Senex; Ille parvus vini calix, caritatis fuit: hæc verò aqua, potus eſt Fratrum perpetuus. Atque docuit eum diſcretionem cogitationum; abſciditque ab ipſo humana omnia. Tum evaſit in œconomia ſeu diſpenſatione peritus: ac deinceps comedebat quidquid ipſi apponebatur. Didicit pariter, ipſe quoque operari in occulto. Tandem Seni affirmavit, veram eſſe ac minimè fallacem eorum operationem.

De Abbate Euprepio.

I. Dixit Abbas Euprepius; Certus apud te Deum fidelem eſſe ac potentem, in illum crede, & particeps fies eorum quæ illius ſunt. Quòd ſi animo dejiceris, nequaquam credis. Item; Omnes credimus eum potentem eſſe, & cuncta ipſi eſſe poſſibilia. Verùm tuis quoque in rebus crede illi, quia etiam in te edit ſigna.

L. Ioh. Geom. Parad. Ep. 88. Raderi Virid. III. VI. 9. II. Idem cùm diriperetur, unà cum direptoribus dejecta levebat. Cùm autem aſportâſſent quæ intus erant poſita, & reliquiſſent baculum ſuum, ut illum conſpexit Abbas Euprepius, moleſtià affectus eſt; & accipiens, cucurrit poſt eos, reddendi animo. Illis verò nolentibus ſumere, ac veritis ne quid accidiſſet, quoſdam offendens, oravit ut quia idem iter peragebant, baculum redderent.

III. Dictum eſt Abbatis Euprepij; Corporalia, materia ſunt. Qui diligit mundum, offendicula amat. Si ergo contigerit ut amittamus aliquid, rem cum gaudio & laudis confeſſione accipere oportet, ut qui curis liberati fuerimus.

IV. Frater Abbatem Euprepium interrogavit de vita. Et Reſpondit Senex; Fœnum comede, fœnum geſta, in fœno dormi. Hoc eſt, contemne cuncta, cor autem obtine ferreum.

V. Frater interrogavit eumdem Senem, dicens; Quo pacto advenit timor Dei in animam? Et ait Senex; Si homo habuerit humilitatem, nihil poſſederit, nec judicaverit, veniet in eum timor Dei.

VI. Idem dixit; Timor cum humilitate & ciborum indigentiâ, luctuque, perſeveret tecum.

VII. In principio ſuo Abbas Euprepius venit ad quemdam Senem; cui dixit; Abba, profer mihi ſermonem, quo modo ſalvus fiam. Reſpondit; Si vis ſalutem conſequi, cùm inviſes aliquam, ne antevertas loqui antè quàm inquiſierit a te. Ille verò ad id verbi compunctus, inclinavit ſe veniam petens, dixitque; Certè multos legi libros, ejuſmodi tamen inſtitutionem nondum cognovi. Atque utilitate perceptâ egreſſus eſt.

De Abbate Eladio.

V. IV. 16. I. Ajebant de Abbate Eladio, manſiſſe eum annos viginti in Cellis, nec ſuſtuliſſe umquam oculos in altum, ut Eccleſiæ tectum contemplaretur.

II. De eodem Abbate Eladio retulerunt, quòd pane & ſale veſceretur. Cùm ergo veniſſet Paſcha, dicebat; Fratres panem & ſal comedunt: ego verò propter Paſcha debeo nonnihil laboris ſuſcipere. Quandoquidem aliis diebus ſedens manduco: nunc quia Paſcha eſt, navabo operam, & in pedes ſtans comedam.

De Abbate Evagrio.

V. III. 3. I. Dixit Abbas Evagrius; Cùm ſedes in cella, collige mentem tuam; memento diei mortis; tunc vide corporis martificationem; cogita calamitatem; laborem aſſume; condemna vanitatem mundi; quò poſſis manere ſemper in quietæ vitæ propoſito, nec in infirmitatem incidas. Memor quoque eſto ſtatûs præſentis in Inferno: reputa quemadmodum illic degant animæ, in quo graviſſimo ſilentio, in quo amariſſimo gemitu, in quali timore, certamine, exſpectatione; reputa nunquam deſinentem dolorem, lacrymas animæ eaſque interminatas. Sed & recordare diei reſurrectionis, ac exhibitionis ad Deum: imaginare horribilie tremendumque illud judicium. Profer in medium quæ repoſita ſunt peccatoribus, ignominiam coram Deo, Angelis, Archangelis, cunctis hominibus; ſupplicia, ignem ſempiternum, vermem numquam dormientem, tartarum, tenebras, ſtridorem dentium, terrores, tormenta. Profer pariter juſtis bona repoſita, fiduciam cum Deo Patre, & Chriſto ejus, Angelis, Archangelis, cuncto Sanctorum cœtu, regnum cœlorum, ejuſque dona, gaudium ejuſque voluptatem. Horum utrorumque memoriam adduc in mentem tuam: ac de peccatorum quidem judicio, fle, luge, veritus ne tu quoque inter illos conſiſtas: de iis verò quæ repoſita ſunt juſtis, gaude ac lætare. Atque tum his frui contende, tum ab illis eſſe alienus. Cave ne umquam, ſive intra cellam tuam reſideas, ſive extra ſis, hæc è memoria elabantur; quò vel per hæc eadem ſordidas noxiaſque effugias cogitationes.

V. II. 8. L. ſ. in Dula n. 2. II. Dixit iterum; Abſcinde multorum affectus; ne mens tua affligatur, & quietis modum conturbet.

V. XI. 9. III. Alia ejuſdem ſententia; Magnum quidem eſt, orare ſine diſtractione; ſed majus eſt ſine diſtractione pſallere.

V. XI. 10. IV. Adhuc dixit; Semper memento exitûs tui ex hac vita, nec obliviſcaris æterni judicij; neque erit delictum in anima tua.

S. in Antonio n. 5. V. Item; Tolle tentationes, & nullus ſalvus erit;

Socrates IV. 23. VI. Hoc etiam; Dixit quidam è Patribus; Aridior & non inæqualis victus cum caritate conjunctus, citò Monachum inducit in portum impaſſibilitatis.

V. XVI. 2. VII. Factus eſt aliquando conſeſſus in Cellis pro negotio quodam, atque locutus eſt Abbas Evagrius. Dicit ei Preſbyter; Scimus Abba, quòd ſi eſſes in regione tua, & Epiſcopus ſæpe & multorum caput conſtitutus fuiſſes; nunc verò tamquam peregrinus huc ſedes. Ille compunctione ductus non turbatus eſt, ſed capite moto dixit ei; Sanè ita eſt, Pater, Verùm Iob. XXXIX. ult.ſemel locutus ſum; & iterum non adjiciam.

De Abbate Eudæmone.

De Abbate Paphnutio Patre Sceteos dixit Abbas Eudæmon; Illuc deſcendi juvenis, nec permiſit me manere, dicens, ** Al. ſub de me, vultum mulieris non permitto manere in Sceti, propter Inimici inſultationem.

Principium litteræ Ζ.

De Abbate Zenone.

V. VIII. 5. I. Dixit Abbas Zeno beati Silvani diſcipulus; Ne maneas in loco celebri, nec reſideas cum homine magni nominis, neque mittas fundamentum ut cellam tibi ædifices aliquando.

II. Retulerunt de Abbate Zenone, quòd initio quidpiam à quopiam nolebat accipere. Unde qui afferebant, recedebant triſtes, quòd non acciperet. Et alij ad eum veniebant, volentes accipere, tamquam à magno Sene, nec habebat quod daret, ipſique triſtes abſcedebant. Ait Senex; Quid agam? quia contriſtantur tam qui afferunt, quàm qui capere cupiunt. Hoc præſtat: ſi quis afferat ſumam, & ſi quis petat præbebo ei. Atque ita faciens, quietem habuit, cunctiſque ſatisfecit.

III. III. III. Venit Frater Ægyptius viſitatum Abbatem Zenonem in Syria, & accuſabat coram Sene cogitationes ſuas. Ille verò admiratus dixit; Ægyptij, quas quidem obtinent virtutes, occultant; quos autem non habent defectus, eos accuſant continuò: Syri autem & Græci, quas quidem non habent virtutes, habere ſe prædicant; quos verò habent defectus, abſcondunt.

V. X. 22. IV. Ad eum venerunt Fratres, ſciſcitatique ſunt his verbis; Quidnam ſibi vult quod in libro Job ſcriptum eſt; Iob. XV. 15.Cœlum autem mundum non eſt in conſpectu ejus. Reſpondit Senex; Miſſa fecerunt Fratres peccata ſua, & de cœlis ſcrutantur. Hanc verò habet interpretationem textus; Quoniam ipſe ſolus Deus mundus eſt, ideo dixit; Cœlum autem mundum non est.

V. XVIII. 7. V. Dicebant de Abbate Zenone, quòd cùm reſideret in Sceti, exiit noctu è cella ſua, tamquam ad paludem profecturus: ſed à via aberrans, per tres dies ac noctes ambulavit: unde fatigatus, deficiens cecidit velut moriturus. Et ecce puerulus coram eo ſtetit, panem tenens cum aquæ baucali; dixitque; Surge, comede. Ille verò ſurgens, precatus eſt: putabat enim phantaſma eſſe. Ait puerulus; Rectè feciſti. Et adhuc oravit ſecundò ac tertiò. Tum ad eum ille; Feciſti bene. Itaque Senx ſurgens manducavit & bibit: Poſt hæc ſic locutus eſt puer; Quantùm ambulâſti, tantùm diſſitus es à cella tua; ſed ſurge, ſequere me. Statimque in cella ſua eſſe ſe deprehendit. Dixit ergo ei Senex; Ingredere, fac nobis orationem. Et ingreſſo Sene, infans non comparuit.

V. IV. 17. VI. Alio tempore idem Abbas Zeno per Palæſtinam iter habens, cùm laſſus eſſet, ſedit juxta cucumerarium, ut comederet. Subit eum cogitatio ejuſmodi; Accipe unum cucumerem, & manduca. Quid enim id? Sed reſpondens dixit animo ſuo; Fures, ad tormenta perducuntur. Hinc igitur proba teipſum, an poſſis ferre tormenta. Et conſurgens, ad æſtum ſolis ſtetit per quinque dies; cúmque ſe torruiſſet, ait; Non vales ferre ſupplicium. Et ad mentem ſuam infit; Quandoquidem non potes, ne fureris ac manduces.

VII. Dixit Abbas Zeno; Qui vult ut Deus citò exaudiat preces ipſius, quando ſurrexerit, & manus extenderit ad Deum, præ cunctis, etiam præ anima ſua, oret ex animo pro inimicis ſuis: ac per hoc præclarum facinus, quidquid à Deo petierit, auſcultabit ei.

VIII. Referebant, quòd in pago quodam erat aliquis qui plurimum jejunabat, adeò ut inditum ipſi fuiſſet nomen Jejunatoris. De quo cùm reſciviſſet Abbas Zeno, arceſſivit eum. Ille lætus acceſſit. Et oratione factâ ſederunt. Cœpit igitur Senex operari tacitus. Non valens autem Jejunator loqui cum eo, cœpit à tædij vitio moleſtari. Et ait Seni; Ora pro me, Abba; volo enim abire. Dicit Senex; Quare? Reſpondit ille; Quia cor meum quaſi flagrat, & quid habeat neſcio. Nam quando eram in villa, uſque ad veſperam jejunabam, nec umquam mihi tale quid contigit. Senex tum; In vico, ex auriculis tuis nutriebaris: ſed abi, atque ex hoc tempore manduca horâ nonâ; & ſi quid agis, in occulto fac. Ut ergo incepit facere, nonam horam ægrè exſpectabat. Dixeruntque qui cognoſcebant eum; Jejunator à Dæmone correptus eſt. Ille autem veniens cuncta nunciavit Seni. Qui ad eum dixit; Hæc via, ſecundùm Deum eſt.

De Abbate Zacharia.

V. I. 6. I. Dixit Abbas Macarius Abbati Zachariæ; Doce me quodnam ſit opus Monachi. Ait ipſi; Tune interrogas me, Pater? Tum Abbas Macarius; De te mihi perſuaſum eſt, fili Zacharia. Eſt enim qui me vellit, ut interrogem te. Zacharias hanc protulit ſententiam; Quantùm quidem exiſtimo, Pater, qui ſibi in omnibus vim facit, is eſt Monachus.

Ib. p. 1005. n. 49. II. Venit aliquando Abbas Moſes ad hauriendam aquam, & invenit Abbatem Zachariam orantem ad ciſternam, & Spiritum Dei reſidentem ſuper eum.

V. XV. 17. Cod. Cæſ. 238. III. Dixit aliquando Abbas Moſes ad Fratrem Zachariam; Enuncia mihi quid agere debeam? Audiens ille, humi proſtravit ſe ad pedes ejus, dicens; Tu me interrogas, Pater? Ait illi Senex; Mihi crede Zacharia fili mi; vidi Spiritum ſanctum deſcendentem ſuper te, eóque cogor percontari te. Tunc Zacharias ſublatam cucullam è capite ſuo poſuit ſub pedibus, eâque conculcatâ, Niſi homo, inquit, pari modo contritus calcatuſque fuerit, Monachus eſſe non poteſt.

IV. Ad Abbatem Zachariam in Sceti reſidentem viſio miſſa eſt: & ſurgens, Abbati Carioni indicavit. Senex verò, qui activus eſſet, peritus circa iſta non exſtitit. Surgens ergo verberavit eum, affirmans à Dæmonibus profectam viſionem. Verùm Zachariæ ſedebat animo. Surrexit igitur, noctuque abiit ad Abbatem Pœmenem, cui narravit rem, utque interiora ſua arderent. Et videns Senex, à Deo eſſe, dicit ei; Proficiſcere ad illum, Senem, ac ſi quid locutus fuerit tibi, facito. Perrexit ad Senem. Qui antè quàm inquireretur, præveniens enarravit ei cuncta, quódque ſpectaculum à Deo eſſet. Sed vade, inquit, ſubjicere Patri tuo.

V. XV. 18. V. Abbatis Paſtoris hic fuit ſermo; Interrogavit Abbas Moyſes Abbatem Zachariam, morti proximum; Quid vides? Dicit ei; Nonne ſatius eſt tacere, Pater? Tunc ille; Etiam, fili, tace. Et horâ mortis ejus, ſedens Iſidorus Abbas, ſuſpexit in cœlum, dixitque; Lætare mi fili Zacharia, quia tibi apertæ ſunt portæ regni cœlorum.

Principium litteræ Η.

De Abbate Esaia.

I. Dixit Abbas Eſaias; Nihil adeò utile eſt novitio Monacho, ut contumelia. Nam quemadmodum arbor ſingulis diebus irrigata; ſic Novitius contumeliâ affectus & tolerans.

II. Iterum dixit ad eos qui rectè incipiunt, ſanctis Patribus ſubjecti; Prima tinctura, numquam amittitur; velut in purpura. Item; Sicut teneri rami facilè convertuntur ac flectuntur; ita & Novitij qui in ſubjectione ſunt.

III. Dixit iterum, novellum Monachum è Monaſterio ad Monaſterium tranſmigrantem, ſimilem eſſe animali quod ſub capiſtro huc illucque impellitur.

V. XII. 7. IV. Itidem narravit, quòd Peluſij Preſbyter, cùm fieret Agape, & Fratres in Eccleſia comederent, mutuóque colloquerentur, increpitis illis, dixerit; Tacete, Fratres: conſpexi ego Fratrem vobiſcum veſcentem, totidemque calices bibentem ac vos, cujus precatio velut ignis aſcendit in conſpectum Dei.

V. Accepimus de Abbate Eſaia, quòd aliquando ſumpſit ramum, & ad aream profectus eſt, dixitque terræ domino; Da mihi frumentum. Ait ille; Tu ne meſſuiſti, Abba? Nequaquam, inquit. Tum poſſeſſor; Quo modo igitur frumentum accipere vis, qui non meſſuiſti? At Senex; Niſi ergo meſſuerit quis, non capit mercedem? Agricola; Nullatenus. Atque ita receſſit Senex. Fratres autem intuiti quid feciſſet, inclinato corpore ſupplicaverunt ei, ut rationem facti edocerentur. Tunc ad illos Senex, Hoc inquit, ad exemplum feci, quòd niſi quis operatus fuerit, non percepturus ſit mercedem à Deo.

VI. Idem Abbas Eſaias, quemdam Fratrum vocavit ad ſe, lavitque pedes ejus; & pugillo lenticulæ in ollam miſſo, poſtquam ebulliiſſet, attulit. Dicit ei Frater; Non ſatis cocta eſt, Abba; Tum Eſaias; Nonne tibi ſufficit quòd omnino ignem viderit? Et hoc magnum ſolatium eſt.

VII. Dixit rurſus; Si Deus voluerit animæ miſereri, ipſa verò contumax non ſuſtinuerit, ſed fecerit ex voluntate ſua, permittit pati eam quæ non vult, ut ſic ipſum inquirat.

VIII. Ita etiam locutus eſt; Quando vult aliquis malum pro malo reddere, poteſt vel nutu ſolo lædere fratris conſcentiam.

IX. Idem Abbas Eſaias interrogatus; Quid eſt avaritia? reſpondit; Non credere Deo, quòd tui curam ſuſcipiat; deſperare de promiſſionibus Dei, & amplificationem affectare.

X. Interrogatus eſt etiam quid eſſet detractio. Et reſpondit; Non cognoſcere gloriam Dei; atque, Invidia erga proximum.

XI. Interrogatus pariter de ira, reſponſum dedit; Ira eſt contentio, & mendacium, & ignorantia.

De Abbate Elia.

V. III. 4. Schol. 21. ad Grad. 26. Clim. I. Dixit Abbas Elias; Tres ego res timeo; cùm anima mea egreſſura eſt è corpore; cùm Deo repræſentabor; & cùm adversùs me proferenda eſt ſententia.

VI. II. 5. II. Dicebant Senes Abbati Eliæ in Ægypto de Abbate Agathone; Bonus Abbas eſt. Ait eis Senex; Secundùm ætatem quâ vivit, bonus eſt. Excipiunt; Quid verò ſecundùm antiquos? Reſpondit; Dixi vobis, quòd juxta ætatem ſuam præclarus ſit; ſed quòd ſpectat ad veteres, vidi hominem in Sceti, qui poterat ſolem in cœlo ſiſtere, ſicut Jeſus filius Navæ. Quo audito, obſtupuerunt, & gloriam retulerunt Deo.

III. Dixit Abbas Elias, ille Diaconiæ ſeu miniſterij; Quid valet peccatum, ubi eſt pœnitentia? Et quid juvat caritas, ubi reſidet ſuperbia?

IV. Retulit Abbas Elias; Vidi hominem qui vini cucurbitam capiebat ſub axillam ſuam; & ut infamiam inurerem Dæmonibus, quòd phantaſma eſſet, dixi Fratri; Ex caritate, hoc meum tolle. Tum ſublato pallio ſuo, nihil habere inventus eſt. Id autem prolocutus ſum, ut licèt conſpexeritis quidpiam vel audieritis, non admittatis. Quinimo obſervare ratiocinationes, animi conceptus, cogitata; ſcientes talia à Dæmonibus immitti, quò animam polluant, inducendo ad rerum incongruentium conſiderationem, utque mentem avocent à propriis peccatis atque à Deo.

V. Etiam hanc protulit ſententiam; Homines mentem habent intentam vel ad peccata, vel ad Jeſum, vel ad homines.

L. Doroth. Doctr. 23. VI. Adhuc dixit; Niſi mens pſallat cum corpore, in vanum eſt labor. Et, Si quis dilexerit tribulationem, poſtea ei erit in gaudium ac requiem.

VII. Id quoque elocutus eſt; Senex quidam manebat in fano: venerunt Dæmones, dicentes ei; Recede è loco noſtro. Senex infit; Vos non habetis locum. Cœperunt ergo paſſim ſpargere palmas illius. Senex verò perſeveravit, colligens eas. Poſtea Dæmon apprehensâ manu ejus, foras illum traxit. Ut autem pervenit Senex ad januam, aliâ manu tenuit eam, clamans; Jeſu, ſuccurre mihi. Confeſtimque fugit Dæmon. Itaque Senex flere cœpit. At Dominus dixit ei; Cur fles? Reſpondit Senex; Quòd audeant prehendere hominem, atque ita facere. Tum ad eum Dominus; Tu negligens fuiſti. Quando enim quæſiiſti me, vidiſti quo modo inventus ſim tibi. Hæc aio, quoniam labore multo opus eſt; ac niſi laboretur, non poteſt quis habere Deum ſuum. Nam ipſe propter nos cruci affixus fuit.

Moſchi c. 52. VIII. Frater convenit Abbatem Eliam quietæ vitæ ſectatorem, in Cœnobium ſpeluncæ Abbatis Sabbæ, & dixit ei; Abba, documentum mihi trade. At Senex ait Fratri; In diebus Patrum noſtrorum, hæ tres virtutes diligebantur, paupertas, manſuetudo, abſtinentia. Nunc verò inter Monachos regnant, avaritia, confidentia, gula. Quod placuerit, elige.

De Abbate Heraclio.

Frater tentationibus impugnatus, denunciavit Abbati Heraclio. Ille ut confirmaret eum, hanc narravit hiſtoriam; Senex quidam habuit diſcipulum obedientiæ virtute præſtantem, ad multos annos. Qui aliquando tentatus ac impugnatus, Senem demittendo ſe ſalutavit, ac dixit; Fac me eſſe Monachum. Ait illi Senex; Locum conſidera, & faciemus tibi cellam. Ergo abiens procul uno lapide, reperit. Tum profecti cellam conſtruxerunt. Dicit Fratri; Quod tibi ediſſeruero, hoc fac. Quando eſurieris, manduca; ſimili modo bibe, dormi: tantùm è cella tua ne exieris, uſque ad Sabbatum: tunc veni juxta me. Frater autem duos dies peregit ex præcepto: at die tertiâ tædio affectus, dixit; Cur ita mecum egit Senex. Quare ſurgens, cœpit pſallere plures Pſalmos: ac poſt ſolis occaſum cibum ſumpſit; ſurgenſque abiit cubitum ſuper matta ſua. Et videt Æthiopem jacentem, qui dentibus ſtridebat adversùs eum. Unde cum timore multo cucurrit ad Senem: pulſatiſque foribus, ait; Abba, miſerere mei, aperi. Senex autem, ſciens quòd non cuſtodîſſet mandatum, non aperuit uſque ad diluculum: quo tempore aperiens, invenit foras rogantem: & commiſeratione ductus introduxit eum. Tunc ait; Oro te, Pater: vidi Æthiopem ſuper mattam meam, ut dormitum abij. Excepit Senex; Id tibi accidit, quia non ſervâſti quod præceperam. Poſt hæc pro virili informavit eum in ordine vitæ Monaſticæ; paullatimque evaſit probus Monachus.

Principium litteræ Θ.

De Abbate Theodoro Phermenſi.

V. VI. 6. I. Abbas Theodorus Phermæ, tres poſſidebat bonos libros; & venit ad Abbatem Macarium, dixitque ei; Tres mihi ſunt codices præclari, ex quorum lectione proficio: Eratres quoque ad uſum accipiunt, & proficiunt pariter. Fare ergo quid debeam facere. Retinebo ne eos ad meam Fratrumque utilitatem, aut vendam, ut dem pauperibus? Reſpondit Senex: Bonæ quidem ſunt actiones; ſed majus omnibus eſt, nihil poſſidere. Quo audito, diſceſſit, ac vendidit eos, pecuniamque pauperibus traditit.

V. VII. 5. II. Frater quidam reſidens in Cellis ſolitariè turbabatur; & abiens ad Abbatem Theodorum Phermenſem, retulit ei Senex verò dixit; Vade, humilem redde cogiatationem tuam, ſubjice te, & cum aliis maneto. Poſtea reverſus eſt ad Senem, dixitque; Neque cum hominibus conquieſco. Tum Senex ad eum; Si neque ſolus neque cum aliis quietem obtines, qua de cauſſa egreſſus es ad vitam Monachalem? Nonne ut tribulationes ſuſtineres? Dicito autem mihi; A quot annis habitum geſtas? Octo, inquit. Tunc Senex ei; Certè in habitu hoc ſeptuaginta annos tranſegi, nec vel uno die quietem nactus ſum: tu verò poſt octo annos vis requiem poſſidere. Quo ille audito, confirmatus receſſit.

V. VIII. 6. III. Frater acceſſit aliquando ad Abbatem Theodorum, & permanſit dies tres, orans ut audiret di tum aliquod. Sed ille nequaquam reſpondit: unde Frater triſtis egreſſus eſt. Ait igitur diſcipulus ejus; Abba, quare nihil ei dixiſti? & contriſtatus abſceſſit. Tum Senex; utique non locutus ſum ei: negotiator enim eſt, vultque ex aliorum ſermonibus gloriam reportare.

V. X. 23. IV. Dixit iterum; Si amicitiam cum aliquo junxeris, contigerit autem eum incidere in tentationem fornicationis, ſi potes, porrige manum, eumque ſurſum trahe. Sed ſi inciderit in Hæreſim, nec à te perſuadeatur ad converſionem, citò illum à te abſcinde; ne ſi tardaveris, ſimul traharis ad foveam.

V. I. 7. V. Ajebant de Abbate Theodoro è Pherme, quòd in his tribus capitibus ſupra multos excelleret; in paupertate, in auſteritate, & in hominum fuga.

V. XV. 20 VI. Vacans aliquando inter eos verſabatur Abbas Theodorus: cúmque comederent, ſumebant cum reverentia calices taciti, nec dicebant illud, Ignoſce. Et dixit Abbas Theodorus; Amiſerunt Monachi nobilitatem ſuam, dicere, Ignoſce.

V. VIII. 7. VII. Percontatus eſt eum Frater; Vis ne Abba, ut aliquot diebus non comedam panem? Reſpondit Senex; Rectè facies: ego etenim ita feci. Ait Frater; Volo igitur portare cicercula mea ad piſtrinum, ut inde farina fiat. Tum Senex, Si, inquit, iterum ad piſtrinum proficiſceris, panem tuum fac: & quæ utilitas ex iſtâ exportatione?

V. X. 25. VIII. Venit aliquis è Senibus ad Abbatem Theodorum, dixitque ei; Ecce Ille Frater reverſus eſt ad ſæculum. Et ait Senex; Hac de re miraris? Admirari noli, ſed mirare magis, cùm audieris potuiſſe quempiam effugere ex ore Inimici.

V. VIII. 8. IX. Quidam Frater venit ad Abbatem Theodorum, & cœpit loqui ac diſquirere de rebus quarum nondum experientiam per opera habebat. Dixit ei Senex; Nondum navem nactus es, nec in eam impoſuiſti ſupellectilem tuam; & antequam navigaveris, jam in civitatem perveniſti. Ergo cùm priùs opus effeceris, veni ad ſermones quos nunc loqueris.

V. X. 24. X. Idem aliquando acceſſit ad Abbatem Johannem, illum ex nativitate Eunuchum: & inter colloquendum, dixit; Quando in Sceti verſabar, opera animæ erant opus noſtrum, opera verò manuũ velut operis acceſſionem habebamus: nunc verò opus animæ evaſit in operis acceſſionem, & operis acceſſio in opus.

XI. Interrogavit autem illum Frater, ſic; Quodnam eſt opus animæ quod nunc velut appendicem habemus, & quænam appendix quam velut opus ducimus? Reſpondit Senex; Quæcumque fiunt ex mandato Dei, opus animæ ſunt: at reſpectu ſui operari, & congregare, hoc pro appendice habere debemus. Frater exceptis; Declara mihi hanc rem. Senex; Ecce, audis me ægrotare, cúmque viſitare me debeas, dicis apud te; An relicturus ſum opus meum, atque profecturus mox? Verùm perficiam priùs, ſicque pergam. Accidit autem tibi alia occupatio; & fortè nequaquam vadis. Item, alius Frater dicit tibi; Porrige mihi manum, Frater. Tu verò ais; Debeone dimittere opus meum, & abire ad operandum cum iſto? Si ergo non abieris, relinquis mandatum Dei, quod eſt animæ opus, & appendicem exſequeris, ſcilicet opus manuum.

XII. Dixit Abbas Theodorus è Pherme, hominem qui ad pœnitentiam ſtat, non alligari ad præceptum.

XIII. Idem dixit; Nulla virtus eſt talis, ac nequaquam contemnere.

XIV. Hunc etiam ſermonem habuit; Homo qui didicit cellæ dulcedinem, proximum ſuum fugit, at ſine aſpernatione.

XV. Dixit iterum; Niſi memet abſcidero à commiſerationibus his, non ſinent me eſſe Monachum.

V. X. 26. XVI. Ejus quoque dictum fuit; Multi hoc tempore quietem priùs ſumpſerunt, quàm eis præberet Deus.

XVII. Item hoc; Noli dormire in loco ubi eſt mulier.

XVIII. Frater interrogavit Abbatem Theodorum, dicens; Volo mandata perficere. Retulit ei Senex de Abbate Theona, quòd ipſe quoque dixerit aliquando; Volo adimplere cogitationem meam cum Dèo. Et acceptâ in furno farinâ ſubactâ, panes confecit; quos petentibus pauperibus dedit. Iterum petentibus aliis, tradidit ſportellas, quodque geſtabat pallium; & intravit in cellam maforte præcinctus. Poſt hæc tamen de ſe adhuc conquerebatur, quaſi non adimplêſſet Dei mandatum.

XIX. Ægrotavit aliquando Abbas Joſeph, & miſit ad Abbatem Theodorum, dicens; Veni, ut videam te priùs quàm è corpore egrediar: erat autem media hebdomada. Ille non profectus eſt; ſed miſit, aiens; Si vixeris uſque ad diem Sabbati, adibo: ſin deceſſeris, in illo ſæculo videbimus invicem.

XX. Frater dixit Abbati Theodoro; Aliquid verbi mihi profer; nam pereo. Ac ægrè reſpondit ei; Ego periclitor, & quid tibi habeo proloqui?

XXI. Venit Frater ad Abbatem Theodorum, ut eum doceret contexere, attulitque plectam. Senex autem dixit ei; Abi, & manè huc veni. Surgens ergo Senex, plectam ei irrigavit, paravitque prætexturam, dicens; ita atque ita facita: & reliquit eum. Ingreſſus autem in cellam ſuam Senex ſedit; cúmque tempus adveniſſet, cibum appoſuit, ac hominem remiſit. Venit iterum mane: & ait illi Senex; Tolle hinc plectam tuam, atque abi. Veniſti enim, ut me in tentationem ac ſollicitudinem mitteres. Nec amplius permiſit eum intrò manere.

XXII. Retulit Abbatis Theodori diſcipulus; Aliquando venit homo vendens cepas, & implevit mihi craterem. Dicit Senex; Imple frumento, & da ei. Erant autem duo acervi frumenti; unus mundus, alter non purgatus: ac implevi ei ex immundo. Senex verò oculos in me intendit acriter & cum triſtitia: unde ex timore prolapſus ſum, atque craterem fregi. Tun veniam procumbens petij. Ait Senex; Surge, tua non eſt culpa, ſed ego deliqui, quòd tibi mandaverim. Itaque ingreſſus Senex, replevit ſinum ſuum frumento purgato deditque ei unà cum cepis.

XXIII. Abiit aliquando Abbas Theodorus cum Fratre, ad hauriendam aquam: & præveniens Frater ad lacum, vidit draconem. Dicit ei Senex; Vade, conculca ipſius caput. Ille territus non perrexit. Venit autem Senex: ſed ubi conſpexit eum ſerpens, quaſi pudore ſuffuſus, aufugit in ſolitudinem.

V. VII. 6̣2 XXIV. Aliquis Abbatem Theodorum interrogavit; Si ſubitò ruina contigerit, & tu terreberis, Abba? Reſponditque Senex; Quamvis cœlum terræ miſceatur, Theodorus non terrebitur. Deprecatus quippe Deum fuerat, ut ab eo tolleretur timiditas. Ideoque eum ille interrogaverat.

V. XV. 21. VII. XXXIII. 1. XXV. Dicebatur de eo; quòd Diaconus factus in Sceti, noluit acquieſcere ut Diaconatûs munia exerceret. ſed ad varia loca profugit. Et iterum Senes adducebant eum, dicentes; Noli relinquere miniſterium tuum. Ait illis Abbas Theodorus; Sinite me, & orabo Deum, ſi certum me reddiderit ut ſtem in loco miniſterij mei. Itaque Deum ita precatus eſt; Si voluntas tua eſt ut ſtem in loco meo, certiorem me fac. Tum oſtenſa eſt illi columna ignis, à terra ad cœlum uſque pertingens, audivitque vocem hujuſmodi; Si potes fieri ſicut columna hæc, vade, exerce Diaconatum. Quo ille audito, decrevit numquam acquieſcere. Cùm ergo veniſſet ad Eccleſiam, Fratres inclinaverunt ſe coram eo, dixeruntque; Si miniſtrare non vis, ſaltem calicem tene. Sed neque hoc ſuſtinuit, profatus; Niſi dimiſeritis me, ex hoc loco recedam. Quocirca reliquerunt eum.

XXVI. Cæterùm narrabant de illo, quòd poſtquam vaſtata fuit Scetis, venit ut maneret in Pherme: & cùm ſenuiſſet, in morbum incidit. Igitur Fratres afferebant edulia. Sed quæ ferebat primus, ſecundo dabat; atque ita ex ordine, quæ à primo capiebat, præbebat alteri. Adventante autem horâ manducandi, quod primus ex accedentibus porrigebat, eo veſcebatur.

XXVII. Ajebant de Abbate Theodoro, quòd quando in Sceti reſidebat, venit ad ipſum Dæmon, intrare volens: & ligavit eum extra cellam. Iterum acceſſit alius Dæmon, ut ingrederetur: hunc quoque alligavit. Et adjiciens tertius Dæmon, advenit, inventique duos priores vinctos: atque dixit eis; Cur huc extrà ſtatis? Reſpondent; Qui intra cellam ſedet, non ſinit nos intrare. Ipſe verò vi factâ conatus eſt introire. At Senex hunc etiam conſtrinxit. Itaque veriti Senis preces, rogaverunt illum, dicentes, Solve nos. Tum ad eos Senex; Abite. Dein ignominiâ affecti, diſceſſerunt.

XXVIII. Narravit Patrum aliquis de Abbate Theodoro, ille è Pherme; Veni aliquando ad eum ſub veſperam, & inveni indutum levitone lacero, nudoque erat pectore, cucullam habens ante ſe. Tum ecce Comes quidam acceſſit, ut videret eum. Cúmque pulsâſſet, exivit Senex ad aperiendum. Et obviam factus, ſedit in porta cum illo locuturus. Ego ſumpſi ſegmen mafortis, contexique humeros ejus. At Senex extensâ manu, illud projecit. Poſtquam autem diſceſſiſſet Comes, dixi ei; Abba, quare hoc egiſti? Venit homo, ut proficeres: numquid verò ut ſcandalum pateretur? Reſpondit Senex; Quid ais mihi, Abba? Etiamnum hominibus ſervimus? Fecimus quod facto opus erat: de reliquo præteriit. Qui vult proficere, proficiat: qui vult ſcandalum pati, patiatur. Ego verò quo in habitu fuero, ita occurram. Denunciavit autem diſcipulo ſuo, dicens; Si quis advenerit, videre me deſiderans, ne ipſi loquaris quidpiam eorum quæ homines proferre ſolent: ſed ſi comedero, dic, Comedit; ſi dormiero, Dormit.

XXIX. Irruerunt aliquando in illum latrones tres: quorum duo tenebant eum, tertius verò ſupellectilem ejus auferebat. Poſtquam autem extulit libros, voluit levitonem quoque ſumere. Tunc dixit eis; Hoc dimittite. At illi noluerunt. Motis igitur manibus ſuis, illos duos dejecit. Quod cernentes, timore correpti ſunt. Ait Senex; Nihil timeatis: facite ex ſuppellectili partes quatuor, tres accipite, relinquite unam. Atque ita fecerunt: ut ſumeret partem ſuam, levitonem quo in Synaxi utebatur.

De Abbate Theodoro è Nono.

I. Dixit Abbas Theodorus, ille de Ennato ſeu Nono; Quando eram juvenis, in ſolitudine degebam. Abij ergo ad furnum, ut facerem duas frumentarias cocturas; inveni ibi Fratrem qui volebat panes conficere, nec habebat quamquam ad dandam ei manum. Ego autem mea reliqui, & manum ei porrexi. Ut verò ab illa occupatione liberatus ſum, venit alius Frater; iterumque ei dedi manum, ac feci panes. Tertius poſtea acceſſit; ſimilique modo egi. Atque ſic ad ſingulos adventantes me gerebam: & ſex cocturas confeci. Tandem duas meas cocturas peregi, cùm nemo ampliùs veniret.

V. VII. 7. II. Memorabant de Abbate Theodoro & Abbate Lucio, Ennati incolis, quod quinquaginta annos egerint, cavillati cogitationes ſuas, cùm dicerent; Poſt hiemem hanc, migrabimus hinc. Quando autem iterum adveniebat æſtas, ajebant; Tranſactâ hac æſtate, hinc diſcedemus. Atque ita fecerunt omni vitæ tempore, ſempiternâ memoriâ digni Patres.

V. XI. II. III. Hunc ſermonem habuit Abbas Theodorus è Nono; Si nobis imputaverit Deus negligentias in precibus, & ſubretpiones in pſalmodiis, ſalvi fieri non poſſumus.

De Abbate Theodoro Sceteos.

VI. II. 20. Dixit Abbas Theodorus è Sceti; Subit cogitati, & conturbat me atque occupat, non tamen ad effectum progredi valet, ſed tantùm impedit ad virtutem: vir autem vigilans ſeipſum excutit, & ſurgit ut precetur.

De Abbate Theodoro Eleutheropolitano.

I. Interrogavit Abbas Abraham Iberus Abbatem Theodorum Eleutheropolitanum, dicens; Quo modo rectè habet, Pater? Gloriam mihi vindicabo, vel ignominiam? Senex reſpondit; Ego ſanè malo gloriam, quàm ignominiam. Si enim bonum opus egero, & gloriam fuero affecutus, poſſum damnare cogitationem meam, quòd non ſim dignus eâ gloriâ. At ignominia, ex pravis actionibus oritur. Quo pacto igitur cor meum potero conſolari, cùm homines in me ſcandalum atque offenſionem ceperint? Præſtat ergo bonum facere, ac gloriam reportare. Tunc Abbas Abraham pronunciavit; Bene locutus es, Pater.

V. IV. 18. II. Dixit Abbas Theodorus; Indigentia panis, macerat corpus Monachi. Alius verò Senex aſſerebat, à vigiliis plus corpus macerari.

De Abbate Theona.

V. XI. 12. Dixit Abbas Theonas; Quoniam avocatur mens à contemplatione Dei, ideo captivi ducimur à carnis affectibus.

De Theophilo Archiepiſcopo.

V. XV. 19. I. Beatus Theophilus Archiepiſcopus, profectus eſt aliquando in montem Nitriæ; & venit ad eum montis Abbas. Dicit ei Archiepiſcopus; Quid inveniſti in via hac ampliùs majuſque Pater? Reſpondit Senex; Doroth. Doctr. 7. Culpare ſe & accuſare ſemper. Tunc Abbas Theophilus; Alia via non eſt, præter iſtam.

V. XV. 42. II. Idem Abbas Theophilus Archiepiſcopus, venit aliquando in Scetim. Congregati autem Fratres dixerunt Abbati Pambo; Aliquid ſermonis habe ad Papam, ut ei proſit. Ait illis Senex; Si ex ſilentio meo utilitatem non capit, neque ex ſermone habet proficere.

V. IV. 63. III. Venerunt aliquando Patres Alexandriam, vocati à Theophilo Archiepiſcopo, ut precem faceret, ac fana everteret. Iiſque cibum cum illo ſumentibus appoſita eſt caro vitulina: & comedebant, nihil diſcernentes. Porrò accipiens Epiſcopus unum copadium ſeu carnis fruſtrum, dedit Seni juxta ſe recumbenti, dicens; Ecce, hoc eſt bonum carnis fruſtum, manduca, Abba. Illi exceperunt, Nos hucuſque olera edimus: ſi autem caro eſt, non manducamus. Nec ampliùs eorum quiſquam hinc deguſtavit.

IV. Ejuſdem Abbatis Theophili ſermo exſtitit; Qualem timorem, tremorem ac neceſſitatem viſuri ſumus, quando anima è corpore ſeparabitur. Tunc enim ad nos adveniunt contrariarum Virtutum exercitus & copiæ, principes tenebrarum, malitiæ imperatores, Principatus, Poteſtates, Spiritus nequitiæ; & aliquo juſtitiæ modo animam detinent, adducentes cuncta quæ prudens & inſciens commiſit peccata, à juventute ad ætatem quâ aſſumpta eſt. Adſtant ergò, accuſantes cuncta per eam geſta. De cætero quanto tremore putas animam in illa hora corripi, donec lata fuerit ſententia, contigeritque ejuſdem animæ liberatio? Hæc eſt hora neceſſitatis ejus, uſquequo viderit quid ipſi ſit eventurum. Rurſus divinæ Virtutes è regione contrariarum ſtant, ipſę pariter bona animæ proferentes. Cogita ergo cujuſmodi in timore ac tremore verſetur media conſtituta anima, donec judicium ejus per juſtum judicem ſententiâ terminetur. Et ſi quidem digna fuerit, Dæmones increpantur atque puniuntur; ipſa verò rapitur ab Angelis: tum deinceps fine ſollicitudine es, immò habitas juxta quod ſriptum eſt; Pſ. LXXXVI. 7. Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Tunc impletur illud Scripturæ; Iſ. XXVX. 10. Fugit dolor, & triſtitia, & gemitus. Tunc liberata anima, ad illam ineffabilem lætitiam & gloriam proficiſcitur, in qua conſtituetur. Quòd ſi deprehenſa fuerit vixiſſe negliegenter, audit terribilem illam vocem; Iſ. XXVI. 10. Tollatur impius, ut non videat gloriam Domini. Tunc ipſam apprehendit dies iræ, dies afflictionis, dies tenebrarum & caliginis. Tradita in tenebras exteriores, & ad ignem perpetuum damnata, per infinita ſæcula punietur. Tunc, ubi gloriatio mundi? Ubi vana gloria? Ubi deliciæ? Ubi voluptates? Ubi faſtus? Ubi requies? Ubi jactantia? Ubi pecuniæ? Ubi nobilitas? Ubi pater? Ubi mater? Ubi Frater? Quis præſentibus malis eripere poterit igne flagrantem, & in amariſſimis tormentis detentam? His ita ſe habentibus, quales eſſe nos oportet in ſanctis actionibus & operibus piis? Quantam caritatem debemus obtinere? quantam diſciplinam? quantam converſationem? qualem curſum? cujusmodi diligentiam, orationem, cautionem? II. Pet. III. 14. Hæc enim, inquit, exſpectantes, ſatagemus immaculati & inviolati ei inveniri in pace. Ut digni efficiamur audire Dominum dicentem; Matt. XXV. 34. Venite benedicti Patris mei, poſſidere paratum vobis regnum à conſtitutione mundi: in ſæcula ſæculorum. Amen.

V. III. 5. V. Idem Abbas Theophilus Archiepiſcopus, cùm moriturus eſſet, dixit; Beatus es Abba Arſeni, quia hanc horam ſemper in memoria habebas.

De Matre Theodora.

I. Interrogavit Amma ſive Mater Theodora Papam Theophilum de Apoſtoli dicto; quid ſit; Col. IV. 5. Tempus redimentes. Ille verò reſpondit ei; Dictio lucrum oſtendit: verbi gratiâ, tempus ſeu occaſio contumeliæ tibi adeſt? humilitate & patientiâ eme contumeliæ tempus; & ad te lucrum trahe. Ignominiæ tempus adeſt? eme illud per tolerantiam, ac lucrare. Sicque cuncta contraria, ſi velimus, nobis in lucrum cedunt.

II. Dixit Mater Theodora; Contendite ingredi per anguſtam portam. Quemadmodum enim arbores, niſi imbribus ac hybernis tempeſtatibus expoſitæ fuerint, fructum ferre nequeunt: ita & nobis ſæculum hoc vicem hiemis gerit; nec regni cœlorum hæredes conſtitui poterimus, niſi per tribulationes multas atque tentationes.

III. Dixit iterum; Bonum eſt quietam vitam ducere. Vir enim prudens, in quiete agit. Et revera magnum quid eſt Virgini aut Monacho, quietem habere; præcipuè junioribus. Verúm cognoſce, quòd ubi propoſita fuerit conſtitutio quieta, ſtatim accedit Malus, animam gravat, in acediis, in puſillanimitatibus, in cogitationibus. Prægravat etiam corpus in infirmitatibus, in languore, in genuum cunctorumque membrorum remiſſione; & vim cŭm animæ tum corporis diſſoluit: hincque illa; Infirmus ſum, nec valeo Officium meum recitare. Attamen ſi invigilemus, diſcutientur cuncta hæc. Erat enim aliquis Monachus, qui cŭm ad Officij recitationem veniret, à frigore ac febre corripiebatur, & gravedine laborabat: tum ita loquebatur ſecum; Ecce adversâ utor valetudine, jam marior: ſurgam igitur ante mortem, ac preces meas abſolvam. Atque eâ cogitatione ſibi vim inferebat, recitabatque Officium. Et cùm finem accepiſſet precatio, deſinebat etiam febris. Iterumque huic cogitationi reſtitit Frater, ac preces ſolitas pronunciavit, vicitque cogitationem.

IV. Retulit præterea eadem Mater Theodora; Quidam vir religioſus ab aliquo conviciis impetebatur: & dicit ad eum; Poteram etiam ego ſimilia regerere; ſed Dei lex mihi occludit os. Narravit etiam hoc; Chriſtianus quidam cum Manichæo de corpore diſſerens, ita locutus eſt; Da legem corpori, & videbis corpus ad Creatorem pertinere.

V. Eadem iterum dixit; Præceptor debet eſſe hoſpes in amore dominandi, alienus ab inani gloria, longè à ſuperbia, per adulationem non ludibrio habitus, non excæcatus per dona, nec devictus à ventre, non irâ detentus: ſed patiens, manſuetus, quantùm fieri poteſt humilis: debet eſſe probus ac tolerans, ſedulus & amator animarum.

VI. Ita rurſus locuta eſt; Neque Monaſticus rigor, neque vigiliæ, nec quilibet labor ſalutem parit; ſed ſola ſincera humilitas. Erat enim Anachoreta quidam qui Dæmones ejiciebat; & quæſivit ab iis; In quonam exitis? In jejunio? Reſponderunt; Nos neque manducamus neque bibimus. In vigiliis? Dixerunt; Nos ſomnum non videmus. In ſeceſſione? Nos in ſolitudinibus degimus. In quo igitur egredimini? Exceperunt; Nihil nos vincit, niſi humilitas. Cernis ut humilitas, victoria ſit adversùs Dæmones?

VII. Narratio quoque hæc exſtitit Matris Theodoræ; Erat quidam Monachus, qui multitudine tentationum oppreſſus, dixit. Recedo hinc. Cúmque ſumeret ſandalia ſua, vidit alium hominem ſumentem etiam ſua ſandalia. qui ait ei; Num propter me egrederis? Ecce quocumque abieris, ego te præcedam.

Principium litteræ Ι.

De Abbate Johanne Colobo ſive curto.

V. XIV. 3. I. Narraverunt de Abbate Johanne curto, quòd ſecedens ad Thebæum Senem in Sceti, ſedebat in deſerto. Sumens autem ejus Abbas aridum lignum, plantavit, ac præcepit ei; Quotidie hoc irriga unâ aquæ lagenulâ, donec fructum produxerit. Procul autem ab iis erat aqua, adeò ut veſperè pergeret ac manè reverteretur. Itaque poſt tres annos vixit, viruit, protulit fructum. Quem fructum Senex accipiens, portavit ad Eccleſiam, dixitque Fratribus; Sumite; manducate fructum obedientiæ.

V. X. 27. Fulbert. f. 183. II. Referebant de Abbate Johanne curto, quòd aliquando fratri ſuo majori dixerit; Cuperem eſſe curis vacuus, ſicut Angeli ſunt, nihil operantes, ſed abſque intermiſſione Deo ſervientes. Exutoque pallio, egreſſus eſt in ſolitudinem. Poſt unam autem hebdomadam rediit ad fratrem ſuum. Utque fores pulſavit, agnovit eum frater antequam aperiret, aitque; Tu quis es? Reſpondit ille; Ego ſum Johannes frater tuus. Tum ad illum frater; Johannes, Angelus factus eſt, nec ampliùs inter homines degit. At ille orabat, proferens; Ego ſum. Nec aperuit; ſed reliquit eum ad poſterum manè conflictari. Poſtea verò aperiens, infit; Homo es, neceſſe eſt ut iterum opereris, unde alas te. Itaque veniam ſupplex petiit, dicens; Ignoſce mihi.

V. IV. 19. III. Dixit Abbas Johannes curtus; si voluerit Imperator urbem hoſtium occupare, priùs aquam & alimenta retinet, ſicque inimici fame pereuntes ſubjiciuntur ei. Ita quoque affectus carnis: ſi in jejunio & fame homo vixerit, Inimici erga aniam ejus imbecilles evadunt.

in Ephræm p. 387. IV. Dixit iterum; Qui ſatur eſt, & loquitur cum puero, jam cogitatione fornicatus eſt cum ipſo.

V. IV. 20. V. Adhuc retulit; Aſcendens aliquando cum plecta per viam Sceteos, offendi camelarium, qui ſermone ſuo me ad iram provocabat: & relictâ ſupellectile fugi.

Appēd. p. 1003. n. 13. VI. Aliâ vice, cùm æſtas eſſet, audivit Fratrem loquentem ex ira proximo ſuo, ac dicentem; Hei, tu quoque? Et relictâ meſſe fugit.

V. X. 28. VII. Ex otio venerunt in Scetim quidam Senes, & ſimul cibum ſumebant: erat autem cum illis etiam Abbas Johannes. Surrexit ergo aliquis magnæ virtutis Preſbyter, ut aquæ caucum daret: ſed nemo voluit ab eo accipere, niſi ſolus johannes curtus. Igitur admirati ſunt, dixeruntque ei; Quo modo tu cùm ſis omnium minimus, auſus es miniſterium Preſbyteri admittere? Ait illis; ego quando ſurgo ad dandum baucale, gaudeo ſi cuncti ſumpsſerint, ut mercedem capiam: proterea ergo accepi, quò ei mercedis cauſſa exſiſterem; ne triſtitiâ afficeretur, quòd nullus ab ipſo ſuſcepiſſet. Quibus per illum pronunciatis; mirati ſunt, necnon profecerunt ex ejus diſcretione.

V. XVI. 3. VIII. Cùm ſederet quodam die ante Eccleſiam, Fratres circumdederunt eum, exquirebantque de cogitationibus ſuis. Quod cernens è Senibus quidam, invidiâ agitatus, dixit ei; Baucale tuum, Johannes, veneno plenum eſt. Reſpondit Abbas Johannes; Ita habet, Abba: atque ſic locutus es, quoniam ſola exteriora conſpicis: ſi autem videres interiora, quid haberes eloqui?

V. III. 6. IX. Narrabant Patres, quòd manducantibus aliquando Fratribus in Agape, unus ex illis ad menſam riſit. Quem intuitus Abbas Johannes, ploravit, dixitque; Quidnam corde gerit Frater hic, quòd riſerit, cùm potiùs debuiſſet flere, qui Agapen comedat.

V. XI. 13 X. Quidam è Fratribus venerunt aliquando ut tentarent eum; quandoquidem non ſinebat mentem ſuam evagari, nec de ullo ſæculi hujus negotio loquebatur: & aiunt ei; Gratias agimus Deo, quòd hoc anno pluerit multùm, & palmæ adaquatæ ſint, emittantque germina, atque inventuri ſint Fratres quò pro more manibus operentur. Reſpondit eis Abbas Johannes; Ita eſt Spiritus ſanctus: quando deſcenderit in corda hominum, renovantur, & germina proferunt in timore Dei.

V. XI. 14. XI. De eo dicebant, quòd texuerit aliquando plectam duarum ſportarum, eamque una in ſporta conficienda conſumpſerit, nec adverterit menem, donec parieti appropinquâſſet. Ejus quippe animus vacabat contemplationi.

III. 208. XII. Dixit Abbas Johannes; Similis ſum homini ſedenti ſub magna arbore, ac ſpectanti feras multas & ſerpentes venientes ad ſe; qui ſtare adversùs cùm nequiverit, confeſtim aſcendit in arborem, ac ſervatur. Ita etiam ego: ſedeo in cella mea; conſpicio malas cogitationes adversùs me inſurgentes; cúmque non valuero contra illas, ad Deum per preces confugio, ſicque ab Inimico eripior.

V. VII. 8. XIII. Retulit Abbas Pœmen de Abbate Johanne Colobo, quòd oravit Deum, & ſublati ab eo ſunt affectus, exſtititque ſine ſollicitudine. Tum abiit ad quemdam Senem; Cui dixit; L. Climac. Grad. 29. & Doroth Doctr. 13. Video me quietum, & omni impugnatione vacuum. Senex autem ait illi; Vade, roga Deum, ut tibi pugna contingat, & quam priùs ſentiebas, tribulatio atque humiliatio. Nam per certamina, anima proficit. Ita ergo precatus eſt. Et accidente prælio, non ampliùs rogavit id à ſe auferri; ſed dixit; Domine, da mihi in bellis tolerantiam.

V. XVIII. 8. XIV. Hoc relatione Abbatis Johannis didicimus; E Senibus aliquis viſionem habuit in ecſtaſi ſeu mentis exceſſu; Ecce tres Monachi ſteterunt trans mare; venitque ad eos ex adverſo littore vox ejuſmodi; Sumit alas ignis, & accedite ad me. Ac duo quidem ex illis acceperunt, atque ad aliud littus volando pervenerunt: tertius verò manſit; vehementerque flebat, & clamabat. Poſtea autem datæ etiam ipſi ſunt alæ, non quidem igneæ, ſed infirmæ ac debiles; adeò ut interdum demerſus, dein ex aquis emergens, cum labore & difficultate multâ transfretaverit. Pari modo ætas hæc; quamvis alas accipiar, non tamen igneas; ſed infirmas debileſque vix accipit.

VI. IV. 10. XV. Frater interrogavit Abbatem Johannem; Quo modo anima mea vulneribus affecta, non erubeſcit obloqui de proximo? Dicit ei Senex parabolam, detractionis ergo. Erat homo quidam pauper, & uxoratus, qui aliam mulierem ſpecioſam intuitus, eam quoque connubio ſibi copulavit; ambæ verò erant nudæ. Cùm autem nundinæ celebrarentur alicubi, rogaverunt virum, dicentes; Nos tecum ducito. Quare utramque aſſumptam in dolio collocavit; navique conſcensâ ad mercatûs locum pervenit. Poſtquam autem æſtus diei advenit, & homines quieti ſe dederunt, una earum reſpiciens, nec quemquam intuita, exiliit in ſterquilinium, veteribuſque pannis collectis, ſibi ſubligaculum confecit, ac deinde cum fiducia ambulabat. Altera verò intus ſedens nuda, dixit; Ecce meretricem hanc, non erubeſcit nuda incedere. At ægrè ferens maritus excepit; Rem miram! Ipſa ſaltem inhoneſtas corporis ſui partes obtegit; tu verò tota nuda es, nec erubeſcis iſta proloqui? Ita habet detractionis peccatum.

VI. IV. 13. XVI. Porrò Senex referebat adhuc Fratri, de anima quæ pœnitentiam agere vult; Erat inquit in quadam civitate meretrix pulcra, quę multos habebat amatores. Accedens autem ad eam unus è rectoribus provinciæ dixit ei; Promitte mihi te caſtè victuram, & ego te in uxorem accipio. Illa pollicita eſt. Unde acceptam, duxit in domum ſuam. At amatores ejus, quærentes eam, dixerunt; Ille, præſes aſſumpſit eam in domum ſuam: ſi igitur eò abierimus, ac intellexerit, nos ſupplicio afficiet. Sed venite, eamus ponè domum, ſibilo vocemus eam: agnito enim ſibili ſono deſcendet ad nos, erimuſque noxâ vacui. Itaque poſtquam ſibilum audiit, obſignatis auribus ſuis, ad interius cubiculum proſiliit, foreſque occluſit. Ajebat autem Senex, meretricem, eſſe animam; amatores, affectus atque homines; rectorem, Chriſtum; interiorem ædem, æternam manſionem; ſibilantes, malos Dæmones: hanc verò animam ſemper ad Deum confugere.

V. XVII. 7. XVII. Cùm aliquando Abbas Johannes aſcenderet è Sceti cum aliis Fratribus, à via aberravit qui ducebat eos: erat enim nox. Aiunt Fratres Abbati Johanni; Quid faciemus, Abba, quòd Frater in via erravit, ne fortè vagantes moriamur? Reſpondit illis Senex; Si enunciaverimus ei, triſtitiâ ac pudore afficietur. Verùm ecce, me ægrotum ſimulabo, dicamque; Non poſſum incedere, ſed maneo hìc, uſque ad diluculum. Atque ita fecit. Cæteri verò dixerunt; Neque nos pergimus, at ſedemus tecum. Et uſque ad matutinum tempus reſederunt; neque Fratri fuerunt ſcandali auctores.

V. XI. 15. XVIII. Senex quidam Sceteos, in exercitationibus quidem corporalibus laborioſus, ſed in cogitationibus imperitus, abiit ad Abbatem Johannem, ut interrogaret eum de oblivione. Auditoque per eum ſermone, rediit in cellam ſuam, & oblitus eſt quod ipſum edocuerat Abbas Johannes. Igitur venit adhuc ad eumdem interrogandum. Cúmque ſimili modo audiiſſet ſermonem, receſſit. Ut autem ad cellam ſuam pervenit, iterum rei memoriam amiſit. Atque ita frequenter profectus, in revertendo, ab oblivione capiebatur. Poſtea verò Seni occurrens, dixit; Noſtin, Abba, rurſus è memoria mea effluxiſſe quod locutus fueras? Sed ne tibi eſſem moleſtus, nolui venire. Ait illi Abbas Johannes; Vade, accende lucernam. Et accendit. Rurſus ad eum; Affer lucernas alias, & accende ex ea. Hoc etiam fecit. Tum Abbas Johannes Seni; Num aliquatenus obfuit lucernæ, quòd ex illa alias accenderis? Senex; Nequaquam. Ita, excepti, neque Johannes: quamvis tota adiret me Scetis, non me averteret à gratia Chriſti. Quocirca quando volueris, veni, nihil hæſitans. Atque ſic per utriuſque patientiam, abſtulit Deus oblivionem à Sene. Cæterùm hæc erat Scetiotarum operatio; alacritatem indere iis qui impugnabantur: ad hæc ſibi vim faciebant, ut ſe mutuò lucrarentur in bonum.

V. XI. 16. XIX. Interrogavit Frater Abbatem Johannem, ſic; Quid agam? ſæpe venit Frater, ut me ad opus aſſumat; ego verò miſer ſum ac infirmus, atque ad id fatiſco. Quid ergo faciam ob mandatum? Reſpondit Senex his verbis; Chaleb dixit Jeſu filio Navæ; Ioſ. XIV. 7. 10. Quadraginta annorum eram, quando Moyſes ſervus Domini ex deſerto miſit me & te in terram hanc; & nunc octoginta quinque annorum ſum. Sicut tunc eram, & nunc valeo ingredi & egredi ad bellum. Itaque & tu, ſi validus es, ut ſicut egrederis ita etiam ingrediaris, vade: quòd ſi ita agere nequeas, in tua cella ſede plorans peccata tua; & cùm invenerint te lugentem, non cogent ad exeundum.

XX. Quæſivit Abbas Johannes; Quis vendidit Joſephum? Et reſpondit quidam è Fratribus: Ejus fratres. Ait illi Senex; Nequaquam; ſed eum humilitas ejus vendidit. Poterat enim allegare ſe fratrem eorum eſſe; poterat contradicere: verùm tacens, per humilitatem ſemet vendidit; ac humilitas conſtituit eum Ægypti rectorem.

III. 135. XXI. Dixit Abbas Johannes; Leve onus relinquentes, hoc eſt, ipſos ſe accuſare, grave portandum ſuſcepimus, quod eſt ſe juſtos facere.

V. XV. 22. XXII. Idem hoc protulit; Humilitas & Dei timor, ſupra cæteras virtutes eminent.

Inf. in Tithoe n. 6. XXIII. Idem ſedebat aliquando in Eccleſia, & ſuſpirium duxit, neſciens quempiam ponè ſe eſſe. Quod ubi cognovit, proclinavit ſe coram eo, dixitque; Parce mihi, Abba; nondum quippe initiatus fui.

XXIV. Dixit idem diſcipulo ſuo; Unum honoremus, & cuncti honoraturiſunt nos: quòd ſi contempſerimus unum, hoc eſt Deum, nos cuncti contemnent, ac peribimus.

XXV. Ajebant de Abbate Johanne, quòd in Sceti ad Eccleſiam perrexit; auditiſque quorumdam Fratrum altercationibus, reverſus eſt ad cellam ſuam; terque circumiens eam, ita introiit. Fratres autem quidam videntes illum, neſciebant cur id feciſſet. Venientes ergo percontati ſunt. Ille ad eos, Aures, inquit, meæ contentione plenæ erant: circuivi ergo, ut purgarem eas, atque ſic cum mentis requie ingrederer in cellam meam.

XXVI. Quidam Frater ſerò venit ad cellam Abbatis Johannis, abire feſtinans: cúmque de virtutibus loquerentur, dies exortus eſt, nec intellexerunt. Exiit ut deduceret eum; & perſeverârunt in colloquio uſque ad horam ſextam. Introduxit ergo eum; ac poſtquam cibum ſumpſiſſet, ita diſceſſit.

Lābec. Cod. 237. XXVII. Monuit Abbas Johannes; Cuſtodia eſt, ſedere in cella, & Dei ſemper meminiſſe. Atque ita intelligendum eſt illud; Matt. XXV. 36. In cuſtodia eram, & veniſtis ad me.

#III. 66. XXVIII. Dixit iterum; Quodnam animal forte eſt ut leo? & tamen propter ventrem in laqueum incidit, omniſque ejus vis deprimitur.

Appēd. p. 1002. XXIX. Et iterum; Sceteos Patres panem & ſal comedentes, ajebant; Ne imponamus nobis neceſſitatem veſcendi ſale ac pane. Atque ita fortes erant ad opus Dei.

XXX. Venit Frater quidam ut ſportas ab Abbate Johanne acciperet. Hic egreſſus dixit ei; Quid vis Frater? Ille ait; Sportas, Abba. Ingreſſus verò ut afferret, oblitus eſt; ſedit, cœpitque conſuere. Pulſavit iterum Frater: cúmque Johannes exiiſſet, Affer, inquit, ſportas, Abba. Intrans autem, rurſus ad ſuendum ſedit. Ille denuo pulſavit. Egreſſus dicit ei; Quid vis, Frater? At ille; Sportam, Abba. Tunc apprehensâ ejus manu, introduxit illum, dicens; Si ſportas vis, ſume, ac recede: mihi enim non vacat.

XXXI. Venit aliquando camelarius, ut ſupellectilem ejus ſumeret, abiretque in alium locum. Ille verò ingreſſus ad afferendam ei plectam, oblitus eſt, quòd mentem in Deum intentam haberet. Rurſus igitur interturbavit camelarius, fores feriens. Et adhuc ingreſſus Abbas Johannes, non eſt recordatus. Tertiùm itaque pulſante camelario, intrans dicebat, Plecta, camelus; plecta, camelus. [Id autem repetebat, ne iterum res memoriâ excideret.]

XXXII. Idem fuit ſpiritus fervidus. Itaque aliquis viſens eum, laudavit ejus opus: plectam autem conficiebat. Et tacuit. Iterum ille orſus eſt ſermonem ad eum. Et adhuc ſilebat. Tertiò dixit inviſenti; Ex quo huc ingreſſus es, Deum à me ejeciſti.

XXXIII. Venit aliquis Senex in cellam Abbatis Johannis, & invenit eum dormientem, Angelum verò adſtantem, qui ventum ei faciebat. Cúmque vidiſſet, receſſit. Ut autem experrectus eſt, ait diſcipulo ſuo; Venit ne quiſpiam dormiente me? Reſpondet; Etiam, Ille Senex. Cognovitque Abbas Johannes, quòd paris ſecum virtutis eſſet Senex, ac vidiſſet Angelum.

V. I. 8. Doroth. Doctr. 14. XXXIV. Hæc verba fecit Abbas Johannes; Ego volo ut homo parum ex omnibus virtutibus percipiat. Itaque ſingulis diebus manè exſurgens, cape principium ad omnem virtutem, mandatumque Dei, in maxima patientia, cum timore ac æquanimitate, in caritate Dei, cum omni alacritate animæ & corporis, cumque humilitate multa, in tolerantia tum afflictionis cordis tum cuſtodiæ, in oratione multa & deprecationibus, cum gemitu, puritate linguæ, & cuſtodia oculorum: inhonoratus, nec iraſcens; pacificus, nec reddens malum pro malo; non attendens ad aliorum delicta; non teipſum metiens, ſed ſub omni exſiſtens creaturâ: per renunciationem materiæ rerumque carnalium; in cruce, certamine, paupertate ſpiritûs, in voluntate & exercitatione ſpirituali, in jejunio, pœnitentiâ, fletu, in agone prælij, in diſcretione, in animæ ſanctimonia, in perceptione bona: cum quiete opus manuum exercendo: in nocturnis vigiliis, fame, ſiti, frigore, nuditate, laboribus: atque occludito ſepulcrum tuum, quaſi jam mortuus; ita ut putes mortem tuam prope eſſe omni horâ.

XXXV. Ajebant de eodem Abbate Johanne, quòd quando redibat è meſſe, aut è congreſſu cum Senibus, vacabat orationi, meditationi & pſalmodiæ, uſque quò mens ejus in priſtinum ordinem fuiſſet reſtituta.

XXXVI. De eo pronunciavit Patrum nonnullus; Quis eſt Johannes, quòd per humilitatem ſuam è parvo digito totam Scetim ſuſpendit?

XXXVII. Interrogavit aliquis è Patribus Abbatem Johannem curtum, quid eſſet Monachus. Ille dixit; Eſt labor. Quia Monachus in omni opere laborat. Ita eſt Monachus.

XXXVIII. Commemoravit hoc Abbas Johannes curtus; Spiritualis quidam Senex incluſit ſe; eratque in civitate inſignis, plenus gloriâ & laude. Huic indicatum eſt; Sanctorum aliquis diſſolvi ſeu mori habet; veni, ſaluta eum antequam obeat. Ergo reputavit apud ſe, Si de die exiero, accurent homines, multaque mihi erit gloria, nec in his conquieſco. Unde ſerò ſub tenebras abibo, clam omnes. Veſperè igitur egreſſus eſt è cella, ut qui latere vellet: atque ecce Angeli duo cum lampadibus mittuntur à Deo, lumen ei præbituri: tum deinde tota civitas concurrit, ut videret gloriam. Et quantò gloriam voluit effugere, tantò magis eſt conſecutus. In his adimpletur quod ſcriptum eſt; Luc. XIV. 11. Omnis qui ſe humiliat, exaltabitur.

XXXIX. Dixit Abbas Johannes curtu; Non poteſt ædificari domus à ſurſum ad inferius, ſed à fundamento ad culmen. Rogant eum; Quid ſibi vult iſte ſermo? Reſpondit; Fundamentum, proximus eſt, uti eum lucreris: atque hinc incipiendum. Ab ea enim re pendent cuncta Chriſti præcepta.

XL. Memorabant de Abbate Johanne hunc in modum; Cujuſdam adoleſcentulæ parentes è vivis exceſſerunt; relictaque eſt pupilla: nomen ei; Paeſia. Hæc conſtitutit è domo ſua facere Xenodochium, ad uſum Patrum Sceteos. Sic itaque dio permanſit, hoſpitio ſuſcipiens & fovens Patres. Poſtea conſumptis facultatibus, cœpit egere. Adjuncti ergo ei ſunt perverſi homines, qui eam à bono propoſito averterunt: indeque cœpit pravè agere, adeò ut ad fornicandum perveniret. Quo audito Patres ſummâ affecti ſunt triſtitiâ. Et advocantes Abbatem Johannem curtum, dicunt ei; De ſorore illa accepimus, malè eam vivere: illa verò cùm potuit, caritatem ſuam erga nos exercuit: nunc viciſſim nos erga illam oſtendamus caritatem, fuccurrendo ei. Itaque id laboris ſuſcipe, ut ad illam accedas: & juxta ſapientiam quam tibi dedit Deus, de re diſpone. Venit Abbas Johannes ad ipſam, dicitque aniculæ janitrici; Indica dominæ tuæ me hìc eſſe. Illa remiſit eum, dicens; Vos ab initio bona illius conſumpſiſtis, jam inops eſt. Ait Abbas Johannes; Siginifica ei. Magnum enim ipſi apporto emolumentum. Tum famuli ejus ſubridentes interrogant; Quid enim ipſi daturus es, quòd vis cum ea colloqui? Reſpondit; Unde ſcitis quid præbiturus ſim? Aſcendens igitur anus, nunciavit dominæ de Johanne. Dicit illi puella; Hi Monachi ad mare rubrum continuò incedunt, ac inveniunt margaritas. Inde cùm ſeipſam exornâſſet, Fac, inquit, hominem ad me adducas. Utque aſcendit, præveniens illa ſedit ſuper lectum. Et accedens Abbas Johannes juxta illam aſſedit: intendenſque in vultum ejus, ita locutus eſt; Quid in Jeſu reprehendendum inveniſti, ut ad hunc procederes ſtatum? Quo audito, tota concrevit. Abbas verò Johannes inclinito capite, cœpit vehementer flere. Tum ei illa; Abba, quare fles? Ille ſſpexit, iterumque inclinavit ſe, plorans, ac dixit; Video Satanam ludentem in vultu tuo, & non defleam? Audiens illa, Eſt ne, inquit, Abba, pœnitentiæ locus? Reſpondit. Etiam. Illa ad eum; Duc me quocumque libuerit. Abbas; Eamus. Et ſurrexit ur ſequeretur eum. Porrò advertit Johannes quòd nihil de domo ſua mandâſſet aut fuiſſet locuta, & admiratus eſt. Ut ergo pervenerunt ad ſolitudinem, adveſperavit. Fecit ei ex arena cervical parvum; cruciſque ſigno ſuper illam facto, ait: Hic dormi. Cúmque ſibi pariter ad modicum intervallum feciſſet, atque abſolviſſet preces ſuas, recubuit. Circa mediam verò noctem expergefactus, videt lucidam viam quæ à cœlo ad ipſam uſque proſtabat: intuitus quoque eſt Angelos Dei animam puellæ ſuſtollentes. Surgens ergo & profectus, pulſavit eam pede. Ubi verò mortuam agnovit, procubit in faciem, orans Deum. Tunc audivit, quòd una hora pœnitentiæ ejus prælata fuerit pœnitentiæ multorum diu quidem perſeverantium, in pœnitentia, ſed non tantum ardorem oſtendentium.

De Abbate Johanne Cœnobita.

Appēd. p. 1004. n. 44. Frater erat Cœnobij incola, in virtutibus Monaſticis plurimùm exercitatus. De quo cùm accepiſſent Fratres Sceteos, venerunt ad videndum eum. Et ingreſſi ſunt in locum in quo operabatur. Ille ſalutatis iis, converſus cœpit operari. Tum Fratres intuiti quid feciſſet, dixerunt ei; Johannes, quis te habitu donavit? aut quis te fecit Monachum? nec te docuit accipere à Fratribus melotarium, ac eis dicere; Precamini, vel Sedete. Ait illis; Johannes peccator ad hæc non operam dat.

De Abbate Isidoro.

V. XVI. 5. I. Dictum fuit de Abbate Iſidoro Sceteos Preſbytero, quòd ſi quis habens Fratrem languidum aut negligentem, puſillique animi, aut protervum, vellet eum ejicere, ajebat; Adduc mihi illum huc. Acceptumque, per patientiam perducebat ad ſalutem.

V. IV. 22. II. Frater interrogavit eum; Quare Dæmones tam vehementi te timore proſequuntur? Ait illi Senex; Quia ex quo factus ſum Monachus, in eo me exerceo, ut non ſinam iracundiam uſque ad vauces meas pervenire.

V. IV. 23. Socrates IV. 23. III. Ajebat etiam, à quadraginta annis ſentire quidem ſe cogitationis peccatum, numquam tamen conſenſiſſe aut cupiditati, aut iræ.

V. XI. 17. IV. Iterum dixit; Ego quando juvenis, ſedebam in cella mea, menſuram precum non habebam: nox & dies mihi erant precandi tempus.

V. Retulit Abbas Pœmen de Abbate Iſidoro, quòd per noctem faſciculum palmarum plecteret: quódque rogaverunt eum Fratres, dicentes; Te parumper quieti da, quia jam ſenex es. Tum ait eis; Licèt combuſſerint Iſidorum, ejuſque cineres in ventum diſperſerint, nulla mihi etiamnum gratia & indulgentia; quoniam Filius Dei huc venit propter nos.

ỊII. 101. VI. Idem narravit de Abbate Iſidoro, quòd ſubirent eum ejuſmodi cogitationes; Magnus homo es: ipſe verò ad eas reponeret; Numquid ſum ſicut Abbas Antonius? Utinam omnino eſſem velut Abbas Pambo, aut tamquam reliqui Patres, qui Deo placuerunt. Cùm hæc protuliſſet, quietem conſequebatur. Quando autem humani generis hoſtes Dæmones, efficere nitebantur ut puſillo eſſet animo, quaſi poſt hæc omnia maneret illum pœna, ipſe ad eos inquiebat; Quamvis mittar ad ſupplicium, vos tamen ſubtus inveniam.

VII. XXXVII. I. VII. Retulit Abbas Iſidorus; Profectus ſum aliquando in forum, ut vaſcula venderem; cúmque intuerer iracundiam mihi appropinquare relictis vaſis fugi.

VIII. Perrexit aliquando Abbas Iſidorus ad Abbatem Theophilum Archiepiſcopum Alexandriæ: & poſtquam ad Scetim reverſus eſt, percontati ſunt eum Fratres, quo modo haberet civitas. Reſpondit; Utique Fratres, ego hominis faciem non vidi, præterquam Archiepiſcopi. Illi audientes, turbati ſunt, ac dixerunt; An ad chaos & nihilum redacti ſunt, Abba? Is, Non ita, inquit; ſed me non devicit cogitatio, ut aſpicerem quemquam. Quo illi audito, in admirationem devererunt, & confirmati ſunt ut ab evagatione cuſtodirent oculos ſuos.

IX. Idem Abbas Iſidorus pronunciavit; Sanctorum prudentia hæc eſt; agnoſcere voluntatem Dei. Cuncta enim ſuperat homo in veritatis obedientia, quia Dei imago ac ſimilitudo eſt. Inter omnes autem Spiritus graviſſimus eſt, ſequi cor ſuum, hoc eſt propriam cogitationem, non verò legem Dei: & poſtea in luctum ei evadit, quoniam non cognovit myſterium, neque invenit viam ſanctorum, ut in ea operaretur. Nunc ergo tempus eſt operari Domino, quandoquidem ſalus in tempore afflictionis. Scriptum quippe eſt; Luc. XXI. 19. In patientia veſtra poſſidebitis animas veſtras.

De Abbate Isidoro Peluſiota.

Iſid. lib. 2. Epiſt 275. I. Dixit Abbas Iſidorus Peluſiota; Vita ſine ſermone, magis prodeſt, quàm ſermo ſine vita. Qui enim rectè vivit, & tacens juvat: qui verò loquitur tantùm, etam turbat. Quòd ſi ſermo vitaque concurrerint, abſolvunt totius philoſophiæ ſimulacrum.

Lib. 2. Epiſt. 116. II. Idem monuit; Vitutes in precio habe, ac ne colas mundi proſpera. Illæ enim, res immortales ſunt, hæc vero, facilè exſtinguuntur.

Lib. 2. Epiſt. 98. III. Adhuc dixit; Inter homines multi quidem virtutem appetunt, ſed in via quæ ad eam ducit incedere cunctantur: alij verò neque conſent virtutem eſſe. Oportet igitur illis quidem perſuadere, ut ſegnitiem deponant; hos verò docere, virtutem revera virtutem eſſe.

Lib. 2. Epiſt. 131. IV. Hoc etiam dictum illius exſtitit. Vitium, & homines à Deo ſejunxit, & inter ſe disjunxit. Hoc igitur concito curſu oportet fugere, necnon conſectari virtutem, quæ ad Deum ducit, noſque invicem conjungit. Virtutis autem & philoſophiæ modus ac definitio eſt; Cum prudentia ſimplicitas.

Lib. 4. Epiſt. 69. V. Dixit iterum; Quandoquidem ingens eſt humilitatis faſtigium, & arrogantiæ præcipitium, conſilium vobis do, ut illud amplectamini, in hoc verò ne decidatis.

Lib. 3. Epiſt. 24. VI. Hanc quoque protulit ſententiam; Gravis & cuncta audens habendi amor, ſatietatis neſcius, animam quam occupaverit, ad extremum malorum impellit. Ergo eum maximè in principiis pellamus. Cùm enim obtinuerit, erit inexpugnabilis.

De Abbate Isaaco Preſbytero Celliorum.

VII. XXXIII. 2. I. Venerunt aliquando, ut Abbatem Iſaacum Preſbyterum facerent. Ille audiens fugit in Ægyptum; abiitque ad agrum, ac inter fœnum latuit. Itaque Patres poſt eum ſubſecuti ſunt: & ad eumdem agrum pervenientes, conſtiterunt, quò paullum ibi ſe reficerent: erat enim nox. Aſinum quoque ſolverunt ad paſtum. Qui abiens, ſtetit ante Senem. Quocirca manè quærentes aſinum, invenerunt unà Abbatem Iſaacum: atque rem demirati ſunt. Cùm autem vellent eum ligare, non permiſit, dicens; Non ampliùs fugio. Dei enim voluntas eſt; & quocumque fugero, ad hoc veniam.

II. Memoravit Abbas Iſaac; Quando eram juvenis, manebam cum Abbate Cronio; nec umquam dixit mihi quidpiam operis facere, quamvis ſenes eſſet ac tremulus: verùm ſponte ſurgebat præbebatque cùm mihi tum ſimili modo cæteris baucale. Item cum Abbate Theodoro Phermenſi reſedi; nec ipſe mihi dixit quidquam agere; ſed & ipſemet menſam ponebat, ajebatque; Frater, ſi placet manducatum veni. Ego verò ad eum ajebam; abba, ad te acceſſi, ut caperem utilitatem; quare non mihi præcipis aliquid facere? At Senex omnino tacebat. Abij ergo, & nunciavi Senibus. Qui venientes ad eum ita locuti ſunt; Abba, ad ſanctitatem tuam venit Frater, ut proficeret; cur non ais illi ut aliquid faciat? Reſpondit Senex; Num Cœnobiarcha ſum, quò ei præcipiam? Ego ſanè, nihil proloquor: ſed ſi voluerit, quod cernit me facientem, faciet etiam ipſe. Ab eo igitur tempore, præveniebam & agebam, ſi quid Senex eſſet acturus. Is autem quidquid operaretur, operabatur tacitus: atque hoc me docuit, cum ſilentio operari.

III. Abbas Iſaac & Abbas Abraham ſimul manebant: & ingreſſus Abbas Abraham invenit Abbatem Iſaacum lacrymantem: dixitque ei; Cur lacrymaris? Tum Senex, Quare, inquit, non lacrymabimur? Quò enim abituri ſumus? Obdormierunt Patres noſtri. Nam non ſufficiebat nobis opus manuum, in navium naula, quæ tradebamus proficiſcentes ad inviſendos Senes. Nunc igitur pupilli facti ſumus. Ideoque ego lacrymor.

IV. Dixit Abbas Iſaac; Novi Fratrem, qui in agro metens, cùm voluiſſet frumenti ſpicam comedere, ita compellavit agri dominum; Permittis ne ut unam frumenti ſpicam manducem? Ille audiens miratus eſt, dixitque ei; Tuus ager eſt, Pater, ac me interrogas? Eo uſque Frater, erat exactus.

V. X. 32. V. Iterum dixit Fratribus; Nolite huc pueros adducere. In Sceti enim quatuor Eccleſiæ propter pueros ad ſolitudinem ſunt redactæ.

VI. Referebant de Abbate Iſaaco, quòd cinerem thuribuli oblationis manducaret cum pane ſuo.

V. VI. 9. Meurſius in Σεβένινον VII. Abbas Iſaac Fratribus dicebat; Patres noſtri, & Abbas Pambo geſtabant veteres centones, ac veſtes palmeas: nunc autem precioſa indumenta geſtatis. Abite hinc: loca hæc reddidiſtis deſerta. Cùm verò ad meſſem profecturus eſſet, dixit eis; Non ampliùs vobis præcepta tradam; neque enim cuſtoditis.

V. VI. 8. VIII. Narravit quidam è Patribus, quòd aliquando Fratrum nonnullus geſtans parvam cucullam, venerit ad Eccleſiam Cellarum, ſub Abbate Iſaaco; & expulerit eum Senex, dicens; Hæc loca, Monachorum ſunt; tu verò cùm ſæcularis ſis, non potes hìc manere.

IX. Dixit Abbas Iſaac; Numquam in meam cellam introduxi cogitationem contra Fratrem qui me vexaverat. Idemque ego eniſus ſum non relinquere Fratrem in cella ſua, qui adversùs me haberet cogitationem.

X. Ægrotavit periculoſo morbo Abbas Iſaac, quo diu vexatus eſt: fecit autem ei pulticulam Frater, miſitque in eam pruna: nec voluit Senex deguſtare. Orabat autem Frater, dicens; Sume parumper, Abba, propter morbum. Reſpondit Senex; Certè, Frater, cuperem in hoc morbo verſari per annos triginta.

XI. Ajebant de Abbate Iſaaco, quòd cùm morti appropinquaret, Senes circa eum congregati ſunt, dixeruntque; Quid poſt te faciemus, Pater? Ille, Videte, inquit, quonam modo coram vobis inceſſerim: ſi vos etiam volueritis ſequi, & mandata Dei cuſtodire, mittet gratiam ſuam, conſervabitque hunc locum. Quòd ſi non cuſtodieritis, non permanebitis in loco hoc. Nam nos quoque, quando morti proximi erant Patres noſtri, contriſtabamur: ſed præcepta Domini, eorumdemque Patrum monita ſervando, manſimus, quaſi ipſi nobiſcum eſſent. Pari modo vos agite, ac ſervabimini.

Inf. Pamb. Apophth. 6. XII. Sermo Abbatis Iſaaci fuit; Abbas Pambo ajebat, ejuſmodi pallium geſtari debere à Monacho, quod ſi extra cellam projecerit, per tres dies à nemine accipiatur.

De Abbate Joseph in Panepho.

V. XIII. 1. I. Perrexerunt quidam è Patribus ad Abbatem Joſephum in Panepho, ut illum interrogarent de ſuſceptione Fratrum apud eos diverſantium, an oporteret condeſcendere, ac liberiùs cum iis agere. Et antequam fuiſſet rogatus, dixit Senex diſcipulo ſuo; Conſidera quod facturus ſum hodie, & tolera. Poſuit ergo Senex duo Embrimia, unum à dextris, alterum à ſiniſtris; dixitque; Sedete. Tum ingreſſus in cellam ſuam, induit ſe veſtibus quales ſunt mendicorum; atque ingreſſus, per medium eorum tranſivit. Iterum poſtea ingreſſus, ſumpſit veſtimenta ſua; rurſuſque exiens, ſedit in medio eorum. At illi ob id quod fecerat Senex obſtupuerunt. Ait illis; Conſpexiſtis quid fecerim? Reſponderunt; Conſpeximus. Mutatus ne ſum per vile indumentum? Aiunt; Non. Tum eis; Si ergo idem ego ſum in utraque veſte; & ſicut prima non mutavit me, ita nec ſecunda mihi nocuit: ſic igitur debemus in ſuſceptione Fratrum peregrinorum nos gerere; juxta ſanctum Evangelium. Præcipit enim; Matt. XXII. 21. Date quæ ſunt Cæſaris, Cæſari; & quæ ſunt Dei, Deo. Itaque quando advenerint Fratres, cum libertate ac fiducia ſuſcipiamus eos. Quando autem ſoli ſumus, luctu indigemus, ut nobiſcum permaneat. Quibus illi auditis, demirati ſunt, quòd quæ corde gerebant aperuerit eis antè quàm fuiſſent percontati: atque gloriam dederunt Deo.

V. IX. 5. II. Dixit Abbas Pœmen Abbati Joſepho; Edoce me quonam modo fiam Monachus? Et ait; Si cupis requiem invenire in hoc & in illo ſæculo, dicito in omni re; Quis ego ſum? & ne quemquam judicaveris.

V. X. 29. III. Idem adhuc interrogavit Abbatem Joſephum, ſic; Quid agam, quando affectus acceſſerint? Reſiſtam illis, an permittam intrare? Senex reſpondit; Sine intrare, & cum illis decerta. Reverſus ergo in Scetim, ſedebat. Cùm Thebæorum aliquis eò veniens, dixit Fratribus; Sciſcitatus ſum Abbatem Joſephum hiſce verbis; Si appropinquaverit mihi affectus, dein obſiſtam, an ſinam ut introeat? Mihique reſpondit; Nullatenus permitte affectus ingredi, ſed illico exſcinde eos. Audiens verò Abbas Pœmen, ita Abbatem Josephum locutum fuiſſe Thebano, ſurgens, ad eum in Panepho profectus eſt; & ait; Abba, ego concredidi tibi cogitationes meas; & ecce aliter mihi, aliter Thebano diſſeruiſti. Dicit ei Senex; Nonne ſcis quòd diligo te? Reſpondit; Etiam. Nonne tua verba ſunt; Tamquam tecum ageres, profer mihi? Pœmen; Ita habet. Tum Senex; Nam ſi intraverint affectus, & cum iis confligens dederis & acceperis, te probatiorem conſtituent. Ego verò tamquam mihi elocutus ſum tibi. Porrò ſunt alij, quibus conducit affectus ne quidem proximare; ſed ſtatim eos amputare debent.

V. X. 31. IV. Frater aliquis interrogavit Abbatem Joſephum, hoc modo; Quid acturus ſum? qui nec vexationes ferre poſſum, nec operari & dare Eleemoſynam. Ait illi Senex; Si eorum vel unum facere non vales, conſerva ſaltem tuam conſcientiam erga proximum tuum ab omni malo, & ſalvus eris.

V. X. 30. V. Retulit quidam Fratrum; Profectus ſum aliquando Heracleam inferiorem ad Abbatem Joſephum; habuit autem in Monaſterio morum ſpecioſiſſimam. Et dixit mihi manè; Perge, manduca: porrò erat Paraſceve: nec ivi, propter jejunium. Itaque rogans eum, dixi; Propter Deum explica mihi ratiocinationem hanc; ecce tu præcepiſti mihi; Perge, manduca: ego autem ob jejunium non ivi, ſed pudore ſuffundebar, mandati tui ergò, mecum reputans; Quanam ratione elocutus eſt Senex. Quid ergo facere debui, propterea quod ire juſſeras? Excepit ille; Patres initio non edicunt Fratribus quod rectum eſt, ſed potiùs perverſa; cúmque viderint eos perverſa facientes, non ampliùs perverſa loquuntur eis, ſed veritatem, gnari ad omnia obſequentes eſſe.

VI. Dixit Abbas Joſeph Abbati Loto; Non potes fieri Monachus, niſi inſtar ignis totus exſtiteris flammeus.

V. XII. 8. VII. Adiit Abbas Lot Abbatem Joſephum; cui ait; Abba, pro virili mea perago parvum Officium meum, parvum meum jejunium, orationem, meditationem, quietem; & quantùm valeo, puras obtineo cogitationes. Quid ergo adhuc debeo facere? Surgens igitur Senex, manus extendit in cœlum; factique ſunt ejus digiti velut decem ignis lampades; & dixti ei; Si vis, efficere totus inſtar ignis.

VIII. Frater interrogavit Abbatem Joſephum hoc pacto; Exire volo è Cœnobio, & ſolitarius ſedere. Dixit ei Senex; Ubi videris animam tuam requieſcentem nec damno affectam, ibi reſide. Tum Frater ad eum; Et in Cœnobio quietus ſum, & quando ſolus dego: quod ergo mihi conſilium das? Reſpondit Senex; Si conquieſcis tum in Cœnobio, tum ſolitarius; ſtatue cogitationes tuas velut in trutina; & ubi videris animum tuum magis proficere, eoque propendere, id facito.

IX. Acceſſit Senum nonnullus ad ſodalem ſuum, ut ſimul Abbatem Joſephum inviſerent; & ait; Præcipe diſcipulo tuo, ut nobis aſinum ſternat. Ille; Voca eum, quod volueris exſequetur. Dicit; Quod eſt nomen ei? Reſpondit; Neſcio. Tum alter, A quonam, inquit, tempore tecum degit, quòd nomen illius neſcis? A duobus annis, infit. Tum excepit alius; Si tu per duos annos non cognoviſti nomen diſcipuli tui, ego ad unum diem quid opus habeo ut illud diſcam?

X. Congregati ſunt aliquando Fratres apud Abbatem Joſephum: quibus ſedentibus, atque ipſum interrogantibus, gaudebat; & lætus dixit eis; Ego hodie rex ſum: nam ſuper affectus regnavi.

XI. Ajebant de Abbate Joſeph è Panepho; quòd cùm jam eſſet moriturus, ſedentibus Senibus, intendens in oſtium, aſpexerit Diabolum illic ſedentem; vocatoque diſcipulo ſuo, dixerit; Affer baculum: iſte enim exiſtimat, me ſenem factum, non ampliùs in eum valere. Utque baculum manu tenuit, viderunt Senes quòd Diabolus per januam inſtar canis ſubduxit ſe; nec ampliùs comparuit.

De Abbate Jacobo.

I. Dixit Abbas Jacobus; Majus eſt hoſpitem eſſe, quàm hoſpitem ſuſcipere.

II. Monuit etiam; eum qui laudatur, debere reputare peccata ſua, & cogitare quòd non mereatur laudes ejuſmodi.

V. III. 7. III. Iterum dixit; Sicut lucerna in obſcuro cubiculo colluſtrat; ita etiam timor Dei cùm venerit in cor hominis, illuminat eum, docetque virtutes cunctas & Dei mandata.

IV. Rurſum hanc ſententiam protulit; Non ſolùm verbis opus eſt: hoc enim tempore plurimum verborum eſt inter homines. Sed opus eſt opere: id enim eſt quod quæritur; non autem verba; quæ fructum non ferunt.

De Abbate Hierace.

I. Frater rogavit Abbatem Hieracem; Profer mihi ſermonem, quonam modo ſalvus fiam? Reſpondit ei Senex; Sede in cella tua; ſi eſurieris, manduca, ſi ſitieris, bibe; ad hæc noli de quoquam malè loqui: & ſalvus eris.

II. Idem dixit; Numquam ſæcularem ſermonem aut protuli, aut volui audire.

De Abbate Johanne Eunucho.

I. Abbas Johannes Eunuchus, cùm eſſet juvenis, Senem ſic interrogavit, Quo modo vos potuiſtis peragere opus Dei in requie; nos verò neque cum labore poſſumus? Reſpondit Senex; Nos valuimus, quia præcipui loco habuimus opus Dei, minimi verò corporalem neceſſitatem: vos autem præcipuum ducitis neceſſitatem corporalem, opus autem Dei rem minùs neceſſariam. Ideo laboratis. Et eapropter Salvator diſcipulis ſuis dixit; Homnies Matt. VI. 30 – 33. modicæ fidei; quærite primùm regnum Dei & hæ omnia adjicientur vobis.

II. Narravit Abbas Johannes, quòd Pater noſter Abbas Antonius dixerit; Numquam meum commodum utilitati fratris mei prætuli.

X. 115. III. Abbas Johannes Cilix, præpoſitus in Rhaithu, dicebat Fratribus; Filij, ſicut fugimus mundum, fugiamus pariter carnis cupiditates.

Ib. IV. Dixit iterum; imitemur Patres noſtros: quantâ cum auſteritate & quiete reſederunt in loco hoc.

Ib. V. Ait rurſus; Filij, ne ſordidemus locum iſtum, quem Patres noſtri à Dæmonibus mundaverunt.

Ib. VI. Adhuc dixit; Locus iſte Aſcetarum eſt, non autem negotiatorum.

De Abbate Johanne Cellarum.

I. Ad hunc modum narravit Johannes Cellenſis; Erat in Ægypto meretrix pulcerrima, admodum dives, ad quam venire ſolebant viri in poteſtate & dignitate conſtituti. Quodam igitur die proceſſit ad Eccleſiam, voluitque introire. At Subdiaconus qui ad portam ſtabat, non permiſit, dicens; Nequaquam digna es ut ingrediaris in domum Dei; quia impura es. Dum autem concertarent, murmur audivit Epiſcopus, & egreſſus eſt. Ait ergo illi meretrix; Non ſinit me intrare in Eccleſiam. Tum ei Epiſcopus; Non licet tibi introire, cùm immunda ſis. Illa verò compuncta dixit ei; Non ampliùs fornicabor. Atque ad eam Epiſcopus; Si attuleris huc facultates tuas, cognoſcam te non ampliûs fornicaturam. Ubi autem attulit, Epiſcopus acceptas igni combuſſit: illa ingreſſa eſt in Eccleſiam, flens ac dicens; Si hîc ita mecum actum eſt, illic quid habeo pati? Et pœnitentiam egit, evaſitque vas electionis.

V. XV. 23. L. Doroth. Doctr. 2. II. Dixit Abbas Johannes Thebaidis; Debet Monachus, ante omnia humilitatis bonum obtinere. Hoc enim eſt primum Salvatoris mandatum, dicentis; Matt. V. 3. Beati pauperes ſpiritu, quoniam ipſorum eſt regnum cœlorum.

De Abbate Isidoro Preſbytero.

I. Ajebant de Abbate Iſidoro Preſbytero, veniſſe aliquando Fratrem quemdam, ut invitaret eum ad prandium. At Senex moluit proficiſci; quoniam, inquit, Adamus cibo deceptus, extra paradiſum habitationem accepit. Ait illi Frater; Tu omnino times egredi è cella tua? Iterum ille; Fili, timeo ſanè; I. Pet. V. 8. quia Diabolus, tamquam leo rugiens quærit quem devoret. Sæpe autem hunc emiſit ſermonem; Si quis ſe in vini potationem dederit, non effugiet inſidias cogitationum. Etenim Lot à filiabus ſuis coactus, vino inebriatus eſt; ac per ebrietatem Diabolus eum facilè ad ſceleſtam fornicationem adduxit.

II. Dixit Abbas Iſidorus; Si regni cœlorum deſiderio tenéris, pecuniam contemne, ac divinam retributionem tibi vindica.

III. Dixit iterum; Fieri nequit ut ſecundùm Deum vivas, ſi voluptatis aut argenti fueris amator.

IV. Hæc etiam verba fecit; Si legitimè jejunium exercetis, nolite ſuperbiâ inflari: quòd ſi in eo gloriamini, potiùs carnem manducate. Præſtat enim ut homo comedat carnes, quàm ſuperbiâ turgeat & gloriâ extollat ſe.

V. Adhuc dixit; Oportet ut diſcipuli veros præceptores tum tamquam patres ament, tum velut principes timeant; & nec propter dilectionem, timorem remittant; nec propter timorem, dilectionem obſcurent.

VI. Dixit præterea; Si ſalutem deſideras, cuncta facito quæ te ad illam ductura ſunt.

Ioh. Geom. Parad. Ep. 93. VII. Narrabant de Abbate Iſidoro, quòd cùm acceſſiſſet ad eum Frater, fugeret ad interius cellæ. Itaque dixerunt ei Fratres; Abba, quid eſt hoc quod agis? Et ait; Etiam feræ fugientes ad luſtra ſua, ſervantur. Iſta autem loquebatur, propter Fratrum utilitatem.

De Abbate Johanne Perſa.

VI. IV. 34. I. Venit aliquando puer ut curaretur à Dæmone: & acceſſerunt Fratres de Cœnobio Ægypti. Egreſſus autem Senex, vidit Fratrem cum puero delinquentem; nec redarguit eum, dicens; Si Deus qui formavit eos, intuitus, nequaquā incendio illos conſumit, ego quis ſum ut eoſdem reprehendam?

V. VI. 7. II. Narravit quidam PAtrum de Abbate Johanne Perſa, quòd ex multa gratia, ad profundiſſimam pervenerit innocentiam & ſimplicitatem. Hic manebat in Arabia Ægypti. Aliquando autem à Fratre mutuatus eſt aureum nummum, unde emit linum, ut operaretur. Venit Frater rogans eum, ac dicens; Abba, dona parum lini, quò mihi faciam levitonem. Ille dedit cum lætitia. Similiter alius accedens poſtulavit ab eo parum lini ad faciendum linteum: cui pariter tradidit. Aliis quoque petentibus dabat ſimpliciter cum lætitia. Poſtea venit dominus holocotini, illudque repetiit. Dicit ei Senex; Ego proficiſcor, & affero tibi. Nec habens unde reponeret, ſurrexit ut pergeret ad Abbatem Jacobum, illum Diaconiæ ſeu miniſterij, rogaturus ut daret ei nummum ad reddendum Fratri. Itaque in itinere invenit holocotinum poſitum humi; non tamen tetigit. Sed factâ oratione reverſus eſt in cellam ſuam. Venit Frater iterum moleſtiam ipſi exhibens ob nummum. Ait illi Senex; Mihi planè curæ eſt. Rurſuſque abiens, invenit nummum humi ubi antea erat; factâque adhuc prece, in cellam ſuam rediit. Atque en pari modo acceſſit Frater, ei moleſtus. Tum Senex, Certè, inquit, omnino hoc ipſum jam fero. Surgenſque iterum, pervenit ad illum locum; atque invenit eumdem nummum illic jacentem. Fecit igitur orationem, illumque ſumpſit. Et venit ad Abbatem Jacobum: cui dixit; Abba, ad te veniens, reperi in via nummum hunc. Exerce igitur caritatem, prædica per regionem, num quis amiſerit eum: quòd ſi inventus fuerit dominus, trade. Profectus ergo Senex, per tres dies prædicavit, nec quiſquam repertus eſt qui nummum perdidiſſet. Tunc Senex ait ad Abbatem Jacobum; Si itaque nemo eum perdidit, da Illi Fratri: debeo enim ei; profectuſque ut à te acciperem caritatem, ac redderem debitum, illum nactus ſum. Et miratus eſt Senex, quo modo cùm deberet, atque inveniſſet, non accepiſſet ſtatim, ac dediſſet. Hoc quoque in ipſo mirabile exſtitit, quòd ſi quis acceſſiſſet, mutuaturus quidpiam ab eo, non per ſe præbebat, ſed dicebat Fratri; Vade, tolle tibi id quo indiges: ſi verò retuliſſet, ajebat ei; Repone iterum illud in locum ſuum. Quòd ſi qui acceperat, nihil afferret, ei nihil quidquam loquebatur.

III. De Abbate Johanne Perſa referebant, quòd facinoroſis hominibus in eum ſupervenientibus, pelvim attulit, ac eorum pedes lavare voluit: illi verò pudore ſuffuſi, atque reſipiſcentes, cœperunt inclinato corpore veniam poſtulare.

IV. Dixit aliquis Abbati Johanni Perſæ; Tantum laboris tulimus propter regnum cœlorum; an conſtituemur hæredes illius? Et Senex ait; Credo ego, conſecuturum me hæreditatem ſupernæ Hieruſalem conſcriptæ in cœlis. Fidelis enim eſt qui promiſit. Quare autem diffiderem? qui hoſpitalis exſtiti ut Abraham, manſuetus ut Moyſes, ſanctus tamquam Aaron, patiens ut Job, humilis velut David, eremi incola ut Johannes, defletor ſicut Hieremias, magiſter ut Paulus, fidelis quaſi Petrus, ſapiens ut Salomon. Confido inſtar illius latronis, quòd qui per ſibi ingenitam bonitatem iſta mihi gratificatus eſt, etiam regnum largietur.

De Abbate Johanne Thebæo.

V. XVI. 4. L. Climac. Grad. 4. p. 81. ibique Schol. Dicebant de Johanne minore Thebæo diſcipulo Abbatis Ammois, quòd duodecim annos tranſegerit in miniſterio Senis tunc ægrotantis: & cum eo ſedebat ſuper mattam. At Senex videbatur eum parvipendere; cúmque plurimum erga ipſum laborâſſet, numquam ei dixit; Salvus ſis. Quando autem ad mortis tempus venit, ſedentibus Senibus, apprehendit manum ejus, dixitque illi; Salvus ſis, Salvus ſis, Salvus ſis: & tradidit eum Senibus, dicens; Iſte Angelus eſt, non homo.

De Abbate Johanne diſcipulo Abbatis Pauli.

III. 27. V. XIV. 4. Theodor. Stud. Catech. 125. Ajebant de Johanne diſcipulo Abbatis Pauli, quòd magnâ obedientiâ præditus fuerit. Erant autem quodam in loco ſepulcra, illicque hyæna ſedem fixerat. Senex verò circa eum locum vidit boum ſtercora; & præcepit Johanni ut abiret afferretque ea. Ille ait; Quid faciam, Abba, propter hyænam? Tum Senex jocans infit; Si adversùm te venerit, liga eam, & adduc. Eò igitur profectus eſt Frater veſperi. Et ecce hyæna irruit ſuper eum. Ipſe autem juxta ſermonem Senis prorupit ut comprehenderet. Fugitque hyæna. Tum perſequens dicebat; Abbas meus juſſit ut te vincirem. Cúmque eam tenuiſſet, ligavit. Porrò Senex angebatur, ſedebatque exſpectans illum. Ecce advenit, ducens hyænam ligatam. Quod intuitus Senex, demiratus eſt. Sed volens humilem efficere, verberavit eum; Stolide, inquiens, canem fatuum adduxiſti mihi huc? Statim porrò Senex ſolvit hyænam, & abire permiſit.

De Abbate Isaaco Thebæo.

V. IX. 3. L. Doroth. Doctr. 6. I. Venit aliquando Abbas Iſaac Thebæus in Cœnobium, & videns Fratrem delinquentem, ipſum condemnavit. Ut autem rediit ad Eremum, acceſſit Angelus Domini, ſtetitque ad fores cellæ ejus, dicens; Non ſinam te intrare. At ille rogabat, quid rei eſſet. Reſpondit Angelus; Deus miſit me, ita imperans; Dicito ei, Quò jubes ut mittam illum Fratrem in culpam prolapſum, quem judicâſti? Et ſtatim pœnitentium in morem proſtratus dixit; Peccavi, mihi ignoſce. Excepit Angelus; Surge, Deus te veniâ donavit. De cætero cave ne quemquam judices, priuſquam Deus de ipſo tulerit judicium.

II. Referebant, quòd Abbas Apollo habuerit diſcipulum nomine Iſaac, ſummè eruditum in omni opere bono; qui ſanctæ oblationis ſilentium obtinuit. Hic quando ad Eccleſiam proficiſcebatur, non ſinebat quempiam accedere & congredi. Habebat enim in mente hoc, Cuncta bona eſſe in ſuo tempore. Eccl. III. 1. Tempus enim omni rei. Et cùm dimiſſa fuiſſet Collecta, quaſi ab igne aufugiebat, properans ad cellam ſuam pertingere. Cæterùm ſæpe dabatur Fratribus poſt Synaxim paxamates cum vini poculo: ipſe verò nequaquam accipiebat; non quòd repelleret benedictionem Fratrum, ſed Collectæ retinens quietem. Contigit autem ut infirmus decumberet: quod Fratres audientes, venerunt ad viſitandum eum. Itaque ſedentes interrogaverunt hoc pacto; Abba Iſaac, quare poſt ſacram Synaxim Fratres fugis? Reſpondit; Non fugio Fratres, ſed Dæmonum artes malas. Etenim ſi quis tenuerit facem lucentem, diuque ad aërem ſteterit, ab eo exſtinguetur. Parem in modum & nos, à ſacra oblatione illuminati, ſi extra cellam tardaverimus, incutremus in mentis tenebras. Hæc fuit ſancti Abbatis Iſaaci vivendi ratio.

De Abbate Josepho Thebæo.

V. I. 9. Dixit Abbas Joſeph Thebæus; Tres res in conſpectu Dei honorabiles ſunt; Cùm homo infirmus eſt, & adjiciuntur ei tentationes, ipſe autem eas cum gratiarum actione ſuſcipit. Secunda eſt, cùm effecerit aliquis omnia opera ſua munda coram Deo, quæque nihil humani habeant. Tertia, quando quis in ſubjectione patris ſpiritualis ſederit, cunctiſque ſuis renunciaverit voluntatibus. Conſequitur autem hic eximiam coronam. Ego verò infirmitatem elegi.

De Abbate Hilarione.

V. XVII. 4. Abbas Hilario venit è Palæſtina in montem ad Abbatem Antonium. Ait ei Abbas Antonius; Bene veniſti lucifer qui manè exoriris. Abbas autem Hilario dixit illi; Pax tibi, columna lucis, quæ illuminas orbem terrarum.

De Abbate Ischyrione.

VI. I. 14. Sancti Patres prædixerunt de ultima ætate. Quid operati ſumus nos? inquiunt. Et unus ex illis magnus Abbas Iſchyrio reſponſum dedit; Nos mandata Dei peregimus. Ex ceperunt; Qui autem nos ſubſequentur, quid facturi ſunt? Ait; Ad dimidium operis noſtri pervenient. Interrogaverunt adhuc; Qui verò poſt illos, quidnam? Reſpondit, Nullo planè opere decorabuntur homines ætatis illius: at inſurget in eos tentatio; quique probi invenientur illo tempore, majores & nobis & Patribus noſtris eſſe comperientur.

Principium litteræ Κ.

De Abbate Cassiano.

V. XIII. 2. Caſſ. Inſt. V. 24. I. Narravit Abbas Caſſianus; Venimus, ego & ſanctus Germanus, in Ægyptum ad quemdam Senem. Quem cùm hoſpitio amanter nos excepiſſet, interrogavimus; Quare in tempore ſuſceptionis Fratrum peregrinorum, normam jejunij noſtri, ſicut in Palæſtina accepimus, non obſervatis? Reſpondit; Jejunium ſemper mecum eſt; vos verò ſemper mecum retinere non poſſum: ac jejunium quidem, etſi utilis res ſit atque neceſſaria, attamen à noſtra pendet voluntate; at caritatis adimpletionem, ex neceſſitate exigit Dei lex. Itaque in vobis Chriſtum ſuſcipiens, debeo omni ſtudio & cura proſequi. Cùm autem vos dimiſero, regulam jejunij poſſum recuperare. Marc. 11. 19 Neque enim pſſunt filij thalami jejunare, quamdiu ſponſus cum illis eſt: poſtquam verò ſponſus ablatus fuerit, tunc cum licentia jejunabunt.

II. Idem retulit; Erat aliquis Senex, cui ſancta virgo miniſtrabat: homines autem dicebant; Impuri ſunt. Audivit Senex. Cúmque eſſet morti proximus, dixit Patribus; Poſtquam è vita migravero, plantate baculum meum in ſepulcro; ſi germinaverit, fructumque protulerit, diſcite purum eſſe me ab illa; ſi verò non germinaverit, cognoſcite me cum ea deliquiſſe. Baculus igitur plantatus fuit, ac tertiâ die germen fructumque produxit. Tunc omnes glorificaverunt Deum.

V. XIII. 3. Caſſ. Inſt. V. 25. III. Dixit iterum; Ad alium aceſſimus Senem; qui manducare nos fecit. Satiatos autem jam, cibum ſumere hortabatur. Me verò dicente, non ampliùs poſſe, reſpondit; Ego ſexies advenientibus Fratribus menſam appoſui, & ſingulos invitans, unà comedi, adhucque eſurio. Tu verò hoc ſemel cibo capto, ſatur es, adeò ut non ampliùs valeas edere.

V. IV. 24. Caſſ. Inſt. V. 27. IV. Idem narravit iterum, quòd Abbas Johannes homo magni Cœnobij rector, viſitaverit Abbatem Paeſium, qui per annos quadraginta in extrema ſolitudine vixit; & quia erga erum multam habebat caritatem, indeque libertatem loquendi, dixerit ei; Quid boni operis deſignâſti in tanto tempore, ita ſecedens, nec ab ullo hominum facilè conturbatus? Ille ait; Ex quo ſolitarius ſum, numquam me vidit ſol manducantem. Excepti verò Abbas Johannes; Neque me iratum.

V. I. 10. Caſſ. Inſt. V. 28. V. Hunc Abbatem Johannem, cùm ſub mortem eſſet, & alacriter hilareque ad Deum proficiſceretur, circumdederunt Fratres, poſtulantes ut eis hæreditatis loco ſermonem quempiam brevem ac ſalutarem relinqueret, per quem poſſent pervenire ad perfectionem in Chriſto. Ille verò ingemiſcens dixit; Numquam feci meam voluntatem; nec aliquem docui, quod priùs non fecerim.

V. XI. 18. Caſſ. Inſt. V. 29. 31. VI. Iterum narravit de alio Sene qui in Eremo reſidebat, quòd Deum rogaverit, ut ei hanc gratiam conferret; ne umquam moto colloquio ſpirituali dormitaret; ſi verò detractionis vel otioſi ſermonis quiſpiam verba proferret, ſtatim in ſomnum incideret, quò ejuſmodi venenum non acciperent aures ejus. Idem dicebat, Diabolum ſtudioſum eſſe otioſi ſermonis, hoſtem verò omnis ſpiritualis doctrinæ; hoc uſus exemplo; Me, inquit, ad nonnullos Fratres loquente de re animæ utili, adeò profundo ſomno occupati ſunt, ut nec palpebras movere poſſent. Volens igitur ego Dæmonis operationem oſtendere, ſermonem ſupervacaneæ loquelæ induxi; ad quem illi gaviſi, illico evigilârunt. Ingemiſcens autem dixi; quamdiu igitur de cœleſtibus rebus diſſeruimus, omnium veſtrûm oculi detinebantur ſomno; poſtquam verò otioſus effluxit ſermo, cuncti cum alacritate excitati eſtis. Quocirca, Fratres, obſecro, agnoſcite mali Dæmonis inſtigationem, & attendite vobis ipſis, caventes dormitationem, cùm aliquid ſpirituale vel facitis, vel auditis.

V. VI. 10. Caſſ. Inſt. VII. 19. VII. Dixit iterum, quòd ſenator quidam cùm ſæculo renunciâſſet; & bona ſua diſtribuiſſet in pauperes, quædam retinuit ad uſum ſuum, nolens humilitatem è perfecta renunciatione proficiſcentem ſuſcipere, ut nec ſinceram Cœnobiacæ regulæ ſubjectionem. Ad quem ſanctus Baſilius hujuſmodi protulit ſententiam; Et ſenatorem peridiſti, nec effeciſti Monachum.

VIII. Retulit præterea; Erat quidam Monachus, in ſpelunca Eremi habitans; cui qui propinqui ſecundùm carnem erant ſignificaverunt; Pater tuus gravi morbo laborat, eſtque ex eo moriturus; veni ut hæreditatem capias. At ille reſpondit; Ego ante eum mundo mortuus ſum: mortuus viventis hæres eſſe non poteſt.

De Abbate Cronio.

I. Frater ab Abbate Cronio petiit, ut ei aliquod verbum proferret. Itaque ait illi; Quando IV. Reg. IV. Eliſæus venit ad Sunamitidem, invenit eam nihil negotij cum quoquam habentem: concepit igitur, ac peperit, per adventum Eliſæi. Frater dixit; Quid hoc verbum ſibi vult? Reſpondit Senex; Anima cùm vigilaverit, & ſe coercuerit à diſtractione, reliqueritque voluntates ſuas, tunc Spiritus Dei venit ad eam; ac deinde poteſt gignere: quandoquidem ſterilis eſt.

II. Frater interrogavit Abbatem Cronium; Quid faciam oblivioni, quæ in captivitatem ducit mentem meam, nec ſinit me ſentire, donec adduxerit ad peccatum? Et ait Senex; I. Reg. V. Heli Quando alienigenæ arcam propter mala opera Iſraëlitarum cepêre, traxerunt eam, donec adduxiſſent ad domum Dagon Dei ſui; tuncque ille cecidit in faciem ſuam. Dicit Frater; Quid hoc eſt? Tum Senex; Si cœperint captivam ducere mentem hominis per proprios ipſius motus, hoc modo eam pertrahunt, donec duxerint ſuper inviſibilem affectum. Eo igitur in loco mens conſtituta, ſi converſa fuerit, Deum quæſierit, & recordata fuerit æterni judicij, ſtatim cadit affectus, nec ampliùs comparet. Scriptum enim eſt; Iſ. XXX. 15. Cùm reverſus ingemueris, tunc ſalvus eris, & ſcies ubi fueris.

III. Frater percontatus eſt Abbatem Cronium, quonam modo veniat homo ad humilitatem. Ait illi Senex; Per timorem Dei. Tum Frater excepit; Meâ quidem ſententiâ, ubi coercuerit ſe ab omni negotio, & dederit ſe ad laborem corporis; quantúmque habet virium meminerit exitûs è corpore ac judicij divini.

IV. Dixit Abbas Cronius; Niſi Moyſes duxiſſet oves ſub montem Sina, Exod. III. non vidiſſet ignem in rubo. Senem interrogavit Frater; Pro quanam re accipitur rubus? Reſponſum dedit; Rubus ſignificat actionem corporalem. Scripturæ enim verba ſunt; Matt. XIII. 44. Simile eſt regnum cœlorum, theſauro abſcondito in agro. Iterum Frater Seni; Ergo abſque corporali labore non procedit homo ad aliquid honoris? Et Senex; Utique ſcriptum eſt; Aſpicientes in auctorem fidei, & conſummatorem Ieſum, qui propoſito ſibi gaudio ſuſtinuit crucem. Rurſuſque David dicit; Pſ. CXXXI. 4. Si dedero ſomnum aculis meid, & palpebris meis dormitationem: & quæ ſequuntur.

V. Verba Abbatis Cronij; Ita narravit nobis Abbas Joſeph Peluſij; Cùm in Sina reſiderem, erat illic Frater præclarus & in vita Aſcetica excellens, præterea corpore ſpecioſus. Is cùm in Eccleſiam ad Synaxim veniret, geſtabat parvum ac vetus maphorium plenum ſuturis. Quem ſemel intuitus hoc habitu pergentem ad collectam, dico ei; Frater, nonne vides Fratres, quo modo ad Synaxim in Eccleſia adſtant velut Angeli? Quâ ratione tu omnino huc accedis ad hunc modum? At ille ait; Ignoſce mihi Abba, alias veſtes non habeo. Aſſumpſi ergo eum in cellam meam, & dedi levitonem cum cæteris quibus indigebat: unde deinceps indutus erat ſicut reliqui Fratres; & cernere erat eum velut Angelum. Contigit autem aliquando, ut neceſſe eſſet Patribus, decem Fratres ad Imperatorem mittere ob aliquod negotium; atque hunc etiam decreverunt cum aliis pergere. Quod ubi audivit, coram Patribus proſtravit ſe, dicens; Propter Dominum, ignoſcite mihi: ſum enim cujuſdam ex aulæ proceribus ſervus; qui ſi agnoverit meh, habitu Monachi ſpoliabit, cogetque ad iterum ſerviendum ei. Cùm igitur Patres perſuaſi fuiſſent, ac dimiſiſſent eum, poſtea per quemdam cui bene notus erat compererunt, quòd quando in ſæculo degebat, Præfectus Prætorio exſtitiſſet; verúm ne cognoſceretur, atque moleſtiam ex hominibus caperet, id prætexuerat. Tanto Patres tenebantur ſtudio fugiendi tum gloriam tum hujuſce mundi requiem.

De Abbate Carione.

V. XV. 16. I. Dixit Abbas Cario; Multò plures in virtute labores ſuſcepi quàm filius meus Zacharias, nec ad ejus meritorum menſuram perveni, in humilitate & ſilentio ipſius.

Virifar. Raderi III. VI. I. II. Exſtitit in Sceti quidam Monachus, nomine Abbas Cario. Hic duos liberos cùm ſuſcepiſſet, relinquens eos uxori ſuæ, ad vitam Monaſticam ſeceſſit. Poſtea fame per Ægyptum contingente, ad angulſtias redacta uxor ejus; Scetim venit cum duobus liberis: quorum unus mas erat, Zacharias dictus, alter femina. Et ſedens longè a Sene in palude: palus enim adjacet Sceti, ubi Eccleſiæ ædificatæ ſunt & fontes ſcaturiunt. Porrò hæc in Sceti conſuetudo invaluerat, ut ſi acceſſiſſet mulier ad loquendum fratri vel alteri neceſſario ſuo, procul in vicem ſedentes colloquerentur. Tunc mulier ait Abbati Carioni; Ecce factus es Monachus, & fames evenit. Quis ergo alet liberos tuos? Reſpondit Abbas Cario; Illos mihi huc mitte. Dicit mulier liberis; Abite ad patrem veſtrum. Itaque venerunt ad patrem ſuum; ſed quæ femina erat ad matrem reverſa eſt, mas verò manſit cum patre. Tunc ad uxorem, Ecce, inquit, bene actum eſt; accipe tu puellam, & abi, ego puerum retinebo. Nutriebat igitur eum in Sceti, cunctis ſcientibus quòd eſſet illius filius. Ut autem proceſſit ætate, ortum eſt de eo murmur in Fraternitate. Quo audito Abbas Cario filium ſic alloutus eſt; Zacharia, ſurge, abeamus hinc; quia murmurant Patres. Tum ei puer; Abba, cuncti hìc norunt me eſſe filium tuum: ſi ad alium locum perrexerimus, non habebunt dicere quòd filius tuus ſim. Tum Senex; Surge, diſcedamus. Et in Thebaidem profecti ſunt. Ubi cùm acceptâ cellâ paucos dies manſiſſent, illic quoque idem murmur de puero exortum eſt. Dicit ei tunc pater ejus; Zacharia, ſurge, redeamus ad Scetim. Quò illis adventatibus, poſt dies paucos iterum de eodem murmur factum eſt. Tunc Zacharias puer, profectus ad ſtagnum nitri, exutis veſtibus, in illud deſcendit, immerſitque ſe ad nares uſque; & cùm durâſſet per multum tempus, quamdiu ſcilicet potuit, confecit abolevitque corpus ſuum: factus enim eſt tamquam leproſus. Ergo rediens geſtavit veſtimenta ſua, abiitque ad patrem: à quo vix agnoſci potuit. Cæterùm cùm ad ſanctam communionem de more proceſſiſſet, revelatum eſt ſancto Iſidoro Sceteos Preſbytero, quod fecerat: quocirca intuitus eum, & admiratus infit; Zacharias puer, ſuperiori Dominicâ venit & communionem ſumpſit velut homo; nunc verò tamquam Angelus effectus eſt.

De Abbate Copre.

I. Dixit Abbas Pœmen de Abbate Copre, quòd ad tantam pervenerat virtutis magnitudinem, ut quamvis ægrotaret ac lecto decumberet, tamen gratias ageret, inhiberetque propriam voluntatem.

II. Dixit Abbas Copres; Beatus qui cum gratiarum actione tolerat laborem.

V. XV. 24. III. Congregati ſunt aliquando qui in Sceti degebant, ob quæſtionem de Melchiſedece, & obliti ſunt vocare Abbatem Coprem: poſtea autem vocato eo, ea de re interrogabant. Ille verò ter percutiens os ſuum, dixit; Væ tibi Copre, væ tibi Copre, væ tibi Copre; quòd ea reliquiſti quæ tibi mandavit Deus ut faceres, & ſcrutaris quæ non requirit à te. Quibus auditis Fratres, fugerunt in cellas ſuas.

De Abbate Cyro.

In Ephram. p. 387. n. 10. Interrrogatus Abbas Cyrus Alexandrinus circa fornicationis cogitationem, reſpondit ad hunc modum; Si cogitationem non habueris, ſpe cares: ſi cogitationibus deſtitutus es, actionem tenes. Hoc autem eſt; quòd qui in mente contra peccatum non pugnat, nec ei obſiſtit, corpore illud perpetrat. Etenim qui operibus complet, non patitur moleſtiam ex cogitationibus. Interrogavit autem Senex Fratrem; Num conſueviſti cum muliere? Reſpondit Frater; Non; veteres ac novi pictores ſunt cogitationes meæ; recordationes ſunt quæ mihi moleſtiam exhibent, necnon mulierum ſimulacra. Tum Senex ad eum; Mortuos ne timeas, ſed fuge vivos; magiſque preces protende.

Principium litteræ Λ

De Abbate Lucio.

V. XII. 9. Venerunt aliquando nonnulli ad Abbatem Lucium in Enato, ex iis qui dicuntur Euctitæ, Monachi; & interrogavit eos Senex; Quidnam manibus operamini? Reſponderunt; Nos non contingimus manuum opus; ſed ſicut præcipit Apoſtolus, I. Theſſſ. V. 17. oramus ſine intermiſſione. Ait Senex; Nonne manducatis? Illi; Etiam, manducamus. Senex; Quando igitur comeditis, quis pro vobis orat? Iterum ille ad eos; Non dormitis? Exceperunt; Ita eſt, dormimus. Tum Senex; Quando ergo dormitis, qusi pro vobis orat? Nec invenerunt quid ad illa reſponſi darent. Dixit eis; Ignoſcite mihi; ecce non facitis juxta ſermonem veſtrum. Ego verò oſtendam vobis, quòd opus manuum meum dum exerceo, oro ſine intermiſſione. Cum Deo, ſedeo intinguens meos ramulos; eoſque in plectam connectens, aio; Pſ. L. 2. 3. Miſerere mei Deus, ſecundùm magnam miſericordiam tuam, & ſecundùm multitudinem miſerationum tuarum dele iniquitatem meam. Nonne id oratio eſt? Reſponderunt; Eſt. Iterum; Cùm ergo permanſero totâ die operans & orans, conficio plùs minùs ſedecum nummos; ac ex iis in porta præbeo, reliquos inſumo in cibum: qui autem accepit duos nummos, orat pro me, quando comedo aut dormio: atque per Dei gratiam adimpletur mihi illud, ſine intermiſſione orare.

De Abbate Loto.

I. Acceſſit Senum aliquis ad Abbatem Lot, in parvam paludem Arſenoitæ; & rogavit eum per cellam; deditque illi. Ægrotabat autem Senex; ac refecit eum: quòd ſi veniſſent aliqui congreſſuri cum Abbate Loto, efficiebat ut etiam viſitarent Senem infirmum. Cœpit ergo eis loqui ſermones Origenis: qua de cauſſa Abbas Lot affligebatur, Ne, inquiens, Patres exiſtiment nos quoque ita ſentire: attamen non audebat hominem è loco ejicere, propter mandatum Dei. Surgens itaque Abbas Lot, perrexit ad Abbatem Arſenium, narravitque ei de Sene. Ait Abbas Arſenius; Noli expellere, ſed dicito ei; Ecce è bonis Dei, manduca, bibe, prout volueris; tantùm hos ſermones ne proloquaris: quòd ſi voluerit, emendabitur, ſi verò noluerit emendare ſe, ſponte rogaturus eſt ut è loco ſecedat; nec tu futurus es diſceſsûs cauſſa. Itaque reverſus Abbas Lot, ita fecit. Tum Senex poſtquam audivit hæc, noluit corrigi; ſed cœpit rogare, dicens; Propter Dominum, hinc me ablegate; nec enim ampliùs valeo ſuſtinere ſolitudinem. Atque ſic exſurgens egreſſus eſt, deductus cum caritate.

II. Narravit aliquis de quodam Fratre in peccatum lapſo, quòd congreſſus cum Abbate Loto, conturbaretur, ingrediens, egrediens, nec valens ſedere. Dicit ei Abbas Lot; Quid habes, Frater? Ille; Magnum delictum commiſi, nec poſſum edicere Patribus. Et Senex; Confitere mihi illud, ego portabo. Tunc ita locutus eſt; Incidi in fornicationem; ac ut voti compos eſſem, mactavi. Ait illi Senex; Confide quòd ſit pœnitentia: vade, ſede in ſpelunca, per bidua cibo abſtine, ego tecum portabo dimidium peccati. Itaque completis tribus hebdomadibus, plenam accepti cognitionem Senex, quòd Fratris pœnitentiam Deus admiſiſſet. Ille perſeveravit in ſubmiſſione Senis uſque ad mortem.

De Abbbate Longino.

V. X. 33. I. Interrogavit aliquando Abbas Longinus Abbatem Lucium de tribus cogitationibus, aiens; Volo peregrinari. Dicit ei Senex; Niſi continuerris linguam tuam, non eris peregrinus, quocumque abieris. Itaque hìc contine linguam, & peregrinus es. Ait iterum Longinus; Volo jejunare. Reſpondit Senex; Dictum Eſaiæ prophetæ eſt; Is. LVIII. 5 Si incurvaveris quaſi torquem & circulum collum tuum, nec ſic vocabitur jejunium acceptum. Sed potiùs coerce pravas cogitationes. Ait tertiò; Volo fugere homines. Senex reſponſum reddidit; Niſi priùs cum hominibus rectè vixeris, non potes in vita ſolitaria bene agere.

II. Monuit Abbas Longinus; Semel morbo affectus, dic; Et vexare, & morere: quòd ſi à me petieris extra tempus manducare, neque tibi quotidianum alimentum præbebo.

III. Mulier quædam, quæ in mamma morbum gerebat, qui cancer appellatur, cùm de Abbate Longino famâ accepiſſet, quærebat ut ei obviam fieret. Sedebat autem ille ad nonum ab Alexandira lapidem. Inquirente ergo muliere, accidit ut beatus ille ad mare ligna colligeret. Quem inventum, ita compellavit, neſciens ipſum eſſe; Abba, ubi manet Abbas Longinus ſervus Dei. Reſondit; Quid cupis ab impoſtore illo. Noli ad eum proficiſci: deceptor enim eſt. Quid verò eſt quod habeſ? At mulier morbum oſtendit. Ille ſigno crucis ſuper locum morbi facto, dimiſit eam cum his verbis; Abi, Deus te ſanabit: Longinus quippe nihil poteſt prodeſſe tibi. Diſceſſit mulier, ſermoni credens; confeſtimque curata eſt. Poſtea cùm rem quibuſdam narrâſſet, ac protuliſſet Senis indicia, didicit ipſum fuiſſe Abbatem Longinum.

IV. Alio iterum tempore quidam adduxerunt ei Dæmoniacum. Ille verò ait ad eos; Ego vobis nequeo quidquam facere; ſed abite potiùs ad Abbatem Zenonem. Poſtea Abbas Zeno cœpit inſtare Dæmoni ut eum expelleret. Dæmon autem incepit clamare; Modò putas, Abba Zeno, me propter te egredi: ecce Abbas Longinus illic orat, adversùs me interpellans: & veritus illius preces, excedo: aliàs tibi non dediſſem reſponſum.

V. Dixit Abbas Longinus Abbati Acacio; Femina tunc cognoſcit ſe concepiſſe, cùm ſteterit ſanguis ejus. Ita ergo & anima, tunc novit quòd conceperit Spiritum ſanctum, quando ſteterunt qui ab ea inferiùs fluunt affectus. Quamdiu autem iis obnoxia eſt, quâ ratione poteſt, velut vacua perturbationibus, duci vanâ gloriâ? Dorotheus Doctr. 10. Da ſanguinem, & accipe ſpiritum.

Principium litteræ Μ.

De Abbate Macarìo Ægyptio.

Bollād. XV. Ian.

V. XV. 25. I. Narravit de ſeipſe Abbas Macarius, ad hunc modum; Quando eram juvenis, & in cella reſidebam in Ægypto, apprehenderunt me ac fecerunt Clericum in vico. Sed nolens acquieſcere, fugi ad alium locum. Venit ad me ſæcularis vir pius, qui accipiebat quod manibus operabar, & miniſtrabat mihi. Contigit autem per tentationem, ut quædam virgo vici prolabſa ſit in ſtuprum. Ea cùm uterum gereret, interrogabatur quis eſſet auctor criminis. Reſpondit itaque, Anachoretam eſſe. Unde egreſſi, comprehenderunt me adduxeruntque ad vicum; atque appenderunt collo fuligine infectas ollas com anſis vaſorum, ſicque circumduxerunt me in vico per compita, verberantes, ac dicentes; Iſte Monachus vitiavit noſtram virginem; capite eum, capite. Et percuſſerunt me pæne ad mortem. Accedens verò aliquis Senum, dixit; Quouſque cæditis Monachum iſtum peregrinum? Qui autem mihi miniſtrabat, ſequebatur poſt me, pudore ſuffuſus. Multis quippe contumeliis eum affecerant, inquientes; Ecce Anachoreta, cui tu teſtimonium perhibebas, quid fecit? Ad hæc aiunt parentes puellæ; Non dimittemus eum, donec fidejuſſorem dederit quòd aliturus ſit eam. Itaque ſignificavi miniſtro illi meo; & ſpopondit pro me. Poſtea profectus ad cellam meam, dedi ei quas habui ſportulas, dicens; Vende, & affer cibum uxori meæ. Tum apud me; Macari, ecce inveniſti tibi uxorem; oportet ut paullo ampliùs labores, quò nutrias eam. Et operabar nocte dieque, mittebamque ei. Porrò cùm advenit tempus miſeræ ut pareret, ad multos dies in cruciatibus permanſit, nec pariebat. Percontantur quid hoc eſſet. Illa reſpondit; Ego ſcio: quoniam Anachoretam calumniata ſum, prloatoque mendacio accuſavi: neque enim in culpa eſt, ſed Ille juvenis. Tunc qui minſtrabat mihi lætus adveniens nunciavit; Virgo illa non potuit parere, donec ita confiteretur; Extra culpam eſt Anachoreta, ſed mentita ſum adversùs eum: & ecce totus vicus huc accedere vult cum honore, ut veniam à te ſupplex poſtulet. His ego auditis, ne mihi moleſtiam parerent homines, ſurrexi atque huc in Scetim fugi. Inde principium cauſſamque habet meus hìc adventus.

VI. III. 4. II. Venit aliquando Macarius Ægyptius, è Sceti ad montem Nitriæ in oblatione Abbatis Pambo: & dicunt ei Senes; Sermonem profer Fratribus, Pater. Tum ille infit; Ego nondum evaſi in Monachum; ſed Monachos vidi. Mihi namque aliquando ſedenti in cella apud Scetim, moleſtæ erant cogitationes, ſuggerentes, Proficiſcere in ſolitudinem, & vide quid illic oculis tuis occurret. Perſtiti autem quinque annis, pugnans adversùs cogitationem, Ne fortè, inquiens, à Dæmonibus ſit. Utque perſeveravit cogitatio, abij in Eremum. Illic inveni ſtagnum cum inſula in media ejus: & ad illud veniebant beſtiæ Eremi, ut biberent. Quas inter conſpexi duos homines nudos: & contremuit corpus meum: exiſtimavi enim eſſe Spiritus. Ipſi verò poſtquam me viderunt trementem, ita locuti ſunt; Noli timere: etiam nos homines ſumus. Dixi illis; Unde eſtis, & quo modo veniſtis in ſolitudinem hanc? Reſponderunt; E cœnobio ſumus: atque ex mutuo conſensu egreſſi venimus huc; ecce quadraginta ab hinc anni præterierunt. Unus è nobis Ægyptius eſt, alter Libycus. Ipſi quoque interrogaverunt me, his verbis; Quo modo ſe habet mundus? Venitne aqua in tempore ſuo? Mundus obtinetne abundantiam ſolitam? Reſpondi; Etiam. Viciſſim ego percontatus ſum; Quanam ratione fieri potero Monachus? Aiunt mihi; Niſi quis renunciaverit omnibus mundi rebus, non poteſt fieri Monachus. Excepi; Ego infirmus ſum, nec poſſum ſicuti vos. Exceperunt etiam illi; Si non potes quemadmodum nos, ſede in cella tua, & peccata tua defle. Quæſivi ab eis; Quando hiems eſt, non agetis? quando æſtus eſt, non uritur corpus veſtrum? Reſponſum dederunt; Deus erga nos hac uſus eſt diſpenſatione; nec hieme rigemus, nec æſtate nos æſtus lædit. Propterea dixi vobis, me nondum in Monachum evaſiſſe, verùm vidiſſe Monachos. Ignoſcite mihi, Fratres.

V. XVIII. 9. Doroth. Doctr. 5. III. Abbas Macarius cùm in Paneremo, ſeu omnimoda ſolitudine habitaret: ſolus autem illic Anachoreticam vitam ducebat; infrà verò alia erat Eremus, in qua plures Fratres degebant. Eo, inquam, loci aliquando per viam circumſpiciens Senex, vidit Satanam venientem in figura hominis, ut per locum in quo erat tranſiret: apparebat autem quaſi tunicam geſtand lineam perforatam, à cujus foraminibus pendebant parvæ lecythi. Dicit ei magnus Senex; Quò vadis? Reſpondit; Proficiſcor ad Fratres, ut iis in memoriam ſuggeram. Tum Senex; Et quare tibi ampullæ hæ? Ille: Affero Fratribus condimenta. Senex; Et hæc omnia? Excepit; Etiam; ſi unum alicui non placuerit, aliud porrigo; ſi neque hoc, do aliud: omnino autem ex illis ſaltem unum placiturum eſt ei. Atque his dictis abiit. At Senex remanſit, obſervans vias, donec reverteretur. Utque conſpexit illum, ait; Salvus ſis. Illi reſpondit; Quo modo contingere mihi poterit ut ſalvus ſim? Senex, Quare? Ille; Quia cuncti mihi fuerunt immites, nec ullus ſuſtinuit me. Ad eum Senex; Nullus ergo illic tibi amicus? Ad Senem Satanas; Næ, unum ibi amicum habeo, qui vel ipſe mihi obtemperat; cúmque me conſpicit, inſtar auræ vertitur. Tum Senex; Quo modo vocatur Frater ille? Satanas ad hoc; Theopemptus. Quo dicto, diſceſſit. Itaque ſurgens Abbas Macarius, perrexit ad inferiorem Eremum. Eaque re comperta Fratres, ſumentes ramos palmarum, ei obviam prodierunt. Cæterùm unuſquiſque eorum præparabat ſe, putans quòd apud ipſum diverſaturus eſſet Senex. At ille requiſivit quiſnam eſſet in monte qui Theopemptus appellaretur. Quo invento, intravit in cellam ejus. Theopemptus autem ſuſcepit illum lætus. Utque cœpit ſolum ſecum habere, Senex, Quo modo, inquit, ſe res tuæ habent, Frater? Is dicit; Rectè, per preces tuas. Et Senex; Num impugnant te cogitationes? Ille; Interim mihi bene eſt. Pudebat enim eum edicere. Ait illi Senex; Ecce à quot annis vitam Aſceticam duco, & honore afficior ab omnibus; attamen me ſenem Spiritus fornicationis divexat. Theopemptus excepit; Crede Abba, me etiam. Senex verò ſimulabat ab aliis etiam cogitationibus impugnari ſe, donec eum ad confeſſionem adduceret. Poſtea dicit ei; Quo modo jejunas? Reſpondit; Ad horam nonam. Tum Senex; Jejuna uſque ad veſperam; exerce te; meditare ac recita memoriter ex Evangelio aliiſque Cripturis; cúmque te ſubierit cogitatio, numquam deorſum ſpectes, ſed ſurſum ſemper; ſtatimque tibi Dominus præbebit auxilium. Et poſtquam Fratrem informâſſet Senex, reverſus eſt ad ſolitudinem ſuam. Ubi obſervans, iterum videt Dæmonem illum, aitque ei; Quo iterum pergis? Fratres, inquit, inſtigatum. Atque abiit. Ut verò rurſus tranſiit, ſciſcitatus eſt illum Senex, quo modo haberent Fratres. Reſpondit, Malè. Et Senex; Cur? Dæmon; Concti feroces ſunt; quódque pejus eſt, ille quem habebam amicum, & obſequentem mihi, ipſe etiam, unde neſcio, inversus eſt, nec ampliùs à me perſuadetur, ſed cunctis ferocior evaſit: unde juravi me ampliùs ea loca non calcaturum, niſi poſt tempus. Quo pronunciato diſceſſi, Senem relinquens. Tunc Sancuts intravit in cellam ſuam.

V. VII. 9. IV. Venit Abbas Macarius magnus ad Abbatem Antonium in montem; cúmque pulsâſſet oſtium, egreſſus eſt, petiitque; Tu quis es? Ille autem, Ego, inquit, ſum Macarius. Et oſtio clauſo, intravit, relinquens eum. Sed poſtquam agnovit patientiam ejus, aperuit. Atque cum eo urbanè agens, dixit; A multo tempore videre te deſiderabam, auditâ tui famâ. Et hoſpitaliter ſuſceptum refecit: erat enim è multo labore feſſus. Veſpere autem facto, Abbas Antonius ſibi madefecit ramos palmarum. Ait ei Abbas Macarius; Iube ut & ego mihi intinguam. Ille, Intingue, inquit. Confectoque magno faſciculo, intinxit. Igitur ſedentes à veſpera, collocuti de animarum utilitate, plectebant: plecta autem per feneſtram deſcendebat in ſpeluncam. Et manè ingreiens beatus Antonius, vidit plectæ Abbatis Macarij copiam; & infit; Multa virtus è manibus iſtis egreditur.

V. XVIII. 11. V. Abbas Macarius prædixit Fratribus de vaſtatione Sceteos; Quando ſpectaveritis cellam ædificatam juxta paludem, ſcitote quòd prope ſit Sceteos deſolatio: quando videritis arbores, ad fores eſt: cùm autem pueros conſpexeritis, tollite melotes veſtras, atque diſcedite.

VI. Dixit iterum, volens Fratres conſolari; Venit huc cum matre ſua puer qui a Dæmonio vexabatur; & dicebat matri; Surge anus, abeamus hinc. Illa verò, Non poſſum, inquit, pedibus incedere. Tum puer ad eam; Ego te portabo. Et admiratus ſum Dæmonis nequitiam, quo modo eos hinc voluiſſet fugare.

VI. II. 8. VII. Referebat Abbas Soſoes; Quando eram in Sceti cum Macario, aſcendimus ſeptem nomina ſeu homines ut cum eo meteremus: & ecce vidua quædam pone nos ſpicas colligebat, nec ceſſabat plorare. Vocavit ergo Senex dominum prædij, dixitque ei; Quid habet anus hæc, quòd ſemper plorat? Reſpondit; Quia vir ejus alicujus depoſitum dum ſervat, mortuus eſt ſubitò, nec enunciavit ubi poſuerit illud; vultque depoſiti dominus, eam & liberos ejus ſibi in ſervos vindicare. Excepit Senex; Dic ei ut veniat ad nos, ubi ob æſtum conquieſcimus. Cúmque veniſſet mulier, ait illi Senex; Quare omnino ita fles? Reſpondit illa; Maritus meus accepto depoſito emigravit è vita, nec ſignificavit moriens, ubi poſuerit. Tunc Senex ad eam; Veni, oſtende mihi, ubi ſepelieris eum. Itaque ductis ſecum Fratribus, cum ea egreſſus eſt. Ut pervenerunt ad locum, dicit Senex mulieri; Recede in domum tuam. Et poſtquam precati fuiſſent, vocavit Senex mortuum his verbis; Ille, ubi poſuiſti alienum depoſitum? Reſponſionem dedit homo; Abſconditum eſt in domo mea, ſub pede lecti. Senex ad ipſum; Iterum dormi uſque ad reſurrectionis diem. Hoc videntes Fratres, præ timore ceciderunt ad pedes ejus. Tum illis Senex; Non propter me id evenit; nihil quippe ſum: ſed propter viduam & pupillos Deus rem fecit: hoc verò magnum eſt, quòd Deus vult animam eſſe ſine peccato; & quidquid petierit, accipiet. Profectus ergo, nunciavit viduæ, ubi jaceret depoſitum. Quæ accipiens dedit domino, ac in libertatem aſſeruit liberos: omneſque qui miraculum audierunt, gloriam dederunt Deo.